{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/act018.htm","path":"bib/vul/act018.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/act018.htm","text":"1 Post h\u00e6c egressus ab Athenis, venit Corinthum:\n2 et inveniens quemdam Jud\u00e6um nomine Aquilam, Ponticum genere, qui nuper venerat ab Italia, et Priscillam uxorem ejus (eo quod pr\u00e6cepisset Claudius discedere omnes Jud\u00e6os a Roma), accessit ad eos.\n3 Et quia ejusdem erat artis, manebat apud eos, et operabatur. (Erant autem scenofactori\u00e6 artis.)\n4 Et disputabat in synagoga per omne sabbatum, interponens nomen Domini Jesu: suadebatque Jud\u00e6is et Gr\u00e6cis.\n5 Cum venissent autem de Macedonia Silas et Timotheus, instabat verbo Paulus, testificans Jud\u00e6is esse Christum Jesum.\n6 Contradicentibus autem eis, et blasphemantibus, excutiens vestimenta sua, dixit ad eos: Sanguis vester super caput vestrum: mundus ego: ex hoc ad gentes vadam.\n7 Et migrans inde, intravit in domum cujusdam, nomine Titi Justi, colentis Deum, cujus domus erat conjuncta synagog\u00e6.\n8 Crispus autem archisynagogus credidit Domino cum omni domo sua: et multi Corinthiorum audientes credebant, et baptizabantur.\n9 Dixit autem Dominus nocte per visionem Paulo: Noli timere, sed loquere, et ne taceas:\n10 propter quod ego sum tecum, et nemo apponetur tibi ut noceat te: quoniam populus est mihi multus in hac civitate.\n11\u00a0Sedit autem ibi annum et sex menses, docens apud eos verbum Dei.\n \n12 Gallione autem proconsule Achai\u00e6, insurrexerunt uno animo Jud\u00e6i in Paulum, et adduxerunt eum ad tribunal,\n13 dicentes: Quia contra legem hic persuadet hominibus colere Deum.\n14 Incipiente autem Paulo aperire os, dixit Gallio ad Jud\u00e6os: Si quidem esset iniquum aliquid aut facinus pessimum, o viri Jud\u00e6i, recte vos sustinerem.\n15 Si vero qu\u00e6stiones sunt de verbo, et nominibus, et lege vestra, vos ipsi videritis: judex ego horum nolo esse.\n16 Et minavit eos a tribunali.\n17\u00a0Apprehendentes autem omnes Sosthenem principem synagog\u00e6, percutiebant eum ante tribunal: et nihil eorum Gallioni cur\u00e6 erat.\n \n18 Paulus vero cum adhuc sustinuisset dies multos fratribus valefaciens, navigavit in Syriam (et cum eo Priscilla et Aquila), qui sibi totonderat in Cenchris caput: habebat enim votum.\n19 Devenitque Ephesum, et illos ibi reliquit. Ipse vero ingressus synagogam, disputabat cum Jud\u00e6is.\n20 Rogantibus autem eis ut ampliori tempore maneret, non consensit,\n21 sed valefaciens, et dicens: Iterum revertar ad vos, Deo volente: profectus est ab Epheso.\n22\u00a0Et descendens C\u00e6saream, ascendit, et salutavit ecclesiam, et descendit Antiochiam.\n \n23 Et facto ibi aliquanto tempore profectus est, perambulans ex ordine Galaticam regionem, et Phrygiam, confirmans omnes discipulos.\n24 Jud\u00e6us autem quidam, Apollo nomine, Alexandrinus genere, vir eloquens, devenit Ephesum, potens in scripturis.\n25 Hic erat edoctus viam Domini: et fervens spiritu loquebatur, et docebat diligenter ea qu\u00e6 sunt Jesu, sciens tantum baptisma Joannis.\n26 Hic ergo c\u0153pit fiducialiter agere in synagoga. Quem cum audissent Priscilla et Aquila, assumpserunt eum, et diligentius exposuerunt ei viam Domini.\n27 Cum autem vellet ire Achaiam, exhortati fratres, scripserunt discipulis ut susciperent eum. Qui cum venisset, contulit multum his qui crediderant.\n28 Vehementer enim Jud\u00e6os revincebat publice, ostendens per Scripturas esse Christum Jesum.","title":"Vulgate: Acts: Acts Chapter 18","type":"page"}
