{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/act022.htm","path":"bib/vul/act022.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/act022.htm","text":"1 Viri fratres, et patres, audite quam ad vos nunc reddo rationem.\n2 Cum audissent autem quia hebr\u00e6a lingua loqueretur ad illos, magis pr\u00e6stiterunt silentium.\n3 Et dicit: Ego sum vir Jud\u00e6us, natus in Tarso Cilici\u00e6, nutritus autem in ista civitate, secus pedes Gamaliel eruditus juxta veritatem patern\u00e6 legis, \u00e6mulator legis, sicut et vos omnes estis hodie:\n4 qui hanc viam persecutus sum usque ad mortem, alligans et tradens in custodias viros ac mulieres,\n5 sicut princeps sacerdotum mihi testimonium reddit, et omnes majores natu: a quibus et epistolas accipiens, ad fratres Damascum pergebam, ut adducerem inde vinctos in Jerusalem ut punirentur.\n6 Factum est autem, eunte me, et appropinquante Damasco media die, subito de c\u00e6lo circumfulsit me lux copiosa:\n7 et decidens in terram, audivi vocem dicentem mihi: Saule, Saule, quid me persequeris?\n8 Ego autem respondi: Quis es, domine? Dixitque ad me: Ego sum Jesus Nazarenus, quem tu persequeris.\n9 Et qui mecum erant, lumen quidem viderunt, vocem autem non audierunt ejus qui loquebatur mecum.\n10 Et dixi: Quid faciam, domine? Dominus autem dixit ad me: Surgens vade Damascum: et ibi tibi dicetur de omnibus qu\u00e6 te oporteat facere.\n11 Et cum non viderem pr\u00e6 claritate luminis illius, ad manum deductus a comitibus, veni Damascum.\n12 Ananias autem quidam vir secundum legem, testimonium habens ab omnibus cohabitantibus Jud\u00e6is,\n13 veniens ad me et astans, dixit mihi: Saule frater, respice. Et ego eadem hora respexi in eum.\n14 At ille dixit: Deus patrum nostrorum pr\u00e6ordinavit te, ut cognosceres voluntatem ejus, et videres justum, et audires vocem ex ore ejus:\n15 quia eris testis illius ad omnes homines eorum qu\u00e6 vidisti et audisti.\n16 Et nunc quid moraris? Exsurge, et baptizare, et ablue peccata tua, invocato nomine ipsius.\n17 Factum est autem revertenti mihi in Jerusalem, et oranti in templo, fieri me in stupore mentis,\n18 et videre illum dicentem mihi: Festina, et exi velociter ex Jerusalem: quoniam non recipient testimonium tuum de me.\n19 Et ego dixi: Domine, ipsi sciunt quia ego eram concludens in carcerem, et c\u00e6dens per synagogas eos qui credebant in te:\n20 et cum funderetur sanguis Stephani testis tui, ego astabam, et consentiebam, et custodiebam vestimenta interficientium illum.\n21 Et dixit ad me: Vade, quoniam ego in nationes longe mittam te.\n22\u00a0Audiebant autem eum usque ad hoc verbum, et levaverunt vocem suam, dicentes: Tolle de terra hujusmodi: non enim fas est eum vivere.\n \n23 Vociferantibus autem eis, et projicientibus vestimenta sua, et pulverem jactantibus in a\u00ebrem,\n24 jussit tribunus induci eum in castra, et flagellis c\u00e6di, et torqueri eum, ut sciret propter quam causam sic acclamarent ei.\n25 Et cum astrinxissent eum loris, dicit astanti sibi centurioni Paulus: Si hominem Romanum et indemnatum licet vobis flagellare?\n26 Quo audito, centurio accessit ad tribunum, et nuntiavit ei, dicens: Quid acturus es? hic enim homo civis Romanus est.\n27 Accedens autem tribunus, dixit illi: Dic mihi si tu Romanus es? At ille dixit: Etiam.\n28 Et respondit tribunus: Ego multa summa civilitatem hanc consecutus sum. Et Paulus ait: Ego autem et natus sum.\n29 Protinus ergo discesserunt ab illo qui eum torturi erant. Tribunus quoque timuit postquam rescivit, quia civis Romanus esset, et quia alligasset eum.\n30 Postera autem die volens scire diligentius qua ex causa accusaretur a Jud\u00e6is, solvit eum, et jussit sacerdotes convenire, et omne concilium: et producens Paulum, statuit inter illos.","title":"Vulgate: Acts: Acts Chapter 22","type":"page"}
