{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/act010.htm","path":"bib/vul/act010.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/act010.htm","text":"1 Vir autem quidam erat in C\u00e6sarea, nomine Cornelius, centurio cohortis qu\u00e6 dicitur Italica,\n2 religiosus, ac timens Deum cum omni domo sua, faciens eleemosynas multas plebi, et deprecans Deum semper.\n3 Is vidit in visu manifeste, quasi hora diei nona, angelum Dei intro\u00ebuntem ad se, et dicentem sibi: Corneli.\n4 At ille intuens eum, timore correptus, dixit: Quid est, domine? Dixit autem illi: Orationes tu\u00e6 et eleemosyn\u00e6 tu\u00e6 ascenderunt in memoriam in conspectu Dei.\n5 Et nunc mitte viros in Joppen, et accersi Simonem quemdam, qui cognominatur Petrus:\n6 hic hospitatur apud Simonem quemdam coriarium, cujus est domus juxta mare: hic dicet tibi quid te oporteat facere.\n7 Et cum discessisset angelus qui loquebatur illi, vocavit duos domesticos suos, et militem metuentem Dominum ex his qui illi parebant.\n8\u00a0Quibus cum narrasset omnia, misit illos in Joppen.\n \n9 Postera autem die, iter illis facientibus, et appropinquantibus civitati, ascendit Petrus in superiora ut oraret circa horam sextam.\n10 Et cum esuriret, voluit gustare. Parantibus autem illis, cecidit super eum mentis excessus:\n11 et vidit c\u00e6lum apertum, et descendens vas quoddam, velut linteum magnum, quatuor initiis submitti de c\u00e6lo in terram,\n12 in quo erant omnia quadrupedia, et serpentia terr\u00e6, et volatilia c\u00e6li.\n13 Et facta est vox ad eum: Surge, Petre: occide, et manduca.\n14 Ait autem Petrus: Absit Domine, quia numquam manducavi omne commune et immundum.\n15 Et vox iterum secundo ad eum: Quod Deus purificavit, tu commune ne dixeris.\n16 Hoc autem factum est per ter: et statim receptum est vas in c\u00e6lum.\n17 Et dum intra se h\u00e6sitaret Petrus quidnam esset visio quam vidisset, ecce viri qui missi erant a Cornelio, inquirentes domum Simonis astiterunt ad januam.\n18 Et cum vocassent, interrogabant, si Simon qui cognominatur Petrus illic haberet hospitium.\n19 Petro autem cogitante de visione, dixit Spiritus ei: Ecce viri tres qu\u00e6runt te.\n20 Surge itaque, descende, et vade cum eis nihil dubitans: quia ego misi illos.\n21 Descendens autem Petrus ad viros, dixit: Ecce ego sum, quem qu\u00e6ritis: qu\u00e6 causa est, propter quam venistis?\n22 Qui dixerunt: Cornelius centurio, vir justus et timens Deum, et testimonium habens ab universa gente Jud\u00e6orum, responsum accepit ab angelo sancto accersire te in domum suam, et audire verba abs te.\n23\u00a0Introducens ergo eos, recepit hospitio. Sequenti autem die, surgens profectus est cum illis, et quidam ex fratribus ab Joppe comitati sunt eum.\n \n24 Altera autem die introivit C\u00e6saream. Cornelius vero exspectabat illos, convocatis cognatis suis et necessariis amicis.\n25 Et factum est cum introisset Petrus, obvius venit ei Cornelius, et procidens ad pedes ejus adoravit.\n26 Petrus vero elevavit eum, dicens: Surge: et ego ipse homo sum.\n27 Et loquens cum illo intravit, et invenit multos qui convenerant:\n28 dixitque ad illos: Vos scitis quomodo abominatum sit viro Jud\u00e6o conjungi aut accedere ad alienigenam: sed mihi ostendit Deus neminem communem aut immundum dicere hominem.\n29 Propter quod sine dubitatione veni accersitus. Interrogo ergo, quam ob causam accersistis me?\n30 Et Cornelius ait: A nudiusquarta die usque ad hanc horam, orans eram hora nona in domo mea, et ecce vir stetit ante me in veste candida, et ait:\n31 Corneli, exaudita est oratio tua, et eleemosyn\u00e6 tu\u00e6 commemorat\u00e6 sunt in conspectu Dei.\n32 Mitte ergo in Joppen, et accersi Simonem qui cognominatur Petrus: hic hospitatur in domo Simonis coriarii juxta mare.\n33\u00a0Confestim ergo misi ad te: et tu benefecisti veniendo. Nunc ergo omnes nos in conspectu tuo adsumus audire omnia qu\u00e6cumque tibi pr\u00e6cepta sunt a Domino.\n \n34 Aperiens autem Petrus os suum, dixit: In veritate comperi quia non est personarum acceptor Deus;\n35 sed in omni gente qui timet eum, et operatur justitiam, acceptus est illi.\n36 Verbum misit Deus filiis Isra\u00ebl, annuntians pacem per Jesum Christum (hic est omnium Dominus).\n37 Vos scitis quod factum est verbum per universam Jud\u00e6am: incipiens enim a Galil\u00e6a post baptismum quod pr\u00e6dicavit Joannes,\n38 Jesum a Nazareth: quomodo unxit eum Deus Spiritu Sancto, et virtute, qui pertransiit benefaciendo, et sanando omnes oppressos a diabolo, quoniam Deus erat cum illo.\n39 Et nos testes sumus omnium qu\u00e6 fecit in regione Jud\u00e6orum, et Jerusalem, quem occiderunt suspendentes in ligno.\n40 Hunc Deus suscitavit tertia die, et dedit eum manifestum fieri,\n41 non omni populo, sed testibus pr\u00e6ordinatis a Deo: nobis, qui manducavimus et bibimus cum illo postquam resurrexit a mortuis.\n42 Et pr\u00e6cepit nobis pr\u00e6dicare populo, et testificari, quia ipse est qui constitutus est a Deo judex vivorum et mortuorum.\n43\u00a0Huic omnes prophet\u00e6 testimonium perhibent remissionem peccatorum accipere per nomen ejus omnes qui credunt in eum.\n \n44 Adhuc loquente Petro verba h\u00e6c, cecidit Spiritus Sanctus super omnes qui audiebant verbum.\n45 Et obstupuerunt ex circumcisione fideles qui venerant cum Petro, quia et in nationes gratia Spiritus Sancti effusa est.\n46 Audiebant enim illos loquentes linguis, et magnificantes Deum.\n47 Tunc respondit Petrus: Numquid aquam quis prohibere potest ut non baptizentur hi qui Spiritum Sanctum acceperunt sicut et nos?\n48 Et jussit eos baptizari in nomine Domini Jesu Christi. Tunc rogaverunt eum ut maneret apud eos aliquot diebus.","title":"Vulgate: Acts: Acts Chapter 10","type":"page"}
