{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/act026.htm","path":"bib/vul/act026.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/act026.htm","text":"1 Agrippa vero ad Paulum ait: Permittitur tibi loqui pro temetipso. Tunc Paulus extenta manu c\u0153pit rationem reddere:\n2 De omnibus quibus accusor a Jud\u00e6is, rex Agrippa, \u00e6stimo me beatum apud te cum sim defensurus me hodie,\n3 maxime te sciente omnia, et qu\u00e6 apud Jud\u00e6os sunt consuetudines et qu\u00e6stiones: propter quod obsecro patienter me audias.\n4 Et quidem vitam meam a juventute, qu\u00e6 ab initio fuit in gente mea in Jerosolymis, noverunt omnes Jud\u00e6i:\n5 pr\u00e6scientes me ab initio (si velint testimonium perhibere) quoniam secundum certissimam sectam nostr\u00e6 religionis vixi pharis\u00e6us.\n6 Et nunc, in spe qu\u00e6 ad patres nostros repromissionis facta est a Deo, sto judicio subjectus:\n7 in quam duodecim tribus nostr\u00e6 nocte ac die deservientes, sperant devenire. De qua spe accusor a Jud\u00e6is, rex.\n8 Quid incredibile judicatur apud vos, si Deus mortuos suscitat?\n9 Et ego quidem existimaveram me adversus nomen Jesu Nazareni debere multa contraria agere,\n10 quod et feci Jerosolymis, et multos sanctorum ego in carceribus inclusi, a principibus sacerdotum potestate accepta: et cum occiderentur, detuli sententiam.\n11 Et per omnes synagogas frequenter puniens eos, compellebam blasphemare: et amplius insaniens in eos, persequebar usque in exteras civitates.\n12 In quibus dum irem Damascum cum potestate et permissu principum sacerdotum,\n13 die media in via vidi, rex, de c\u00e6lo supra splendorem solis circumfulsisse me lumen, et eos qui mecum simul erant.\n14 Omnesque nos cum decidissemus in terram, audivi vocem loquentem mihi hebraica lingua: Saule, Saule, quid me persequeris? durum est tibi contra stimulum calcitrare.\n15 Ego autem dixi: Quis es, domine? Dominus autem dixit: Ego sum Jesus, quem tu persequeris.\n16 Sed exsurge, et sta super pedes tuos: ad hoc enim apparui tibi, ut constituam te ministrum, et testem eorum qu\u00e6 vidisti, et eorum quibus apparebo tibi,\n17 eripiens te de populo et gentibus, in quas nunc ego mitto te,\n18 aperire oculos eorum, ut convertantur a tenebris ad lucem, et de potestate Satan\u00e6 ad Deum, ut accipiant remissionem peccatorum, et sortem inter sanctos, per fidem qu\u00e6 est in me.\n19 Unde, rex Agrippa, non fui incredulus c\u00e6lesti visioni:\n20 sed his qui sunt Damasci primum, et Jerosolymis, et in omnem regionem Jud\u00e6\u00e6, et gentibus, annuntiabam, ut p\u0153nitentiam agerent, et converterentur ad Deum, digna p\u0153nitenti\u00e6 opera facientes.\n21 Hac ex causa me Jud\u00e6i, cum essem in templo, comprehensum tentabant interficere.\n22 Auxilio autem adjutus Dei usque in hodiernum diem, sto, testificans minori atque majori, nihil extra dicens quam ea qu\u00e6 prophet\u00e6 locuti sunt futura esse, et Moyses,\n23 si passibilis Christus, si primus ex resurrectione mortuorum, lumen annuntiaturus est populo et gentibus.\n24 H\u00e6c loquente eo, et rationem reddente, Festus magna voce dixit: Insanis, Paule: mult\u00e6 te litter\u00e6 ad insaniam convertunt.\n25 Et Paulus: Non insanio, inquit, optime Feste, sed veritatis et sobrietatis verba loquor.\n26 Scit enim de his rex, ad quem et constanter loquor: latere enim eum nihil horum arbitror. Neque enim in angulo quidquam horum gestum est.\n27 Credis, rex Agrippa, prophetis? Scio quia credis.\n28 Agrippa autem ad Paulum: In modico suades me christianum fieri.\n29 Et Paulus: Opto apud Deum, et in modico et in magno, non tantum te, sed etiam omnes qui audiunt hodie fieri tales, qualis et ego sum, exceptis vinculis his.\n30 Et exsurrexit rex, et pr\u00e6ses, et Bernice, et qui assidebant eis.\n31 Et cum secessissent, loquebantur ad invicem, dicentes: Quia nihil morte aut vinculis dignum quid fecit homo iste.\n32 Agrippa autem Festo dixit: Dimitti poterat homo hic, si non appellasset C\u00e6sarem.","title":"Vulgate: Acts: Acts Chapter 26","type":"page"}
