{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/act013.htm","path":"bib/vul/act013.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/act013.htm","text":"1 Erant autem in ecclesia qu\u00e6 erat Antiochi\u00e6, prophet\u00e6 et doctores, in quibus Barnabas, et Simon qui vocabatur Niger, et Lucius Cyrenensis, et Manahen, qui erat Herodis Tetrarch\u00e6 collactaneus, et Saulus.\n2 Ministrantibus autem illis Domino, et jejunantibus, dixit illis Spiritus Sanctus: Segregate mihi Saulum et Barnabam in opus ad quod assumpsi eos.\n3\u00a0Tunc jejunantes et orantes, imponentesque eis manus, dimiserunt illos.\n \n4 Et ipsi quidem missi a Spiritu Sancto abierunt Seleuciam: et inde navigaverunt Cyprum.\n5 Et cum venissent Salaminam, pr\u00e6dicabant verbum Dei in synagogis Jud\u00e6orum. Habebant autem et Joannem in ministerio.\n6 Et cum perambulassent universam insulam usque Paphum, invenerunt quemdam virum magum pseudoprophetam, Jud\u00e6um, cui nomen erat Barjesu,\n7 qui erat cum proconsule Sergio Paulo viro prudente. Hic, accersitis Barnaba et Saulo, desiderabat audire verbum Dei.\n8 Resistebat autem illis Elymas magus (sic enim interpretatur nomen ejus), qu\u00e6rens avertere proconsulem a fide.\n9 Saulus autem, qui et Paulus, repletus Spiritu Sancto, intuens in eum,\n10 dixit: O plene omni dolo et omni fallacia, fili diaboli, inimice omnis justiti\u00e6, non desinis subvertere vias Domini rectas.\n11 Et nunc ecce manus Domini super te, et eris c\u00e6cus, non videns solem usque ad tempus. Et confestim cecidit in eum caligo et tenebr\u00e6: et circuiens qu\u00e6rebat qui ei manum daret.\n12\u00a0Tunc proconsul cum vidisset factum, credidit admirans super doctrina Domini.\n \n13 Et cum a Papho navigassent Paulus et qui cum eo erant, venerunt Pergen Pamphyli\u00e6. Joannes autem discedens ab eis, reversus est Jerosolymam.\n14 Illi vero pertranseuntes Pergen, venerunt Antiochiam Pisidi\u00e6: et ingressi synagogam die sabbatorum, sederunt.\n15\u00a0Post lectionem autem legis et prophetarum, miserunt principes synagog\u00e6 ad eos, dicentes: Viri fratres, si quis est in vobis sermo exhortationis ad plebem, dicite.\n \n16 Surgens autem Paulus, et manu silentium indicens, ait: Viri Isra\u00eblit\u00e6, et qui timetis Deum, audite:\n17 Deus plebis Isra\u00ebl elegit patres nostros, et plebem exaltavit cum essent incol\u00e6 in terra \u00c6gypti, et in brachio excelso eduxit eos ex ea,\n18 et per quadraginta annorum tempus mores eorum sustinuit in deserto.\n19 Et destruens gentes septem in terra Chanaan, sorte distribuit eis terram eorum,\n20 quasi post quadringentos et quinquaginta annos: et post h\u00e6c dedit judices, usque ad Samuel prophetam.\n21 Et exinde postulaverunt regem: et dedit illis Deus Saul filium Cis, virum de tribu Benjamin, annis quadraginta:\n22 et amoto illo, suscitavit illis David regem: cui testimonium perhibens, dixit: Inveni David filium Jesse, virum secundum cor meum, qui faciet omnes voluntates meas.\n23 Hujus Deus ex semine secundum promissionem eduxit Isra\u00ebl salvatorem Jesum,\n24 pr\u00e6dicante Joanne ante faciem adventus ejus baptismum p\u0153nitenti\u00e6 omni populo Isra\u00ebl.\n25 Cum impleret autem Joannes cursum suum, dicebat: Quem me arbitramini esse, non sum ego: sed ecce venit post me, cujus non sum dignus calceamenta pedum solvere.\n26 Viri fratres, filii generis Abraham, et qui in vobis timent Deum, vobis verbum salutis hujus missum est.\n27 Qui enim habitabant Jerusalem, et principes ejus hunc ignorantes, et voces prophetarum qu\u00e6 per omne sabbatum leguntur, judicantes impleverunt,\n28 et nullam causam mortis invenientes in eo, petierunt a Pilato ut interficerent eum.\n29 Cumque consummassent omnia qu\u00e6 de eo scripta erant, deponentes eum de ligno, posuerunt eum in monumento.\n30 Deus vero suscitavit eum a mortuis tertia die: qui visus est per dies multos his\n31 qui simul ascenderant cum eo de Galil\u00e6a in Jerusalem: qui usque nunc sunt testes ejus ad plebem.\n32 Et nos vobis annuntiamus eam, qu\u00e6 ad patres nostros repromissio facta est:\n33 quoniam hanc Deus adimplevit filiis nostris resuscitans Jesum, sicut et in psalmo secundo scriptum est: Filius meus es tu, ego hodie genui te.\n34 Quod autem suscitavit eum a mortuis, amplius jam non reversurum in corruptionem, ita dixit: Quia dabo vobis sancta David fidelia.\n35 Ideoque et alias dicit: Non dabis sanctum tuum videre corruptionem.\n36 David enim in sua generatione cum administrasset, voluntati Dei dormivit: et appositus est ad patres suos, et vidit corruptionem.\n37 Quem vero Deus suscitavit a mortuis, non vidit corruptionem.\n38 Notum igitur sit vobis, viri fratres, quia per hunc vobis remissio peccatorum annuntiatur, et ab omnibus quibus non potuistis in lege Moysi justificari,\n39 in hoc omnis qui credit, justificatur.\n40 Videte ergo ne superveniat vobis quod dictum est in prophetis:\n41\u00a0[Videte contemptores, et admiramini, et disperdimini:\n quia opus operor ego in diebus vestris,\n opus quod non credetis, si quis enarraverit vobis.]\n42 Exeuntibus autem illis rogabant ut sequenti sabbato loquerentur sibi verba h\u00e6c.\n43\u00a0Cumque dimissa esset synagoga, secuti sunt multi Jud\u00e6orum, et colentium advenarum, Paulum et Barnabam: qui loquentes suadebant eis ut permanerent in gratia Dei.\n \n44 Sequenti vero sabbato pene universa civitas convenit audire verbum Dei.\n45 Videntes autem turbas Jud\u00e6i, repleti sunt zelo, et contradicebant his qu\u00e6 a Paulo dicebantur, blasphemantes.\n46 Tunc constanter Paulus et Barnabas dixerunt: Vobis oportebat primum loqui verbum Dei: sed quoniam repellitis illud, et indignos vos judicatis \u00e6tern\u00e6 vit\u00e6, ecce convertimur ad gentes.\n47 Sic enim pr\u00e6cepit nobis Dominus: Posui te in lucem gentium, ut sis in salutem usque ad extremum terr\u00e6.\n48 Audientes autem gentes, gavis\u00e6 sunt, et glorificabant verbum Domini: et crediderunt quotquot erant pr\u00e6ordinati ad vitam \u00e6ternam.\n49 Disseminabatur autem verbum Domini per universam regionem.\n50 Jud\u00e6i autem concitaverunt mulieres religiosas et honestas, et primos civitatis, et excitaverunt persecutionem in Paulum et Barnabam: et ejecerunt eos de finibus suis.\n51 At illi excusso pulvere pedum in eos, venerunt Iconium.\n52 Discipuli quoque replebantur gaudio, et Spiritu Sancto.","title":"Vulgate: Acts: Acts Chapter 13","type":"page"}
