{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/act025.htm","path":"bib/vul/act025.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/act025.htm","text":"1 Festus ergo cum venisset in provinciam, post triduum ascendit Jerosolymam a C\u00e6sarea.\n2 Adieruntque eum principes sacerdotum et primi Jud\u00e6orum adversus Paulum: et rogabant eum,\n3 postulantes gratiam adversus eum, ut juberet perduci eum in Jerusalem, insidias tendentes ut interficerent eum in via.\n4 Festus autem respondit servari Paulum in C\u00e6sarea: se autem maturius profecturum.\n5 Qui ergo in vobis, ait, potentes sunt, descendentes simul, si quod est in viro crimen, accusent eum.\n6 Demoratus autem inter eos dies non amplius quam octo aut decem, descendit C\u00e6saream, et altera die sedit pro tribunali, et jussit Paulum adduci.\n7 Qui cum perductus esset, circumsteterunt eum, qui ab Jerosolyma descenderant Jud\u00e6i, multas et graves causas objicientes, quas non poterant probare:\n8 Paulo rationem reddente: Quoniam neque in legem Jud\u00e6orum, neque in templum, neque in C\u00e6sarem quidquam peccavi.\n9 Festus autem volens gratiam pr\u00e6stare Jud\u00e6is, respondens Paulo, dixit: Vis Jerosolymam ascendere, et ibi de his judicari apud me?\n10 Dixit autem Paulus: Ad tribunal C\u00e6saris sto: ibi me oportet judicari: Jud\u00e6is non nocui, sicut tu melius nosti.\n11 Si enim nocui, aut dignum morte aliquid feci, non recuso mori: si vero nihil est eorum qu\u00e6 hi accusant me, nemo potest me illis donare. C\u00e6sarem appello.\n12\u00a0Tunc Festus cum concilio locutus, respondit: C\u00e6sarem appellasti? ad C\u00e6sarem ibis.\n \n13 Et cum dies aliquot transacti essent, Agrippa rex et Bernice descenderunt C\u00e6saream ad salutandum Festum.\n14 Et cum dies plures ibi demorarentur, Festus regi indicavit de Paulo, dicens: Vir quidam est derelictus a Felice vinctus,\n15 de quo cum essem Jerosolymis, adierunt me principes sacerdotum et seniores Jud\u00e6orum, postulantes adversus illum damnationem.\n16 Ad quos respondi: Quia non est Romanis consuetudo damnare aliquem hominem priusquam is qui accusatur pr\u00e6sentes habeat accusatores, locumque defendendi accipiat ad abluenda crimina.\n17 Cum ergo huc convenissent sine ulla dilatione, sequenti die sedens pro tribunali, jussi adduci virum.\n18 De quo, cum stetissent accusatores, nullam causam deferebant, de quibus ego suspicabar malum.\n19 Qu\u00e6stiones vero quasdam de sua superstitione habebant adversus eum, et de quodam Jesu defuncto, quem affirmabat Paulus vivere.\n20 H\u00e6sitans autem ego de hujusmodi qu\u00e6stione, dicebam si vellet ire Jerosolymam, et ibi judicari de istis.\n21 Paulo autem appellante ut servaretur ad Augusti cognitionem, jussi servari eum, donec mittam eum ad C\u00e6sarem.\n22 Agrippa autem dixit ad Festum: Volebam et ipse hominem audire. Cras, inquit, audies eum.\n23 Altera autem die cum venisset Agrippa et Bernice cum multa ambitione, et introissent in auditorium cum tribunis et viris principalibus civitatis, jubente Festo, adductus est Paulus.\n24 Et dicit Festus: Agrippa rex, et omnes qui simul adestis nobiscum viri, videtis hunc de quo omnis multitudo Jud\u00e6orum interpellavit me Jerosolymis, petentes et acclamantes non oportere eum vivere amplius.\n25 Ego vere comperi nihil dignum morte eum admisisse. Ipso autem hoc appellante ad Augustum, judicavi mittere.\n26 De quo quid certum scribam domino, non habeo. Propter quod produxi eum ad vos, et maxime ad te, rex Agrippa, ut interrogatione facta habeam quid scribam.\n27 Sine ratione enim mihi videtur mittere vinctum, et causas ejus non significare.","title":"Vulgate: Acts: Acts Chapter 25","type":"page"}
