{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/act015.htm","path":"bib/vul/act015.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/act015.htm","text":"1 Et quidam descendentes de Jud\u00e6a docebant fratres: Quia nisi circumcidamini secundum morem Moysi, non potestis salvari.\n2 Facta ergo seditione non minima Paulo et Barnab\u00e6 adversus illos, statuerunt ut ascenderent Paulus et Barnabas, et quidam alii ex aliis ad Apostolos et presbyteros in Jerusalem super hac qu\u00e6stione.\n3 Illi ergo deducti ab ecclesia pertransibant Ph\u0153nicen et Samariam, narrantes conversionem gentium: et faciebant gaudium magnum omnibus fratribus.\n4 Cum autem venissent Jerosolymam, suscepti sunt ab ecclesia, et ab Apostolis et senioribus, annuntiantes quanta Deus fecisset cum illis.\n5 Surrexerunt autem quidam de h\u00e6resi pharis\u00e6orum, qui crediderunt, dicentes quia oportet circumcidi eos, pr\u00e6cipere quoque servare legem Moysi.\n6 Conveneruntque Apostoli et seniores videre de verbo hoc.\n7 Cum autem magna conquisitio fieret, surgens Petrus dixit ad eos: Viri fratres, vos scitis quoniam ab antiquis diebus Deus in nobis elegit, per os meum audire gentes verbum Evangelii et credere.\n8 Et qui novit corda Deus, testimonium perhibuit, dans illis Spiritum Sanctum, sicut et nobis,\n9 et nihil discrevit inter nos et illos, fide purificans corda eorum.\n10 Nunc ergo quid tentatis Deum, imponere jugum super cervices discipulorum quod neque patres nostri, neque nos portare potuimus?\n11 sed per gratiam Domini Jesu Christi credimus salvari, quemadmodum et illi.\n12\u00a0Tacuit autem omnis multitudo: et audiebant Barnabam et Paulum narrantes quanta Deus fecisset signa et prodigia per eos.\n \n13 Et postquam tacuerunt, respondit Jacobus, dicens: Viri fratres, audite me.\n14 Simon narravit quemadmodum primum Deus visitavit sumere ex gentibus populum nomini suo.\n15 Et huic concordant verba prophetarum: sicut scriptum est:\n16\u00a0[Post h\u00e6c revertar,\n et re\u00e6dificabo tabernaculum David quod decidit:\n et diruta ejus re\u00e6dificabo,\n et erigam illud:\n17\u00a0ut requirant ceteri hominum Dominum,\n et omnes gentes super quas invocatum est nomen meum,\n dicit Dominus faciens h\u00e6c.\n18 Notum a s\u00e6culo est Domino opus suum.]\n19 Propter quod ego judico non inquietari eos qui ex gentibus convertuntur ad Deum,\n20 sed scribere ad eos ut abstineant se a contaminationibus simulacrorum, et fornicatione, et suffocatis, et sanguine.\n21\u00a0Moyses enim a temporibus antiquis habet in singulis civitatibus qui eum pr\u00e6dicent in synagogis, ubi per omne sabbatum legitur.\n \n22 Tunc placuit Apostolis et senioribus cum omni ecclesia eligere viros ex eis, et mittere Antiochiam cum Paulo et Barnaba: Judam, qui cognominabatur Barsabas, et Silam, viros primos in fratribus:\n23 scribentes per manus eorum: Apostoli et seniores fratres, his qui sunt Antiochi\u00e6, et Syri\u00e6, et Cilici\u00e6, fratribus ex gentibus, salutem.\n24 Quoniam audivimus quia quidam ex nobis exeuntes, turbaverunt vos verbis, evertentes animas vestras, quibus non mandavimus,\n25 placuit nobis collectis in unum eligere viros, et mittere ad vos cum carissimis nostris Barnaba et Paulo,\n26 hominibus qui tradiderunt animas suas pro nomine Domini nostri Jesu Christi.\n27 Misimus ergo Judam et Silam, qui et ipsi vobis verbis referent eadem.\n28 Visum est enim Spiritui Sancto et nobis nihil ultra imponere vobis oneris quam h\u00e6c necessaria:\n29 ut abstineatis vos ab immolatis simulacrorum, et sanguine, et suffocato, et fornicatione: a quibus custodientes vos, bene agetis. Valete.\n30 Illi ergo dimissi, descenderunt Antiochiam: et congregata multitudine tradiderunt epistolam.\n31 Quam cum legissent, gavisi sunt super consolatione.\n32 Judas autem et Silas, et ipsi cum essent prophet\u00e6, verbo plurimo consolati sunt fratres, et confirmaverunt.\n33 Facto autem ibi aliquanto tempore, dimissi sunt cum pace a fratribus ad eos qui miserant illos.\n34\u00a0Visum est autem Sil\u00e6 ibi remanere: Judas autem solus abiit Jerusalem.\n \n35 Paulus autem et Barnabas demorabantur Antiochi\u00e6, docentes et evangelizantes cum aliis pluribus verbum Domini.\n36 Post aliquot autem dies, dixit ad Barnabam Paulus: Revertentes visitemus fratres per universas civitates in quibus pr\u00e6dicavimus verbum Domini, quomodo se habeant.\n37 Barnabas autem volebat secum assumere et Joannem, qui cognominabatur Marcus.\n38 Paulus autem rogabat eum (ut qui discessisset ab eis de Pamphylia, et non isset cum eis in opus) non debere recipi.\n39\u00a0Facta est autem dissensio, ita ut discederent ab invicem, et Barnabas quidem, assumpto Marco, navigaret Cyprum.\n \n40 Paulus vero, electo Sila, profectus est, traditus grati\u00e6 Dei a fratribus.\n41 Perambulabat autem Syriam et Ciliciam, confirmans ecclesias: pr\u00e6cipiens custodire pr\u00e6cepta Apostolorum et seniorum.","title":"Vulgate: Acts: Acts Chapter 15","type":"page"}
