{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/act021.htm","path":"bib/vul/act021.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/act021.htm","text":"1 Cum autem factum esset ut navigaremus abstracti ab eis, recto cursu venimus Coum, et sequenti die Rhodum, et inde Pataram.\n2 Et cum invenissemus navem transfretantem in Ph\u0153nicen, ascendentes navigavimus.\n3 Cum apparuissemus autem Cypro, relinquentes eam ad sinistram, navigavimus in Syriam, et venimus Tyrum: ibi enim navis expositura erat onus.\n4 Inventis autem discipulis, mansimus ibi diebus septem: qui Paulo dicebant per Spiritum ne ascenderet Jerosolymam.\n5 Et expletis diebus, profecti ibamus, deducentibus nos omnibus cum uxoribus et filiis usque foras civitatem: et positis genibus in littore, oravimus.\n6 Et cum valefecissemus invicem, ascendimus navem: illi autem redierunt in sua.\n7 Nos vero navigatione expleta a Tyro descendimus Ptolemaidam: et salutatis fratribus, mansimus die una apud illos.\n8 Alia autem die profecti, venimus C\u00e6saream. Et intrantes domum Philippi evangelist\u00e6, qui erat unus de septem, mansimus apud eum.\n9\u00a0Huic autem erant quatuor fili\u00e6 virgines prophetantes.\n \n10 Et cum moraremur per dies aliquot, supervenit quidam a Jud\u00e6a propheta, nomine Agabus.\n11 Is cum venisset ad nos, tulit zonam Pauli: et alligans sibi pedes et manus, dixit: H\u00e6c dicit Spiritus Sanctus: Virum, cujus est zona h\u00e6c, sic alligabunt in Jerusalem Jud\u00e6i, et tradent in manus gentium.\n12 Quod cum audissemus, rogabamus nos, et qui loci illius erant, ne ascenderet Jerosolymam.\n13 Tunc respondit Paulus, et dixit: Quid facitis flentes, et affligentes cor meum? Ego enim non solum alligari, sed et mori in Jerusalem paratus sum propter nomen Domini Jesu.\n14\u00a0Et cum ei suadere non possemus, quievimus, dicentes: Domini voluntas fiat.\n \n15 Post dies autem istos, pr\u00e6parati ascendebamus in Jerusalem.\n16 Venerunt autem et ex discipulis a C\u00e6sarea nobiscum, adducentes secum apud quem hospitaremur Mnasonem quemdam Cyprium, antiquum discipulum.\n17\u00a0Et cum venissemus Jerosolymam, libenter exceperunt nos fratres.\n \n18 Sequenti autem die introibat Paulus nobiscum ad Jacobum, omnesque collecti sunt seniores.\n19 Quos cum salutasset, narrabat per singula qu\u00e6 Deus fecisset in gentibus per ministerium ipsius.\n20 At illi cum audissent, magnificabant Deum, dixeruntque ei: Vides, frater, quot millia sunt in Jud\u00e6is qui crediderunt, et omnes \u00e6mulatores sunt legis.\n21 Audierunt autem de te quia discessionem doceas a Moyse eorum qui per gentes sunt Jud\u00e6orum, dicens non debere eos circumcidere filios suos, neque secundum consuetudinem ingredi.\n22 Quid ergo est? utique oportet convenire multitudinem: audient enim te supervenisse.\n23 Hoc ergo fac quod tibi dicimus. Sunt nobis viri quatuor, votum habentes super se.\n24 His assumptis, sanctifica te cum illis, et impende in illis ut radant capita: et scient omnes quia qu\u00e6 de te audierunt, falsa sunt, sed ambulas et ipse custodiens legem.\n25 De his autem qui crediderunt ex gentibus, nos scripsimus judicantes ut abstineant se ab idolis immolato, et sanguine, et suffocato, et fornicatione.\n26\u00a0Tunc Paulus, assumptis viris, postera die purificatus cum illis intravit in templum, annuntians expletionem dierum purificationis, donec offerretur pro unoquoque eorum oblatio.\n \n27 Dum autem septem dies consummarentur, hi qui de Asia erant Jud\u00e6i, cum vidissent eum in templo, concitaverunt omnem populum, et injecerunt ei manus, clamantes:\n28 Viri Isra\u00eblit\u00e6, adjuvate: hic est homo qui adversus populum, et legem, et locum hunc, omnes ubique docens, insuper et gentiles induxit in templum, et violavit sanctum locum istum.\n29 Viderant enim Trophimum Ephesium in civitate cum ipso, quem \u00e6stimaverunt quoniam in templum introduxisset Paulus.\n30 Commotaque est civitas tota, et facta est concursio populi. Et apprehendentes Paulum, trahebant eum extra templum: et statim claus\u00e6 sunt janu\u00e6.\n31 Qu\u00e6rentibus autem eum occidere, nuntiatum est tribuno cohortis quia tota confunditur Jerusalem.\n32 Qui statim, assumptis militibus et centurionibus, decurrit ad illos. Qui cum vidissent tribunum et milites, cessaverunt percutere Paulum.\n33 Tunc accedens tribunus apprehendit eum, et jussit eum alligari catenis duabus: et interrogabat quis esset, et quid fecisset.\n34 Alii autem aliud clamabant in turba. Et cum non posset certum cognoscere pr\u00e6 tumultu, jussit duci eum in castra.\n35 Et cum venisset ad gradus, contigit ut portaretur a militibus propter vim populi.\n36 Sequebatur enim multitudo populi, clamans: Tolle eum.\n37 Et cum c\u0153pisset induci in castra Paulus, dicit tribuno: Si licet mihi loqui aliquid ad te? Qui dixit: Gr\u00e6ce nosti?\n38 nonne tu es \u00c6gyptius, qui ante hos dies tumultum concitasti, et eduxisti in desertum quatuor millia virorum sicariorum?\n39 Et dixit ad eum Paulus: Ego homo sum quidem Jud\u00e6us a Tarso Cilici\u00e6, non ignot\u00e6 civitatis municeps. Rogo autem te, permitte mihi loqui ad populum.\n40 Et cum ille permisisset, Paulus stans in gradibus annuit manu ad plebem, et magno silentio facto, allocutus est lingua hebr\u00e6a, dicens:","title":"Vulgate: Acts: Acts Chapter 21","type":"page"}
