{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/act008.htm","path":"bib/vul/act008.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/act008.htm","text":"1 Facta est autem in illa die persecutio magna in ecclesia qu\u00e6 erat Jerosolymis, et omnes dispersi sunt per regiones Jud\u00e6\u00e6 et Samari\u00e6 pr\u00e6ter Apostolos.\n2 Curaverunt autem Stephanum viri timorati, et fecerunt planctum magnum super eum.\n3\u00a0Saulus autem devastabat ecclesiam per domos intrans, et trahens viros ac mulieres, tradebat in custodiam.\n \n4 Igitur qui dispersi erant pertransibant, evangelizantes verbum Dei.\n5 Philippus autem descendens in civitatem Samari\u00e6, pr\u00e6dicabant illis Christum.\n6 Intendebant autem turb\u00e6 his qu\u00e6 a Philippo dicebantur, unanimiter audientes, et videntes signa qu\u00e6 faciebat.\n7 Multi enim eorum qui habebant spiritus immundos, clamantes voce magna exibant. Multi autem paralytici et claudi curati sunt.\n8 Factum est ergo gaudium magnum in illa civitate.\n9 Vir autem quidam nomine Simon, qui ante fuerat in civitate magnus, seducens gentem Samari\u00e6, dicens se esse aliquem magnum:\n10 cui auscultabant omnes a minimo usque ad maximum, dicentes: Hic est virtus Dei, qu\u00e6 vocatur magna.\n11 Attendebant autem eum: propter quod multo tempore magiis suis dementasset eos.\n12 Cum vero credidissent Philippo evangelizanti de regno Dei, in nomine Jesu Christi baptizabantur viri ac mulieres.\n13\u00a0Tunc Simon et ipse credidit: et cum baptizatus esset, adh\u00e6rebat Philippo. Videns etiam signa et virtutes maximas fieri, stupens admirabatur.\n \n14 Cum autem audissent Apostoli qui erant Jerosolymis, quod recepisset Samaria verbum Dei, miserunt ad eos Petrum et Joannem.\n15 Qui cum venissent, oraverunt pro ipsis ut acciperent Spiritum Sanctum:\n16 nondum enim in quemquam illorum venerat, sed baptizati tantum erant in nomine Domini Jesu.\n17 Tunc imponebant manus super illos, et accipiebant Spiritum Sanctum.\n18 Cum vidisset autem Simon quia per impositionem manus Apostolorum daretur Spiritus Sanctus, obtulit eis pecuniam,\n19 dicens: Date et mihi hanc potestatem, ut cuicumque imposuero manus, accipiat Spiritum Sanctum. Petrus autem dixit ad eum:\n20 Pecunia tua tecum sit in perditionem: quoniam donum Dei existimasti pecunia possideri.\n21 Non est tibi pars neque sors in sermone isto: cor enim tuum non est rectum coram Deo.\n22 P\u0153nitentiam itaque age ab hac nequitia tua: et roga Deum, si forte remittatur tibi h\u00e6c cogitatio cordis tui.\n23 In felle enim amaritudinis, et obligatione iniquitatis, video te esse.\n24 Respondens autem Simon, dixit: Precamini vos pro me ad Dominum, ut nihil veniat super me horum qu\u00e6 dixistis.\n25\u00a0Et illi quidem testificati, et locuti verbum Domini, redibant Jerosolymam, et multis regionibus Samaritanorum evangelizabant.\n \n26 Angelus autem Domini locutus est ad Philippum, dicens: Surge, et vade contra meridianum, ad viam qu\u00e6 descendit ab Jerusalem in Gazam: h\u00e6c est deserta.\n27 Et surgens abiit. Et ecce vir \u00c6thiops, eunuchus, potens Candacis regin\u00e6 \u00c6thiopum, qui erat super omnes gazas ejus, venerat adorare in Jerusalem:\n28 et revertebatur sedens super currum suum, legensque Isaiam prophetam.\n29 Dixit autem Spiritus Philippo: Accede, et adjunge te ad currum istum.\n30 Accurrens autem Philippus, audivit eum legentem Isaiam prophetam, et dixit: Putasne intelligis qu\u00e6 legis?\n31 Qui ait: Et quomodo possum, si non aliquis ostenderit mihi? Rogavitque Philippum ut ascenderet, et sederet secum.\n32\u00a0Locus autem Scriptur\u00e6 quem legebat, erat hic: [Tamquam ovis ad occisionem ductus est:\n et sicut agnus coram tondente se, sine voce,\n sic non aperuit os suum.\n33\u00a0In humilitate judicium ejus sublatum est.\n Generationem ejus quis enarrabit?\n quoniam tolletur de terra vita ejus.]\n34 Respondens autem eunuchus Philippo, dixit: Obsecro te, de quo propheta dicit hoc? de se, an de alio aliquo?\n35 Aperiens autem Philippus os suum, et incipiens a Scriptura ista, evangelizavit illi Jesum.\n36 Et dum irent per viam, venerunt ad quamdam aquam: et ait eunuchus: Ecce aqua: quid prohibet me baptizari?\n37 Dixit autem Philippus: Si credis ex toto corde, licet. Et respondens ait: Credo Filium Dei esse Jesum Christum.\n38 Et jussit stare currum: et descenderunt uterque in aquam, Philippus et eunuchus, et baptizavit eum.\n39 Cum autem ascendissent de aqua, Spiritus Domini rapuit Philippum, et amplius non vidit eum eunuchus. Ibat autem per viam suam gaudens.\n40 Philippus autem inventus est in Azoto, et pertransiens evangelizabat civitatibus cunctis, donec veniret C\u00e6saream.","title":"Vulgate: Acts: Acts Chapter 8","type":"page"}
