{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/act020.htm","path":"bib/vul/act020.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/act020.htm","text":"1 Postquam autem cessavit tumultus, vocatis Paulus discipulis, et exhortatus eos, valedixit, et profectus est ut iret in Macedoniam.\n2 Cum autem perambulasset partes illas, et exhortatus eos fuisset multo sermone, venit ad Gr\u00e6ciam:\n3 ubi cum fecisset menses tres, fact\u00e6 sunt illi insidi\u00e6 a Jud\u00e6is navigaturo in Syriam: habuitque consilium ut reverteretur per Macedoniam.\n4\u00a0Comitatus est autem eum Sopater Pyrrhi Ber\u0153ensis, Thessalonicensium vero Aristarchus, et Secundus, et Gajus Derbeus, et Timotheus: Asiani vero Tychicus et Trophimus.\n \n5 Hi cum pr\u00e6cessissent, sustinuerunt nos Troade:\n6 nos vero navigavimus post dies azymorum a Philippis, et venimus ad eos Troadem in diebus quinque, ubi demorati sumus diebus septem.\n7 Una autem sabbati cum convenissemus ad frangendum panem, Paulus disputabat cum eis profecturus in crastinum, protraxitque sermonem usque in mediam noctem.\n8 Erant autem lampades copios\u00e6 in c\u0153naculo, ubi eramus congregati.\n9 Sedens autem quidam adolescens nomine Eutychus super fenestram, cum mergeretur somno gravi, disputante diu Paulo, ductus somno cecidit de tertio c\u0153naculo deorsum, et sublatus est mortuus.\n10 Ad quem cum descendisset Paulus, incubuit super eum: et complexus dixit: Nolite turbari, anima enim ipsius in ipso est.\n11 Ascendens autem, frangensque panem, et gustans, satisque allocutus usque in lucem, sic profectus est.\n12\u00a0Adduxerunt autem puerum viventem, et consolati sunt non minime.\n \n13 Nos autem ascendentes navem, navigavimus in Asson, inde suscepturi Paulum: sic enim disposuerat ipse per terram iter facturus.\n14 Cum autem convenisset nos in Asson, assumpto eo, venimus Mitylenen.\n15 Et inde navigantes, sequenti die venimus contra Chium, et alia applicuimus Samum, et sequenti die venimus Miletum.\n16\u00a0Proposuerat enim Paulus transnavigare Ephesum, ne qua mora illi fieret in Asia. Festinabat enim, si possibile sibi esset, ut diem Pentecostes faceret Jerosolymis.\n \n17 A Mileto autem mittens Ephesum, vocavit majores natu ecclesi\u00e6.\n18 Qui cum venissent ad eum, et simul essent, dixit eis: Vos scitis a prima die qua ingressus sum in Asiam, qualiter vobiscum per omne tempus fuerim,\n19 serviens Domino cum omni humilitate, et lacrimis, et tentationibus, qu\u00e6 mihi acciderunt ex insidiis Jud\u00e6orum:\n20 quomodo nihil subtraxerim utilium, quominus annuntiarem vobis et docerem vos, publice et per domos,\n21 testificans Jud\u00e6is atque gentilibus in Deum p\u0153nitentiam, et fidem in Dominum nostrum Jesum Christum.\n22 Et nunc ecce alligatus ego spiritu, vado in Jerusalem: qu\u00e6 in ea ventura sint mihi, ignorans:\n23 nisi quod Spiritus Sanctus per omnes civitates mihi protestatur, dicens quoniam vincula et tribulationes Jerosolymis me manent.\n24 Sed nihil horum vereor: nec facio animam meam pretiosiorem quam me, dummodo consummem cursum meum, et ministerium verbi quod accepi a Domino Jesu, testificari Evangelium grati\u00e6 Dei.\n25 Et nunc ecce ego scio quia amplius non videbitis faciem meam vos omnes, per quos transivi pr\u00e6dicans regnum Dei.\n26 Quapropter contestor vos hodierna die, quia mundus sum a sanguine omnium.\n27 Non enim subterfugi, quominus annuntiarem omne consilium Dei vobis.\n28 Attendite vobis, et universo gregi, in quo vos Spiritus Sanctus posuit episcopos regere ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine suo.\n29 Ego scio quoniam intrabunt post discessionem meam lupi rapaces in vos, non parcentes gregi.\n30 Et ex vobisipsis exsurgent viri loquentes perversa, ut abducant discipulos post se.\n31 Propter quod vigilate, memoria retinentes quoniam per triennium nocte et die non cessavi, cum lacrimis monens unumquemque vestrum.\n32 Et nunc commendo vos Deo, et verbo grati\u00e6 ipsius, qui potens est \u00e6dificare, et dare h\u00e6reditatem in sanctificatis omnibus.\n33 Argentum, et aurum, aut vestem nullius concupivi, sicut\n34 ipsi scitis: quoniam ad ea qu\u00e6 mihi opus erant, et his qui mecum sunt, ministraverunt manus ist\u00e6.\n35 Omnia ostendi vobis, quoniam sic laborantes, oportet suscipere infirmos ac meminisse verbi Domini Jesu: quoniam ipse dixit: Beatius est magis dare, quam accipere.\n36 Et cum h\u00e6c dixisset, positis genibus suis oravit cum omnibus illis.\n37 Magnus autem fletus factus est omnium: et procumbentes super collum Pauli, osculabantur eum,\n38 dolentes maxime in verbo quod dixerat, quoniam amplius faciem ejus non essent visuri. Et deducebant eum ad navem.","title":"Vulgate: Acts: Acts Chapter 20","type":"page"}
