{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/amo004.htm","path":"bib/vul/amo004.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/amo004.htm","text":"1\u00a0[Audite verbum hoc, vacc\u00e6 pingues,\n qu\u00e6 estis in monte Samari\u00e6,\n qu\u00e6 calumniam facitis egenis\n et confringitis pauperes;\n qu\u00e6 dicitis dominis vestris: Afferte, et bibemus.\n2\u00a0Juravit Dominus Deus in sancto suo,\n quia ecce dies venient super vos,\n et levabunt vos in contis,\n et reliquias vestras in ollis ferventibus.\n3\u00a0Et per aperturas exibitis altera contra alteram,\n et projiciemini in Armon,\n dicit Dominus.]\n \n4\u00a0[Venite ad Bethel, et impie agite;\n ad Galgalam, et multiplicate pr\u00e6varicationem:\n et afferte mane victimas vestras,\n tribus diebus decimas vestras.\n5\u00a0Et sacrificate de fermentato laudem,\n et vocate voluntarias oblationes, et annuntiate;\n sic enim voluistis, filii Isra\u00ebl,\n dicit Dominus Deus.\n6\u00a0Unde et ego dedi vobis stuporem dentium in cunctis urbibus vestris,\n et indigentiam panum in omnibus locis vestris;\n et non estis reversi ad me,\n dicit Dominus.\n7\u00a0Ego quoque prohibui a vobis imbrem,\n cum adhuc tres menses superessent usque ad messem:\n et plui super unam civitatem,\n et super alteram civitatem non plui;\n pars una compluta est,\n et pars super quam non plui, aruit.\n8\u00a0Et venerunt du\u00e6 et tres civitates ad unam civitatem\n ut biberent aquam, et non sunt satiat\u00e6;\n et non redistis ad me,\n dicit Dominus.\n9\u00a0Percussi vos in vento urente, et in aurugine:\n multitudinem hortorum vestrorum et vinearum vestrarum,\n oliveta vestra et ficeta vestra comedit eruca:\n et non redistis ad me,\n dicit Dominus.\n10\u00a0Misi in vos mortem in via \u00c6gypti;\n percussi in gladio juvenes vestros,\n usque ad captivitatem equorum vestrorum,\n et ascendere feci putredinem castrorum vestrorum in nares vestras:\n et non redistis ad me,\n dicit Dominus.\n11\u00a0Subverti vos sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorrham,\n et facti estis quasi torris raptus ab incendio:\n et non redistis ad me,\n dicit Dominus.\n12\u00a0Quapropter h\u00e6c faciam tibi, Isra\u00ebl:\n postquam autem h\u00e6c fecero tibi,\n pr\u00e6parare in occursum Dei tui, Isra\u00ebl.\n13\u00a0Quia ecce formans montes,\n et creans ventum,\n et annuntians homini eloquium suum,\n faciens matutinam nebulam,\n et gradiens super excelsa terr\u00e6:\n Dominus Deus exercituum nomen ejus.]","title":"Vulgate: Amos: Amos Chapter 4","type":"page"}
