{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/bar002.htm","path":"bib/vul/bar002.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/bar002.htm","text":"1\u00a0[Propter quod statuit Dominus Deus noster verbum suum,\n quod locutus est ad nos,\n et ad judices nostros qui judicaverunt Isra\u00ebl,\n et ad reges nostros, et ad principes nostros,\n et ad omnem Isra\u00ebl et Juda:\n2\u00a0ut adduceret Dominus super nos mala magna,\n qu\u00e6 non sunt facta sub c\u00e6lo\n quemadmodum facta sunt in Jerusalem,\n secundum qu\u00e6 scripta sunt in lege Moysi,\n3\u00a0et manducaret homo carnes filii sui et carnes fili\u00e6 su\u00e6.\n4\u00a0Et dedit eos sub manu regum omnium qui sunt in circuitu nostro,\n in improperium et in desolationem in omnibus populis\n in quibus nos dispersit Dominus:\n5\u00a0et facti sumus subtus, et non supra,\n quia peccavimus Domino Deo nostro,\n non obaudiendo voci ipsius.\n6\u00a0Domino Deo nostro justitia,\n nobis autem et patribus nostris confusio faciei,\n sicut est dies h\u00e6c:\n7\u00a0quia locutus est Dominus super nos omnia mala h\u00e6c\n qu\u00e6 venerunt super nos:\n8\u00a0et non sumus deprecati faciem Domini Dei nostri,\n ut reverteremur unusquisque nostrum a viis nostris pessimis.\n9\u00a0Et vigilavit Dominus in malis,\n et adduxit ea super nos:\n quia justus est Dominus in omnibus operibus suis\n qu\u00e6 mandavit nobis,\n10\u00a0et non audivimus vocem ipsius\n ut iremus in pr\u00e6ceptis Domini,\n qu\u00e6 dedit ante faciem nostram.]\n \n11\u00a0[Et nunc, Domine Deus Isra\u00ebl,\n qui eduxisti populum tuum de terra \u00c6gypti\n in manu valida, et in signis, et in prodigiis,\n et in virtute tua magna, et in brachio excelso,\n et fecisti tibi nomen sicut est dies iste:\n12\u00a0peccavimus, impie egimus,\n inique gessimus, Domine Deus noster,\n in omnibus justitiis tuis.\n13\u00a0Avertatur ira tua a nobis,\n quia derelicti sumus pauci inter gentes ubi dispersisti nos.\n14\u00a0Exaudi, Domine, preces nostras et orationes nostras,\n et educ nos propter te,\n et da nobis invenire gratiam ante faciem eorum qui nos abduxerunt:\n15\u00a0ut sciat omnis terra quia tu es Dominus Deus noster,\n et quia nomen tuum invocatum est super Isra\u00ebl,\n et super genus ipsius.\n16\u00a0Respice, Domine, de domo sancta tua in nos,\n et inclina aurem tuam, et exaudi nos.\n17\u00a0Aperi oculos tuos et vide:\n quia non mortui qui sunt in inferno,\n quorum spiritus acceptus est a visceribus suis,\n dabunt honorem et justificationem Domino:\n18\u00a0sed anima qu\u00e6 tristis est super magnitudine mali,\n et incedit curva et infirma,\n et oculi deficientes, et anima esuriens,\n dat tibi gloriam et justitiam Domino.\n19\u00a0Quia non secundum justitias patrum nostrorum\n nos fundimus preces et petimus misericordiam\n ante conspectum tuum, Domine Deus noster:\n20\u00a0sed quia misisti iram tuam et furorem tuum super nos,\n sicut locutus es in manu puerorum tuorum prophetarum,\n dicens:\n21\u00a0Sic dicit Dominus:\n Inclinate humerum vestrum et cervicem vestram,\n et opera facite regi Babylonis,\n et sedebitis in terra quam dedi patribus vestris.\n22\u00a0Quod si non audieritis vocem Domini Dei vestri,\n operari regi Babyloni\u00e6,\n defectionem vestram faciam de civitatibus Juda,\n et a foris Jerusalem,\n23\u00a0et auferam a vobis vocem jucunditatis et vocem gaudii,\n et vocem sponsi et vocem spons\u00e6,\n et erit omnis terra sine vestigio ab inhabitantibus eam.\n24\u00a0Et non audierunt vocem tuam,\n ut operarentur regi Babylonis:\n et statuisti verba tua,\n qu\u00e6 locutus es in manibus puerorum tuorum prophetarum,\n ut transferrentur ossa regum nostrorum\n et ossa patrum nostrorum de loco suo:\n25\u00a0et ecce projecta sunt in calore solis et in gelu noctis,\n et mortui sunt in doloribus pessimis,\n in fame et in gladio, et in emissione.\n26\u00a0Et posuisti templum in quo invocatum est nomen tuum in ipso\n sicut h\u00e6c dies,\n propter iniquitatem domus Isra\u00ebl et domus Juda.\n27\u00a0Et fecisti in nobis, Domine Deus noster,\n secundum omnem bonitatem tuam\n et secundum omnem miserationem tuam illam magnam:\n28\u00a0sicut locutus es in manu pueri tui Moysi,\n in die qua pr\u00e6cepisti ei scribere legem tuam coram filiis Isra\u00ebl,\n29\u00a0dicens: Si non audieritis vocem meam,\n multitudo h\u00e6c magna convertetur in minimam inter gentes,\n quo ego eos dispergam:\n30\u00a0quia scio quod me non audiet populus:\n populus est enim dura cervice.\n Et convertetur ad cor suum in terra captivitatis su\u00e6,\n31\u00a0et scient quia ego sum Dominus Deus eorum:\n et dabo eis cor, et intelligent;\n aures, et audient:\n32\u00a0et laudabunt me in terra captivitatis su\u00e6,\n et memores erunt nominis mei,\n33\u00a0et avertent se a dorso suo duro,\n et a malignitatibus suis:\n quia reminiscentur viam patrum suorum,\n qui peccaverunt in me.\n34\u00a0Et revocabo illos in terram quam juravi patribus eorum,\n Abraham, Isaac, et Jacob:\n et dominabuntur ejus, et multiplicabo eos,\n et non minorabuntur:\n35\u00a0et statuam illis testamentum alterum sempiternum,\n ut sim illis in Deum,\n et ipsi erunt mihi in populum:\n et non movebo amplius populum meum, filios Isra\u00ebl,\n a terra quam dedi illis.]","title":"Vulgate: Baruch: Baruch Chapter 2","type":"page"}
