{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/act011.htm","path":"bib/vul/act011.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/act011.htm","text":"1 Audierunt autem Apostoli et fratres qui erant in Jud\u00e6a, quoniam et gentes receperunt verbum Dei.\n2 Cum autem ascendisset Petrus Jerosolymam, disceptabant adversus illum qui erant ex circumcisione,\n3 dicentes: Quare introisti ad viros pr\u00e6putium habentes, et manducasti cum illis?\n4 Incipiens autem Petrus exponebat illis ordinem, dicens:\n5 Ego eram in civitate Joppe orans, et vidi in excessu mentis visionem, descendens vas quoddam velut linteum magnum quatuor initiis summitti de c\u00e6lo, et venit usque ad me.\n6 In quod intuens considerabam, et vidi quadrupedia terr\u00e6, et bestias, et reptilia, et volatilia c\u00e6li.\n7 Audivi autem et vocem dicentem mihi: Surge, Petre: occide, et manduca.\n8 Dixi autem: Nequaquam Domine: quia commune aut immundum numquam introivit in os meum.\n9 Respondit autem vox secundo de c\u00e6lo: Qu\u00e6 Deus mundavit, tu ne commune dixeris.\n10 Hoc autem factum est per ter: et recepta sunt omnia rursum in c\u00e6lum.\n11 Et ecce viri tres confestim astiterunt in domo in qua eram, missi a C\u00e6sarea ad me.\n12 Dixit autem Spiritus mihi ut irem cum illis, nihil h\u00e6sitans. Venerunt autem mecum et sex fratres isti, et ingressi sumus in domum viri.\n13 Narravit autem nobis quomodo vidisset angelum in domo sua, stantem et dicentem sibi: Mitte in Joppen, et accersi Simonem qui cognominatur Petrus,\n14 qui loquetur tibi verba in quibus salvus eris tu, et universa domus tua.\n15 Cum autem c\u0153pissem loqui, cecidit Spiritus Sanctus super eos, sicut et in nos in initio.\n16 Recordatus sum autem verbi Domini, sicut dicebat: Joannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini Spiritu Sancto.\n17 Si ergo eamdem gratiam dedit illis Deus, sicut et nobis qui credidimus in Dominum Jesum Christum: ego quis eram, qui possem prohibere Deum?\n18\u00a0His auditis, tacuerunt: et glorificaverunt Deum, dicentes: Ergo et gentibus p\u0153nitentiam dedit Deus ad vitam.\n \n19 Et illi quidem qui dispersi fuerant a tribulatione qu\u00e6 facta fuerat sub Stephano, perambulaverunt usque Ph\u0153nicen, et Cyprum, et Antiochiam, nemini loquentes verbum, nisi solis Jud\u00e6is.\n20 Erant autem quidam ex eis viri Cyprii et Cyren\u00e6i, qui cum introissent Antiochiam, loquebantur et ad Gr\u00e6cos, annuntiantes Dominum Jesum.\n21 Et erat manus Domini cum eis: multusque numerus credentium conversus est ad Dominum.\n22 Pervenit autem sermo ad aures ecclesi\u00e6 qu\u00e6 erat Jerosolymis super istis: et miserunt Barnabam usque ad Antiochiam.\n23 Qui cum pervenisset, et vidisset gratiam Dei, gavisus est: et hortabatur omnes in proposito cordis permanere in Domino:\n24\u00a0quia erat vir bonus, et plenus Spiritu Sancto, et fide. Et apposita est multa turba Domino.\n \n25 Profectus est autem Barnabas Tarsum, ut qu\u00e6reret Saulum: quem cum invenisset, perduxit Antiochiam.\n26 Et annum totum conversati sunt ibi in ecclesia: et docuerunt turbam multam, ita ut cognominarentur primum Antiochi\u00e6 discipuli, christiani.\n27 In his autem diebus supervenerunt ab Jerosolymis prophet\u00e6 Antiochiam:\n28 et surgens unus ex eis nomine Agabus, significabat per spiritum famem magnam futuram in universo orbe terrarum, qu\u00e6 facta est sub Claudio.\n29 Discipuli autem, prout quis habebat, proposuerunt singuli in ministerium mittere habitantibus in Jud\u00e6a fratribus:\n30 quod et fecerunt, mittentes ad seniores per manus Barnab\u00e6 et Sauli.","title":"Vulgate: Acts: Acts Chapter 11","type":"page"}
