{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/act019.htm","path":"bib/vul/act019.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/act019.htm","text":"1 Factum est autem cum Apollo esset Corinthi, ut Paulus peragratis superioribus partibus veniret Ephesum, et inveniret quosdam discipulos:\n2 dixitque ad eos: Si Spiritum Sanctum accepistis credentes? At illi dixerunt ad eum: Sed neque si Spiritus Sanctus est, audivimus.\n3 Ille vero ait: In quo ergo baptizati estis? Qui dixerunt: In Joannis baptismate.\n4 Dixit autem Paulus: Joannes baptizavit baptismo p\u0153nitenti\u00e6 populum, dicens in eum qui venturus esset post ipsum ut crederent, hoc est, in Jesum.\n5 His auditis, baptizati sunt in nomine Domini Jesu.\n6 Et cum imposuisset illis manus Paulus, venit Spiritus Sanctus super eos, et loquebantur linguis, et prophetabant.\n7\u00a0Erant autem omnes viri fere duodecim.\n \n8 Introgressus autem synagogam, cum fiducia loquebatur per tres menses, disputans et suadens de regno Dei.\n9 Cum autem quidam indurarentur, et non crederent, maledicentes viam Domini coram multitudine, discedens ab eis, segregavit discipulos, quotidie disputans in schola tyranni cujusdam.\n10 Hoc autem factum est per biennium, ita ut omnes qui habitabant in Asia audirent verbum Domini, Jud\u00e6i atque gentiles.\n11 Virtutesque non quaslibet faciebat Deus per manum Pauli,\n12\u00a0ita ut etiam super languidos deferrentur a corpore ejus sudaria et semicinctia, et recedebant ab eis languores, et spiritus nequam egrediebantur.\n \n13 Tentaverunt autem quidam et de circumeuntibus Jud\u00e6is exorcistis invocare super eos qui habebant spiritus malos nomen Domini Jesu, dicentes: Adjuro vos per Jesum, quem Paulus pr\u00e6dicat.\n14 Erant autem quidam Jud\u00e6i, Scev\u00e6 principis sacerdotum septem filii, qui hoc faciebant.\n15 Respondens autem spiritus nequam dixit eis: Jesum novi, et Paulum scio: vos autem qui estis?\n16 Et insiliens in eos homo, in quo erat d\u00e6monium pessimum, et dominatus amborum, invaluit contra eos, ita ut nudi et vulnerati effugerent de domo illa.\n17 Hoc autem notum factum est omnibus Jud\u00e6is, atque gentilibus qui habitabant Ephesi: et cecidit timor super omnes illos, et magnificabatur nomen Domini Jesu.\n18 Multique credentium veniebant, confitentes et annuntiantes actus suos.\n19 Multi autem ex eis, qui fuerant curiosa sectati, contulerunt libros, et combusserunt coram omnibus: et computatis pretiis illorum, invenerunt pecuniam denariorum quinquaginta millium.\n20\u00a0Ita fortiter crescebat verbum Dei, et confirmabatur.\n \n21 His autem expletis, proposuit Paulus in Spiritu, transita Macedonia et Achaia, ire Jerosolymam, dicens: Quoniam postquam fuero ibi, oportet me et Romam videre.\n22 Mittens autem in Macedoniam duos ex ministrantibus sibi, Timotheum et Erastum, ipse remansit ad tempus in Asia.\n23 Facta est autem illo tempore turbatio non minima de via Domini.\n24 Demetrius enim quidam nomine, argentarius, faciens \u00e6des argenteas Dian\u00e6, pr\u00e6stabat artificibus non modicum qu\u00e6stum:\n25 quos convocans, et eos qui hujusmodi erant opifices, dixit: Viri, scitis quia de hoc artificio est nobis acquisitio:\n26 et videtis et auditis quia non solum Ephesi, sed pene totius Asi\u00e6, Paulus hic suadens avertit multam turbam, dicens: Quoniam non sunt dii, qui manibus fiunt.\n27 Non solum autem h\u00e6c periclitabitur nobis pars in redargutionem venire, sed et magn\u00e6 Dian\u00e6 templum in nihilum reputabitur, sed et destrui incipiet majestas ejus, quam tota Asia et orbis colit.\n28 His auditis, repleti sunt ira, et exclamaverunt dicentes: Magna Diana Ephesiorum.\n29 Et impleta est civitas confusione, et impetum fecerunt uno animo in theatrum, rapto Gajo et Aristarcho Macedonibus, comitibus Pauli.\n30 Paulo autem volente intrare in populum, non permiserunt discipuli.\n31 Quidam autem et de Asi\u00e6 principibus, qui erant amici ejus, miserunt ad eum rogantes ne se daret in theatrum:\n32 alii autem aliud clamabant. Erat enim ecclesia confusa: et plures nesciebant qua ex causa convenissent.\n33 De turba autem detraxerunt Alexandrum, propellentibus eum Jud\u00e6is. Alexander autem manu silentio postulato, volebat reddere rationem populo.\n34 Quem ut cognoverunt Jud\u00e6um esse, vox facta una est omnium, quasi per horas duas clamantium: Magna Diana Ephesiorum.\n35 Et cum sedasset scriba turbas, dixit: Viri Ephesii, quis enim est hominum, qui nesciat Ephesiorum civitatem cultricem esse magn\u00e6 Dian\u00e6, Jovisque prolis?\n36 Cum ergo his contradici non possit, oportet vos sedatos esse, et nihil temere agere.\n37 Adduxistis enim homines istos, neque sacrilegos, neque blasphemantes deam vestram.\n38 Quod si Demetrius et qui cum eo sunt artifices, habent adversus aliquem causam, conventus forenses aguntur, et proconsules sunt: accusent invicem.\n39 Si quid autem alterius rei qu\u00e6ritis, in legitima ecclesia poterit absolvi.\n40 Nam et periclitamur argui seditionis hodiern\u00e6, cum nullus obnoxius sit de quo possimus reddere rationem concursus istius. Et cum h\u00e6c dixisset, dimisit ecclesiam.","title":"Vulgate: Acts: Acts Chapter 19","type":"page"}
