{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/act006.htm","path":"bib/vul/act006.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/act006.htm","text":"1 In diebus illis, crescente numero discipulorum, factum est murmur Gr\u00e6corum adversus Hebr\u00e6os, eo quod despicerentur in ministerio quotidiano vidu\u00e6 eorum.\n2 Convocantes autem duodecim multitudinem discipulorum, dixerunt: Non est \u00e6quum nos derelinquere verbum Dei, et ministrare mensis.\n3 Considerate ergo, fratres, viros ex vobis boni testimonii septem, plenos Spiritu Sancto et sapientia, quos constituamus super hoc opus.\n4 Nos vero orationi et ministerio verbi instantes erimus.\n5 Et placuit sermo coram omni multitudine. Et elegerunt Stephanum, virum plenum fide et Spiritu Sancto, et Philippum, et Prochorum, et Nicanorem, et Timonem, et Parmenam, et Nicolaum advenam Antiochenum.\n6 Hos statuerunt ante conspectum Apostolorum: et orantes imposuerunt eis manus.\n7\u00a0Et verbum Domini crescebat, et multiplicabatur numerus discipulorum in Jerusalem valde: multa etiam turba sacerdotum obediebat fidei.\n \n8 Stephanus autem plenus gratia et fortitudine, faciebat prodigia et signa magna in populo.\n9 Surrexerunt autem quidam de synagoga qu\u00e6 appellatur Libertinorum, et Cyrenensium, et Alexandrinorum, et eorum qui erant a Cilicia, et Asia, disputantes cum Stephano:\n10 et non poterant resistere sapienti\u00e6, et Spiritui qui loquebatur.\n11 Tunc summiserunt viros, qui dicerent se audivisse eum dicentem verba blasphemi\u00e6 in Moysen et in Deum.\n12 Commoverunt itaque plebem, et seniores, et scribas: et concurrentes rapuerunt eum, et adduxerunt in concilium,\n13 et statuerunt falsos testes, qui dicerent: Homo iste non cessat loqui verba adversus locum sanctum, et legem:\n14 audivimus enim eum dicentem quoniam Jesus Nazarenus hic destruet locum istum, et mutabit traditiones quas tradidit nobis Moyses.\n15 Et intuentes eum omnes qui sedebant in concilio, viderunt faciem ejus tamquam faciem angeli.","title":"Vulgate: Acts: Acts Chapter 6","type":"page"}
