{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/act028.htm","path":"bib/vul/act028.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/act028.htm","text":"1 Et cum evasissemus, tunc cognovimus quia Melita insula vocabatur. Barbari vero pr\u00e6stabant non modicam humanitatem nobis.\n2 Accensa enim pyra, reficiebant nos omnes propter imbrem qui imminebat, et frigus.\n3 Cum congregasset autem Paulus sarmentorum aliquantam multitudinem, et imposuisset super ignem, vipera a calore cum processisset, invasit manum ejus.\n4 Ut vero viderunt barbari pendentem bestiam de manu ejus, ad invicem dicebant: Utique homicida est homo hic, qui cum evaserit de mari, ultio non sinit eum vivere.\n5 Et ille quidem excutiens bestiam in ignem, nihil mali passus est.\n6 At illi existimabant eum in tumorem convertendum, et subito casurum et mori. Diu autem illis exspectantibus, et videntibus nihil mali in eo fieri, convertentes se, dicebant eum esse deum.\n7 In locis autem illis erant pr\u00e6dia principis insul\u00e6, nomine Publii, qui nos suscipiens, triduo benigne exhibuit.\n8 Contigit autem patrem Publii febribus et dysenteria vexatum jacere. Ad quem Paulus intravit: et cum orasset, et imposuisset ei manus, salvavit eum.\n9 Quo facto, omnes qui in insula habebant infirmitates, accedebant, et curabantur:\n10\u00a0qui etiam multis honoribus nos honoraverunt, et navigantibus imposuerunt qu\u00e6 necessaria erant.\n \n11 Post menses autem tres navigavimus in navi Alexandrina, qu\u00e6 in insula hiemaverat, cui erat insigne Castorum.\n12 Et cum venissemus Syracusam, mansimus ibi triduo.\n13 Inde circumlegentes devenimus Rhegium: et post unum diem, flante austro, secunda die venimus Puteolos:\n14 ubi inventis fratribus rogati sumus manere apud eos dies septem: et sic venimus Romam.\n15 Et inde cum audissent fratres, occurrerunt nobis usque ad Apii forum, ac tres Tabernas. Quos cum vidisset Paulus, gratias agens Deo, accepit fiduciam.\n16\u00a0Cum autem venissemus Romam, permissum est Paulo manere sibimet cum custodiente se milite.\n \n17 Post tertium autem diem convocavit primos Jud\u00e6orum. Cumque convenissent, dicebat eis: Ego, viri fratres, nihil adversus plebem faciens, aut morem paternum, vinctus ab Jerosolymis traditus sum in manus Romanorum,\n18 qui cum interrogationem de me habuissent, voluerunt me dimittere, eo quod nulla esset causa mortis in me.\n19 Contradicentibus autem Jud\u00e6is, coactus sum appellare C\u00e6sarem, non quasi gentem meam habens aliquid accusare.\n20 Propter hanc igitur causam rogavi vos videre, et alloqui. Propter spem enim Isra\u00ebl catena hac circumdatus sum.\n21 At illi dixerunt ad eum: Nos neque litteras accepimus de te a Jud\u00e6a, neque adveniens aliquis fratrum nuntiavit, aut locutus est quid de te malum.\n22 Rogamus autem a te audire qu\u00e6 sentis: nam de secta hac notum est nobis quia ubique ei contradicitur.\n23 Cum constituissent autem illi diem, venerunt ad eum in hospitium plurimi, quibus exponebat testificans regnum Dei, suadensque eis de Jesu ex lege Moysi et prophetis a mane usque ad vesperam.\n24 Et quidam credebant his qu\u00e6 dicebantur: quidam vero non credebant.\n25 Cumque invicem non essent consentientes, discedebant, dicente Paulo unum verbum: Quia bene Spiritus Sanctus locutus est per Isaiam prophetam ad patres nostros,\n26\u00a0dicens: Vade ad populum istum, et dic ad eos: [Aure audietis, et non intelligetis,\n et videntes videbitis, et non perspicietis.\n27\u00a0Incrassatum est enim cor populi hujus,\n et auribus graviter audierunt,\n et oculos suos compresserunt:\n ne forte videant oculis,\n et auribus audiant,\n et corde intelligant, et convertantur,\n et sanem eos.]\n28 Notum ergo sit vobis, quoniam gentibus missum est hoc salutare Dei, et ipsi audient.\n29\u00a0Et cum h\u00e6c dixisset, exierunt ab eo Jud\u00e6i, multam habentes inter se qu\u00e6stionem.\n \n30 Mansit autem biennio toto in suo conducto: et suscipiebat omnes qui ingrediebantur ad eum,\n31 pr\u00e6dicans regnum Dei, et docens qu\u00e6 sunt de Domino Jesu Christo cum omni fiducia, sine prohibitione.","title":"Vulgate: Acts: Acts Chapter 28","type":"page"}
