{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/act017.htm","path":"bib/vul/act017.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/act017.htm","text":"1 Cum autem perambulassent Amphipolim et Apolloniam, venerunt Thessalonicam, ubi erat synagoga Jud\u00e6orum.\n2 Secundum consuetudinem autem Paulus introivit ad eos, et per sabbata tria disserebat eis de Scripturis,\n3 adaperiens et insinuans quia Christum oportuit pati, et resurgere a mortuis: et quia hic est Jesus Christus, quem ego annuntio vobis.\n4 Et quidam ex eis crediderunt et adjuncti sunt Paulo et Sil\u00e6: et de colentibus gentilibusque multitudo magna, et mulieres nobiles non pauc\u00e6.\n5 Zelantes autem Jud\u00e6i, assumentesque de vulgo viros quosdam malos, et turba facta, concitaverunt civitatem: et assistentes domui Jasonis qu\u00e6rebant eos producere in populum.\n6 Et cum non invenissent eos, trahebant Jasonem et quosdam fratres ad principes civitatis, clamantes: Quoniam hi qui urbem concitant, et huc venerunt,\n7 quos suscepit Jason, et hi omnes contra decreta C\u00e6saris faciunt, regem alium dicentes esse, Jesum.\n8 Concitaverunt autem plebem et principes civitatis audientes h\u00e6c.\n9\u00a0Et accepta satisfactione a Jasone et a ceteris, dimiserunt eos.\n \n10 Fratres vero confestim per noctem dimiserunt Paulum et Silam in Ber\u0153am. Qui cum venissent, in synagogam Jud\u00e6orum introierunt.\n11 Hi autem erant nobiliores eorum qui sunt Thessalonic\u00e6, qui susceperunt verbum cum omni aviditate, quotidie scrutantes Scripturas, si h\u00e6c ita se haberent.\n12 Et multi quidem crediderunt ex eis, et mulierum gentilium honestarum, et viri non pauci.\n13 Cum autem cognovissent in Thessalonica Jud\u00e6i quia et Ber\u0153\u00e6 pr\u00e6dicatum est a Paulo verbum Dei, venerunt et illuc commoventes, et turbantes multitudinem.\n14\u00a0Statimque tunc Paulum dimiserunt fratres, ut iret usque ad mare: Silas autem et Timotheus remanserunt ibi.\n \n15 Qui autem deducebant Paulum, perduxerunt eum usque Athenas, et accepto mandato ab eo ad Silam et Timotheum ut quam celeriter venirent ad illum, profecti sunt.\n16 Paulus autem cum Athenis eos exspectaret, incitabatur spiritus ejus in ipso, videns idololatri\u00e6 deditam civitatem.\n17 Disputabat igitur in synagoga cum Jud\u00e6is et colentibus, et in foro, per omnes dies ad eos qui aderant.\n18\u00a0Quidam autem epicurei et stoici philosophi disserebant cum eo, et quidam dicebant: Quid vult seminiverbius hic dicere? Alii vero: Novorum d\u00e6moniorum videtur annuntiator esse: quia Jesum et resurrectionem annuntiabat eis.\n \n19 Et apprehensum eum ad Areopagum duxerunt, dicentes: Possumus scire qu\u00e6 est h\u00e6c nova, qu\u00e6 a te dicitur, doctrina?\n20 nova enim qu\u00e6dam infers auribus nostris: volumus ergo scire quidnam velint h\u00e6c esse.\n21 (Athenienses autem omnes, et adven\u00e6 hospites, ad nihil aliud vacabant nisi aut dicere aut audire aliquid novi.)\n22 Stans autem Paulus in medio Areopagi, ait: Viri Athenienses, per omnia quasi superstitiosiores vos video.\n23 Pr\u00e6teriens enim, et videns simulacra vestra, inveni et aram in qua scriptum erat: Ignoto Deo. Quod ergo ignorantes colitis, hoc ego annuntio vobis.\n24 Deus, qui fecit mundum, et omnia qu\u00e6 in eo sunt, hic c\u00e6li et terr\u00e6 cum sit Dominus, non in manufactis templis habitat,\n25 nec manibus humanis colitur indigens aliquo, cum ipse det omnibus vitam, et inspirationem, et omnia:\n26 fecitque ex uno omne genus hominum inhabitare super universam faciem terr\u00e6, definiens statuta tempora, et terminos habitationis eorum,\n27 qu\u00e6rere Deum si forte attrectent eum, aut inveniant, quamvis non longe sit ab unoquoque nostrum.\n28 In ipso enim vivimus, et movemur, et sumus: sicut et quidam vestrorum po\u00ebtarum dixerunt: Ipsius enim et genus sumus.\n29 Genus ergo cum simus Dei, non debemus \u00e6stimare auro, aut argento, aut lapidi, sculptur\u00e6 artis, et cogitationis hominis, divinum esse simile.\n30 Et tempora quidem hujus ignoranti\u00e6 despiciens Deus, nunc annuntiat hominibus ut omnes ubique p\u0153nitentiam agant,\n31 eo quod statuit diem in quo judicaturus est orbem in \u00e6quitate, in viro in quo statuit, fidem pr\u00e6bens omnibus, suscitans eum a mortuis.\n32 Cum audissent autem resurrectionem mortuorum, quidam quidem irridebant, quidam vero dixerunt: Audiemus te de hoc iterum.\n33 Sic Paulus exivit de medio eorum.\n34 Quidam vero viri adh\u00e6rentes ei, crediderunt: in quibus et Dionysius Areopagita, et mulier nomine Damaris, et alii cum eis.","title":"Vulgate: Acts: Acts Chapter 17","type":"page"}
