{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/act004.htm","path":"bib/vul/act004.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/act004.htm","text":"1 Loquentibus autem illis ad populum, supervenerunt sacerdotes, et magistratus templi, et sadduc\u00e6i,\n2 dolentes quod docerent populum, et annuntiarent in Jesu resurrectionem ex mortuis:\n3 et injecerunt in eos manus, et posuerunt eos in custodiam in crastinum: erat enim jam vespera.\n4 Multi autem eorum qui audierant verbum, crediderunt: et factus est numerus virorum quinque millia.\n5 Factum est autem in crastinum, ut congregarentur principes eorum, et seniores, et scrib\u00e6, in Jerusalem:\n6 et Annas princeps sacerdotum, et Caiphas, et Joannes, et Alexander, et quotquot erant de genere sacerdotali.\n7\u00a0Et statuentes eos in medio, interrogabant: In qua virtute, aut in quo nomine fecistis hoc vos?\n \n8 Tunc repletus Spiritu Sancto Petrus, dixit ad eos: Principes populi, et seniores, audite:\n9 si nos hodie dijudicamur in benefacto hominis infirmi, in quo iste salvus factus est,\n10 notum sit omnibus vobis, et omni plebi Isra\u00ebl, quia in nomine Domini nostri Jesu Christi Nazareni, quem vos crucifixistis, quem Deus suscitavit a mortuis, in hoc iste astat coram vobis sanus.\n11 Hic est lapis qui reprobatus est a vobis \u00e6dificantibus, qui factus est in caput anguli:\n12\u00a0et non est in alio aliquo salus. Nec enim aliud nomen est sub c\u00e6lo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri.\n \n13 Videntes autem Petri constantiam, et Joannis, comperto quod homines essent sine litteris, et idiot\u00e6, admirabantur, et cognoscebant eos quoniam cum Jesu fuerant:\n14 hominem quoque videntes stantem cum eis, qui curatus fuerat, nihil poterant contradicere.\n15 Jusserunt autem eos foras extra concilium secedere: et conferebant ad invicem,\n16 dicentes: Quid faciemus hominibus istis? quoniam quidem notum signum factum est per eos omnibus habitantibus Jerusalem: manifestum est, et non possumus negare.\n17 Sed ne amplius divulgetur in populum, comminemur eis ne ultra loquantur in nomine hoc ulli hominum.\n18 Et vocantes eos, denuntiaverunt ne omnino loquerentur neque docerent in nomine Jesu.\n19 Petrus vero et Joannes respondentes, dixerunt ad eos: Si justum est in conspectu Dei vos potius audire quam Deum, judicate.\n20 Non enim possumus qu\u00e6 vidimus et audivimus non loqui.\n21 At illi comminantes dimiserunt eos, non invenientes quomodo punirent eos propter populum: quia omnes clarificabant id quod factum fuerat in eo quod acciderat.\n22\u00a0Annorum enim erat amplius quadraginta homo, in quo factum fuerat signum istud sanitatis.\n \n23 Dimissi autem venerunt ad suos, et annuntiaverunt eis quanta ad eos principes sacerdotum et seniores dixissent.\n24 Qui cum audissent, unanimiter levaverunt vocem ad Deum, et dixerunt: Domine, tu es qui fecisti c\u00e6lum et terram, mare et omnia qu\u00e6 in eis sunt:\n25\u00a0qui Spiritu Sancto per os patris nostri David pueri tui dixisti: [Quare fremuerunt gentes,\n et populi meditati sunt inania?\n26\u00a0Astiterunt reges terr\u00e6,\n et principes convenerunt in unum\n adversus Dominum, et adversus Christum ejus.]\n27 Convenerunt enim vere in civitate ista adversus sanctum puerum tuum Jesum, quem unxisti, Herodes et Pontius Pilatus, cum gentibus et populis Isra\u00ebl,\n28 facere qu\u00e6 manus tua et consilium tuum decreverunt fieri.\n29 Et nunc, Domine, respice in minas eorum, et da servis tuis cum omni fiducia loqui verbum tuum,\n30 in eo quod manum tuam extendas ad sanitates, et signa, et prodigia fieri per nomen sancti filii tui Jesu.\n31\u00a0Et cum orassent, motus est locus in quo erant congregati: et repleti sunt omnes Spiritu Sancto, et loquebantur verbum Dei cum fiducia.\n \n32 Multitudinis autem credentium erat cor unum et anima una: nec quisquam eorum qu\u00e6 possidebat, aliquid suum esse dicebat, sed erant illis omnia communia.\n33 Et virtute magna reddebant Apostoli testimonium resurrectionis Jesu Christi Domini nostri: et gratia magna erat in omnibus illis.\n34 Neque enim quisquam egens erat inter illos. Quotquot enim possessores agrorum aut domorum erant, vendentes afferebant pretia eorum qu\u00e6 vendebant,\n35 et ponebant ante pedes Apostolorum. Dividebatur autem singulis prout cuique opus erat.\n36 Joseph autem, qui cognominatus est Barnabas ab Apostolis (quod est interpretatum, Filius consolationis), Levites, Cyprius genere,\n37 cum haberet agrum, vendidit eum, et attulit pretium, et posuit ante pedes Apostolorum.","title":"Vulgate: Acts: Acts Chapter 4","type":"page"}
