{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/act001.htm","path":"bib/vul/act001.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/act001.htm","text":"1 Primum quidem sermonem feci de omnibus, o Theophile, qu\u00e6 c\u0153pit Jesus facere et docere\n2 usque in diem qua pr\u00e6cipiens Apostolis per Spiritum Sanctum, quos elegit, assumptus est:\n3\u00a0quibus et pr\u00e6buit seipsum vivum post passionem suam in multis argumentis, per dies quadraginta apparens eis, et loquens de regno Dei.\n \n4 Et convescens, pr\u00e6cepit eis ab Jerosolymis ne discederent, sed exspectarent promissionem Patris, quam audistis (inquit) per os meum:\n5 quia Joannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini Spiritu Sancto non post multos hos dies.\n6 Igitur qui convenerant, interrogabant eum, dicentes: Domine, si in tempore hoc restitues regnum Isra\u00ebl?\n7 Dixit autem eis: Non est vestrum nosse tempora vel momenta qu\u00e6 Pater posuit in sua potestate:\n8\u00a0sed accipietis virtutem supervenientis Spiritus Sancti in vos, et eritis mihi testes in Jerusalem, et in omni Jud\u00e6a, et Samaria, et usque ad ultimum terr\u00e6.\n \n9 Et cum h\u00e6c dixisset, videntibus illis, elevatus est: et nubes suscepit eum ab oculis eorum.\n10 Cumque intuerentur in c\u00e6lum euntem illum, ecce duo viri astiterunt juxta illos in vestibus albis,\n11\u00a0qui et dixerunt: Viri Galil\u00e6i, quid statis aspicientes in c\u00e6lum? Hic Jesus, qui assumptus est a vobis in c\u00e6lum, sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in c\u00e6lum.\n \n12 Tunc reversi sunt Jerosolymam a monte qui vocatur Oliveti, qui est juxta Jerusalem, sabbati habens iter.\n13 Et cum introissent in c\u0153naculum, ascenderunt ubi manebant Petrus, et Joannes, Jacobus, et Andreas, Philippus, et Thomas, Bartholom\u00e6us, et Matth\u00e6us, Jacobus Alph\u00e6i, et Simon Zelotes, et Judas Jacobi.\n14\u00a0Hi omnes erant perseverantes unanimiter in oratione cum mulieribus, et Maria matre Jesu, et fratribus ejus.\n \n15 In diebus illis, exsurgens Petrus in medio fratrum, dixit (erat autem turba hominum simul, fere centum viginti):\n16 Viri fratres, oportet impleri Scripturam quam pr\u00e6dixit Spiritus Sanctus per os David de Juda, qui fuit dux eorum qui comprehenderunt Jesum:\n17 qui connumeratus erat in nobis, et sortitus est sortem ministerii hujus.\n18 Et hic quidem possedit agrum de mercede iniquitatis, et suspensus crepuit medius: et diffusa sunt omnia viscera ejus.\n19 Et notum factum est omnibus habitantibus Jerusalem, ita ut appellaretur ager ille, lingua eorum, Haceldama, hoc est, ager sanguinis.\n20 Scriptum est enim in libro Psalmorum: Fiat commoratio eorum deserta, et non sit qui inhabitet in ea: et episcopatum ejus accipiat alter.\n21 Oportet ergo ex his viris qui nobiscum sunt congregati in omni tempore quo intravit et exivit inter nos Dominus Jesus,\n22 incipiens a baptismate Joannis usque in diem qua assumptus est a nobis, testem resurrectionis ejus nobiscum fieri unum ex istis.\n23 Et statuerunt duos, Joseph, qui vocabatur Barsabas, qui cognominatus est Justus, et Mathiam.\n24 Et orantes dixerunt: Tu Domine, qui corda nosti omnium, ostende quem elegeris ex his duobus unum,\n25 accipere locum ministerii hujus et apostolatus, de quo pr\u00e6varicatus est Judas ut abiret in locum suum.\n26 Et dederunt sortes eis, et cecidit sors super Mathiam: et annumeratus est cum undecim Apostolis.","title":"Vulgate: Acts: Acts Chapter 1","type":"page"}
