{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/poly/est013.htm","path":"bib/poly/est013.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/poly/est013.htm","text":"| Vul 1 Rex maximus Artaxerxes ab India usque \u00c6thiopiam, centum viginti septem provinciarum principibus et ducibus qui ejus imperio subjecti sunt, salutem. 2 Cum plurimis gentibus imperarem, et universum orbem me\u00e6 ditioni subjugassem, volui nequaquam abuti potenti\u00e6 magnitudine, sed clementia et lenitate gubernare subjectos, ut absque ullo terrore vitam silentio transigentes, optata cunctis mortalibus pace fruerentur. 3 Qu\u00e6rente autem me a consiliariis meis quomodo posset hoc impleri, unus qui sapientia et fide ceteros pr\u00e6cellebat, et erat post regem secundus, Aman nomine, 4 indicavit mihi in toto orbe terrarum populum esse dispersum, qui novis uteretur legibus, et, contra omnium gentium consuetudinem faciens, regum jussa contemneret, et universarum concordiam nationum sua dissensione violaret. 5 Quod cum didicissemus, videntes unam gentem rebellem adversus omne hominum genus perversis uti legibus, nostrisque jussionibus contraire, et turbare subjectarum nobis provinciarum pacem atque concordiam, 6 jussimus ut quoscumque Aman, qui omnibus provinciis pr\u00e6positus est et secundus a rege, et quem patris loco colimus, monstraverit, cum conjugibus ac liberis deleantur ab inimicis suis, nullusque eorum misereatur, quartadecima die duodecimi mensis Adar anni pr\u00e6sentis: 7\u00a0ut nefarii homines uno die ad inferos descendentes, reddant imperio nostro pacem, quam turbaverant. Pergensque Mardoch\u00e6us, fecit omnia qu\u00e6 ei mandaverat Esther. 8 Mardoch\u00e6us autem deprecatus est Dominum, memor omnium operum ejus, 9 et dixit: Domine, Domine rex omnipotens, in ditione enim tua cuncta sunt posita, et non est qui possit tu\u00e6 resistere voluntati, si decreveris salvare Isra\u00ebl. 10 Tu fecisti c\u00e6lum et terram, et quidquid c\u00e6li ambitu continetur. 11 Dominus omnium es, nec est qui resistat majestati tu\u00e6. 12 Cuncta nosti, et scis quia non pro superbia et contumelia, et aliqua glori\u00e6 cupiditate, fecerim hoc, ut non adorarem Aman superbissimum 13 (libenter enim pro salute Isra\u00ebl etiam vestigia pedum ejus deosculari paratus essem), 14 sed timui ne honorem Dei mei transferrem ad hominem, et ne quemquam adorarem, excepto Deo meo. 15 Et nunc, Domine rex, Deus Abraham, miserere populi tui, quia volunt nos inimici nostri perdere, et h\u00e6reditatem tuam delere. 16 Ne despicias partem tuam, quam redemisti tibi de \u00c6gypto. 17 Exaudi deprecationem meam, et propitius esto sorti et funiculo tuo, et converte luctum nostrum in gaudium, ut viventes laudemus nomen tuum, Domine: et ne claudas ora te canentium. 18 Omnis quoque Isra\u00ebl pari mente et obsecratione clamavit ad Dominum, eo quod eis certa mors impenderet. |","title":"Polyglot Bible: Esther: Esther 13","type":"page"}
