{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/act016.htm","path":"bib/vul/act016.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/act016.htm","text":"1 Pervenit autem Derben et Lystram. Et ecce discipulus quidam erat ibi nomine Timotheus, filius mulieris Jud\u00e6\u00e6 fidelis, patre gentili.\n2 Huic testimonium bonum reddebant qui in Lystris erant et Iconio fratres.\n3 Hunc voluit Paulus secum proficisci: et assumens circumcidit eum propter Jud\u00e6os qui erant in illis locis. Sciebant enim omnes quod pater ejus erat gentilis.\n4 Cum autem pertransirent civitates, tradebant eis custodiri dogmata qu\u00e6 erant decreta ab Apostolis et senioribus qui erant Jerosolymis.\n5 Et ecclesi\u00e6 quidem confirmabantur fide, et abundabunt numero quotidie.\n6 Transeuntes autem Phrygiam et Galati\u00e6 regionem, vetati sunt a Spiritu Sancto loqui verbum Dei in Asia.\n7 Cum venissent autem in Mysiam, tentabant ire in Bithyniam: et non permisit eos Spiritus Jesu.\n8 Cum autem pertransissent Mysiam, descenderunt Troadem:\n9\u00a0et visio per noctem Paulo ostensa est: vir Macedo quidam erat stans et deprecans eum, et dicens: Transiens in Macedoniam, adjuva nos.\n \n10 Ut autem visum vidit, statim qu\u00e6sivimus proficisci in Macedoniam, certi facti quod vocasset nos Deus evangelizare eis.\n11 Navigantes autem a Troade, recto cursu venimus Samothraciam, et sequenti die Neapolim:\n12 et inde Philippos, qu\u00e6 est prima partis Macedoni\u00e6 civitas, colonia. Eramus autem in hac urbe diebus aliquot, conferentes.\n13 Die autem sabbatorum egressi sumus foras portam juxta flumen, ubi videbatur oratio esse: et sedentes loquebamur mulieribus qu\u00e6 convenerant.\n14 Et qu\u00e6dam mulier nomine Lydia, purpuraria civitatis Thyatirenorum, colens Deum, audivit: cujus Dominus aperuit cor intendere his qu\u00e6 dicebantur a Paulo.\n15 Cum autem baptizata esset, et domus ejus, deprecata est, dicens: Si judicastis me fidelem Domino esse, introite in domum meam, et manete. Et co\u00ebgit nos.\n16 Factum est autem euntibus nobis ad orationem, puellam quamdam habentem spiritum pythonem obviare nobis, qu\u00e6 qu\u00e6stum magnum pr\u00e6stabat dominis suis divinando.\n17 H\u00e6c subsecuta Paulum et nos, clamabat dicens: Isti homines servi Dei excelsi sunt, qui annuntiant vobis viam salutis.\n18 Hoc autem faciebat multis diebus. Dolens autem Paulus, et conversus, spiritui dixit: Pr\u00e6cipio tibi in nomine Jesu Christi exire ab ea. Et exiit eadem hora.\n19 Videntes autem domini ejus quia exivit spes qu\u00e6stus eorum, apprehendentes Paulum et Silam, perduxerunt in forum ad principes:\n20 et offerentes eos magistratibus, dixerunt: Hi homines conturbant civitatem nostram, cum sint Jud\u00e6i:\n21\u00a0et annuntiant morem quem non licet nobis suscipere neque facere, cum simus Romani.\n \n22 Et cucurrit plebs adversus eos: et magistratus, scissis tunicis eorum, jusserunt eos virgis c\u00e6di.\n23 Et cum multas plagas eis imposuissent, miserunt eos in carcerem, pr\u00e6cipientes custodi ut diligenter custodiret eos.\n24 Qui cum tale pr\u00e6ceptum accepisset, misit eos in interiorem carcerem, et pedes eorum strinxit ligno.\n25 Media autem nocte Paulus et Silas orantes, laudabant Deum: et audiebant eos qui in custodia erant.\n26 Subito vero terr\u00e6motus factus est magnus, ita ut moverentur fundamenta carceris. Et statim aperta sunt omnia ostia: et universorum vincula soluta sunt.\n27 Expergefactus autem custos carceris, et videns januas apertas carceris, evaginato gladio volebat se interficere, \u00e6stimans fugisse vinctos.\n28 Clamavit autem Paulus voce magna, dicens: Nihil tibi mali feceris: universi enim hic sumus.\n29 Petitoque lumine, introgressus est: et tremefactus procidit Paulo et Sil\u00e6 ad pedes:\n30 et producens eos foras, ait: Domini, quid me oportet facere, ut salvus fiam?\n31 At illi dixerunt: Crede in Dominum Jesum, et salvus eris tu, et domus tua.\n32 Et locuti sunt ei verbum Domini cum omnibus qui erant in domo ejus.\n33 Et tollens eos in illa hora noctis, lavit plagas eorum: et baptizatus est ipse, et omnis domus ejus continuo.\n34\u00a0Cumque perduxisset eos in domum suam, apposuit eis mensam, et l\u00e6tatus est cum omni domo sua credens Deo.\n \n35 Et cum dies factus esset, miserunt magistratus lictores, dicentes: Dimitte homines illos.\n36 Nuntiavit autem custos carceris verba h\u00e6c Paulo: Quia miserunt magistratus ut dimittamini: nunc igitur exeuntes, ite in pace.\n37 Paulus autem dixit eis: C\u00e6sos nos publice, indemnatos homines Romanos, miserunt in carcerem: et nunc occulte nos ejiciunt? Non ita: sed veniant,\n38 et ipsi nos ejiciant. Nuntiaverunt autem magistratibus lictores verba h\u00e6c. Timueruntque audito quod Romani essent:\n39 et venientes deprecati sunt eos, et educentes rogabant ut egrederentur de urbe.\n40 Exeuntes autem de carcere, introierunt ad Lydiam: et visis fratribus consolati sunt eos, et profecti sunt.","title":"Vulgate: Acts: Acts Chapter 16","type":"page"}
