{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/poly/est012.htm","path":"bib/poly/est012.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/poly/est012.htm","text":"| Vul 1 Morabatur autem eo tempore in aula regis cum Bagatha et Thara eunuchis regis, qui janitores erant palatii. 2 Cumque intellexisset cogitationes eorum, et curas diligentius pervidisset, didicit quod conarentur in regem Artaxerxem manus mittere, et nuntiavit super eo regi. 3 Qui de utroque, habita qu\u00e6stione, confessos jussit duci ad mortem. 4 Rex autem quod gestum erat, scripsit in commentariis: sed et Mardoch\u00e6us rei memoriam litteris tradidit. 5 Pr\u00e6cepitque ei rex, ut in aula palatii moraretur, datis ei pro delatione muneribus. 6 Aman vero filius Amadathi Bug\u00e6us erat gloriosissimus coram rege, et voluit nocere Mardoch\u00e6o et populo ejus pro duobus eunuchis regis qui fuerant interfecti. Et diripuerunt bona, vel substantias eorum. Epistol\u00e6 autem hoc exemplar fuit. |","title":"Polyglot Bible: Esther: Esther 12","type":"page"}
