{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/act023.htm","path":"bib/vul/act023.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/act023.htm","text":"1 Intendens autem in concilium Paulus, ait: Viri fratres, ego omni conscientia bona conversatus sum ante Deum usque in hodiernum diem.\n2 Princeps autem sacerdotum Ananias pr\u00e6cepit astantibus sibi percutere os ejus.\n3 Tunc Paulus dixit ad eum: Percutiet te Deus, paries dealbate. Et tu sedens judicas me secundum legem, et contra legem jubes me percuti?\n4 Et qui astabant dixerunt: Summum sacerdotem Dei maledicis.\n5 Dixit autem Paulus: Nesciebam, fratres, quia princeps est sacerdotum. Scriptum est enim: Principem populi tui non maledices.\n6 Sciens autem Paulus quia una pars esset sadduc\u00e6orum, et altera pharis\u00e6orum, exclamavit in concilio: Viri fratres, ego pharis\u00e6us sum, filius pharis\u00e6orum: de spe et resurrectione mortuorum ego judicor.\n7 Et cum h\u00e6c dixisset, facta est dissensio inter pharis\u00e6os et sadduc\u00e6os, et soluta est multitudo.\n8 Sadduc\u00e6i enim dicunt non esse resurrectionem, neque angelum, neque spiritum: pharis\u00e6i autem utraque confitentur.\n9 Factus est autem clamor magnus. Et surgentes quidam pharis\u00e6orum, pugnabant, dicentes: Nihil mali invenimus in homine isto: quid si spiritus locutus est ei, aut angelus?\n10\u00a0Et cum magna dissensio facta esset, timens tribunus ne discerperetur Paulus ab ipsis, jussit milites descendere, et rapere eum de medio eorum, ac deducere eum in castra.\n \n11 Sequenti autem nocte assistens ei Dominus, ait: Constans esto: sicut enim testificatus es de me in Jerusalem, sic te oportet et Rom\u00e6 testificari.\n12 Facta autem die collegerunt se quidam ex Jud\u00e6is, et devoverunt, se dicentes neque manducaturos, neque bibituros donec occiderent Paulum.\n13 Erant autem plus quam quadraginta viri qui hanc conjurationem fecerant:\n14 qui accesserunt ad principes sacerdotum et seniores, et dixerunt: Devotione devovimus nos nihil gustaturos, donec occidamus Paulum.\n15 Nunc ergo vos notum facite tribuno cum concilio, ut producat illum ad vos, tamquam aliquid certius cognituri de eo. Nos vero priusquam appropiet, parati sumus interficere illum.\n16 Quod cum audisset filius sororis Pauli insidias, venit, et intravit in castra, nuntiavitque Paulo.\n17 Vocans autem Paulus ad se unum ex centurionibus, ait: Adolescentem hunc perduc ad tribunum, habet enim aliquid indicare illi.\n18 Et ille quidem assumens eum duxit ad tribunum, et ait: Vinctus Paulus rogavit me hunc adolescentem perducere ad te, habentem aliquid loqui tibi.\n19 Apprehendens autem tribunus manum illius, secessit cum eo seorsum, et interrogavit illum: Quid est quod habes indicare mihi?\n20 Ille autem dixit: Jud\u00e6is convenit rogare te ut crastina die producas Paulum in concilium, quasi aliquid certius inquisituri sint de illo:\n21 tu vero ne credideris illis: insidiantur enim ei ex eis viri amplius quam quadraginta, qui se devoverunt non manducare, neque bibere donec interficiant eum: et nunc parati sunt, exspectantes promissum tuum.\n22\u00a0Tribunus igitur dimisit adolescentem, pr\u00e6cipiens ne cui loqueretur quoniam h\u00e6c nota sibi fecisset.\n \n23 Et vocatis duobus centurionibus, dixit illis: Parate milites ducentos ut eant usque C\u00e6saream, et equites septuaginta, et lancearios ducentos a tertia hora noctis,\n24 et jumenta pr\u00e6parate ut imponentes Paulum, salvum perducerent ad Felicem pr\u00e6sidem.\n25 (Timuit enim ne forte raperent eum Jud\u00e6i, et occiderent, et ipse postea calumniam sustineret, tamquam accepturus pecuniam.)\n26 Scribens epistolam continentem h\u00e6c: Claudius Lysias optimo pr\u00e6sidi Felici, salutem.\n27 Virum hunc comprehensum a Jud\u00e6is, et incipientem interfici ab eis, superveniens cum exercitu eripui, cognito quia Romanus est.\n28 Volensque scire causam quam objiciebant illi, deduxi eum in concilium eorum.\n29 Quem inveni accusari de qu\u00e6stionibus legis ipsorum, nihil vero dignum morte aut vinculis habentem criminis.\n30 Et cum mihi perlatum esset de insidiis quas paraverant illi, misi eum ad te, denuntians et accusatoribus ut dicant apud te. Vale.\n31 Milites ergo secundum pr\u00e6ceptum sibi assumentes Paulum, duxerunt per noctem in Antipatridem.\n32 Et postera die dimissis equitibus ut cum eo irent, reversi sunt ad castra.\n33 Qui cum venissent C\u00e6saream, et tradidissent epistolam pr\u00e6sidi, statuerunt ante illum et Paulum.\n34 Cum legisset autem, et interrogasset de qua provincia esset, et cognoscens quia de Cilicia:\n35 Audiam te, inquit, cum accusatores tui venerint. Jussitque in pr\u00e6torio Herodis custodiri eum.","title":"Vulgate: Acts: Acts Chapter 23","type":"page"}
