{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/act003.htm","path":"bib/vul/act003.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/act003.htm","text":"1 Petrus autem et Joannes ascendebant in templum ad horam orationis nonam.\n2 Et quidam vir, qui erat claudus ex utero matris su\u00e6, bajulabatur: quem ponebant quotidie ad portam templi, qu\u00e6 dicitur Speciosa, ut peteret eleemosynam ab intro\u00ebuntibus in templum.\n3 Is cum vidisset Petrum et Joannem incipientes introire in templum, rogabat ut eleemosynam acciperet.\n4 Intuens autem in eum Petrus cum Joanne, dixit: Respice in nos.\n5 At ille intendebat in eos, sperans se aliquid accepturum ab eis.\n6 Petrus autem dixit: Argentum et aurum non est mihi: quod autem habeo, hoc tibi do: in nomine Jesu Christi Nazareni surge, et ambula.\n7 Et apprehensa manu ejus dextera, allevavit eum, et protinus consolidat\u00e6 sunt bases ejus et plant\u00e6.\n8 Et exiliens stetit, et ambulabat: et intravit cum illis in templum ambulans, et exiliens, et laudans Deum.\n9 Et vidit omnis populus eum ambulantem et laudantem Deum.\n10 Cognoscebant autem illum, quod ipse erat qui ad eleemosynam sedebat ad Speciosam portam templi: et impleti sunt stupore et extasi in eo quod contigerat illi.\n11\u00a0Cum teneret autem Petrum et Joannem, cucurrit omnis populus ad eos ad porticum qu\u00e6 appellatur Salomonis, stupentes.\n \n12 Videns autem Petrus, respondit ad populum: Viri Isra\u00eblit\u00e6, quid miramini in hoc, aut nos quid intuemini, quasi nostra virtute aut potestate fecerimus hunc ambulare?\n13 Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob, Deus patrum nostrorum glorificavit filium suum Jesum, quem vos quidem tradidistis, et negastis ante faciem Pilati, judicante illo dimitti.\n14 Vos autem sanctum et justum negastis, et petistis virum homicidam donari vobis:\n15 auctorem vero vit\u00e6 interfecistis, quem Deus suscitavit a mortuis, cujus nos testes sumus.\n16 Et in fide nominis ejus, hunc quem vos vidistis et nostis, confirmavit nomen ejus: et fides, qu\u00e6 per eum est, dedit integram sanitatem istam in conspectu omnium vestrum.\n17 Et nunc, fratres, scio quia per ignorantiam fecistis, sicut et principes vestri.\n18 Deus autem, qu\u00e6 pr\u00e6nuntiavit per os omnium prophetarum, pati Christum suum, sic implevit.\n19 P\u0153nitemini igitur et convertimini, ut deleantur peccata vestra:\n20 ut cum venerint tempora refrigerii a conspectu Domini, et miserit eum qui pr\u00e6dicatus est vobis, Jesum Christum,\n21 quem oportet quidem c\u00e6lum suscipere usque in tempora restitutionis omnium qu\u00e6 locutus est Deus per os sanctorum suorum a s\u00e6culo prophetarum.\n22 Moyses quidem dixit: Quoniam prophetam suscitabit vobis Dominus Deus vester de fratribus vestris, tamquam me: ipsum audietis juxta omnia qu\u00e6cumque locutus fuerit vobis.\n23 Erit autem: omnis anima qu\u00e6 non audierit prophetam illum, exterminabitur de plebe.\n24 Et omnes prophet\u00e6, a Samuel et deinceps, qui locuti sunt, annuntiaverunt dies istos.\n25 Vos estis filii prophetarum, et testamenti quod disposuit Deus ad patres nostros, dicens ad Abraham: Et in semine tuo benedicentur omnes famili\u00e6 terr\u00e6.\n26 Vobis primum Deus suscitans filium suum, misit eum benedicentem vobis: ut convertat se unusquisque a nequitia sua.","title":"Vulgate: Acts: Acts Chapter 3","type":"page"}
