{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/act014.htm","path":"bib/vul/act014.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/act014.htm","text":"1 Factum est autem Iconii, ut simul introirent in synagogam Jud\u00e6orum, et loquerentur, ita ut crederet Jud\u00e6orum et Gr\u00e6corum copiosa multitudo.\n2 Qui vero increduli fuerunt Jud\u00e6i, suscitaverunt et ad iracundiam concitaverunt animas gentium adversus fratres.\n3 Multo igitur tempore demorati sunt, fiducialiter agentes in Domino, testimonium perhibente verbo grati\u00e6 su\u00e6, dante signa et prodigia fieri per manus eorum.\n4\u00a0Divisa est autem multitudo civitatis: et quidam quidem erant cum Jud\u00e6is, quidam vero cum Apostolis.\n \n5 Cum autem factus esset impetus gentilium et Jud\u00e6orum cum principibus suis, ut contumeliis afficerent, et lapidarent eos,\n6 intelligentes confugerunt ad civitates Lycaoni\u00e6 Lystram et Derben, et universam in circuitu regionem, et ibi evangelizantes erant.\n7 Et quidam vir Lystris infirmus pedibus sedebat, claudus ex utero matris su\u00e6, qui numquam ambulaverat.\n8 Hic audivit Paulum loquentem. Qui intuitus eum, et videns quia fidem haberet ut salvus fieret,\n9 dixit magna voce: Surge super pedes tuos rectus. Et exilivit, et ambulabat.\n10 Turb\u00e6 autem cum vidissent quod fecerat Paulus, levaverunt vocem suam lycaonice, dicentes: Dii similes facti hominibus descenderunt ad nos.\n11 Et vocabant Barnabam Jovem, Paulum vero Mercurium: quoniam ipse erat dux verbi.\n12 Sacerdos quoque Jovis, qui erat ante civitatem, tauros et coronas ante januas afferens, cum populis volebat sacrificare.\n13 Quod ubi audierunt Apostoli, Barnabas et Paulus, conscissis tunicis suis exilierunt in turbas, clamantes\n14 et dicentes: Viri, quid h\u00e6c facitis? et nos mortales sumus, similes vobis homines, annuntiantes vobis ab his vanis converti ad Deum vivum, qui fecit c\u00e6lum, et terram, et mare, et omnia qu\u00e6 in eis sunt:\n15 qui in pr\u00e6teritis generationibus dimisit omnes gentes ingredi vias suas.\n16 Et quidem non sine testimonio semetipsum reliquit benefaciens de c\u00e6lo, dans pluvias et tempora fructifera, implens cibo et l\u00e6titia corda nostra.\n17 Et h\u00e6c dicentes, vix sedaverunt turbas ne sibi immolarent.\n18 Supervenerunt autem quidam ab Antiochia et Iconio Jud\u00e6i: et persuasis turbis, lapidantesque Paulum, traxerunt extra civitatem, existimantes eum mortuum esse.\n19\u00a0Circumdantibus autem eum discipulis, surgens intravit civitatem, et postera die profectus est cum Barnaba in Derben.\n \n20 Cumque evangelizassent civitati illi, et docuissent multos, reversi sunt Lystram, et Iconium, et Antiochiam,\n21 confirmantes animas discipulorum, exhortantesque ut permanerent in fide: et quoniam per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei.\n22 Et cum constituissent illis per singulas ecclesias presbyteros, et orassent cum jejunationibus, commendaverunt eos Domino, in quem crediderunt.\n23 Transeuntesque Pisidiam, venerunt in Pamphyliam,\n24 et loquentes verbum Domini in Perge, descenderunt in Attaliam:\n25 et inde navigaverunt Antiochiam, unde erant traditi grati\u00e6 Dei in opus quod compleverunt.\n26 Cum autem venissent, et congregassent ecclesiam, retulerunt quanta fecisset Deus cum illis, et quia aperuisset gentibus ostium fidei.\n27 Morati sunt autem tempus non modicum cum discipulis.","title":"Vulgate: Acts: Acts Chapter 14","type":"page"}
