{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/bar004.htm","path":"bib/vul/bar004.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/bar004.htm","text":"1\u00a0[Hic liber mandatorum Dei,\n et lex qu\u00e6 est in \u00e6ternum:\n omnes qui tenent eam pervenient ad vitam:\n qui autem dereliquerunt eam, in mortem.\n2\u00a0Convertere, Jacob, et apprehende eam:\n ambula per viam ad splendorem ejus contra lumen ejus.\n3\u00a0Ne tradas alteri gloriam tuam,\n et dignitatem tuam genti alien\u00e6.\n4\u00a0Beati sumus, Isra\u00ebl,\n quia qu\u00e6 Deo placent manifesta sunt nobis.]\n \n5\u00a0[Anim\u00e6quior esto, populus Dei, memorabilis Isra\u00ebl:\n6\u00a0venundati estis gentibus non in perditionem:\n sed propter quod in ira ad iracundiam provocastis Deum,\n traditi estis adversariis.\n7\u00a0Exacerbastis enim eum qui fecit vos, Deum \u00e6ternum,\n immolantes d\u00e6moniis, et non Deo.\n8\u00a0Obliti enim estis Deum qui nutrivit vos,\n et contristastis nutricem vestram Jerusalem.\n9\u00a0Vidit enim iracundiam a Deo venientem vobis, et dixit:\n Audite, confines Sion:\n adduxit enim mihi Deus luctum magnum.\n10\u00a0Vidi enim captivitatem populi mei,\n filiorum meorum et filiarum,\n quam superduxit illis \u00c6ternus.\n11\u00a0Nutrivi enim illos cum jucunditate;\n dimisi autem illos cum fletu et luctu.\n12\u00a0Nemo gaudeat super me viduam et desolatam:\n a multis derelicta sum propter peccata filiorum meorum,\n quia declinaverunt a lege Dei.\n13\u00a0Justitias autem ipsius nescierunt,\n nec ambulaverunt per vias mandatorum Dei,\n neque per semitas veritatis ejus cum justitia ingressi sunt.\n14\u00a0Veniant confines Sion,\n et memorentur captivitatem filiorum et filiarum mearum,\n quam superduxit illis \u00c6ternus.\n15\u00a0Adduxit enim super illos gentem de longinquo,\n gentem improbam, et alterius lingu\u00e6,\n16\u00a0qui non sunt reveriti senem,\n neque puerorum miserti sunt,\n et abduxerunt dilectos vidu\u00e6,\n et a filiis unicam desolaverunt.\n17\u00a0Ego autem, quid possum adjuvare vos?\n18\u00a0qui enim adduxit super vos mala,\n ipse vos eripiet de manibus inimicorum vestrorum.\n19\u00a0Ambulate, filii, ambulate:\n ego enim derelicta sum sola.\n20\u00a0Exui me stola pacis,\n indui autem me sacco obsecrationis,\n et clamabo ad Altissimum in diebus meis.\n21\u00a0Anim\u00e6quiores estote, filii; clamate ad Dominum,\n et eripiet vos de manu principum inimicorum.\n22\u00a0Ego enim speravi in \u00e6ternum salutem vestram,\n et venit mihi gaudium a Sancto, super misericordia\n qu\u00e6 veniet vobis ab \u00e6terno salutari nostro.\n23\u00a0Emisi enim vos cum luctu et ploratu:\n reducet autem vos mihi Dominus\n cum gaudio et jucunditate in sempiternum.\n24\u00a0Sicut enim viderunt vicin\u00e6 Sion captivitatem vestram a Deo,\n sic videbunt et in celeritate salutem vestram a Deo,\n qu\u00e6 superveniet vobis cum honore magno et splendore \u00e6terno.\n25\u00a0Filii, patienter sustinete iram qu\u00e6 supervenit vobis:\n persecutus est enim te inimicus tuus:\n sed cito videbis perditionem ipsius,\n et super cervices ipsius ascendes.\n26\u00a0Delicati mei ambulaverunt vias asperas:\n ducti sunt enim ut grex direptus ab inimicis.\n27\u00a0Anim\u00e6quiores estote, filii, et proclamate ad Dominum:\n erit enim memoria vestra ab eo qui duxit vos.\n28\u00a0Sicut enim fuit sensus vester ut erraretis a Deo,\n decies tantum iterum convertentes requiretis eum:\n29\u00a0qui enim induxit vobis mala,\n ipse rursum adducet vobis sempiternam jucunditatem cum salute vestra.]\n \n30\u00a0[Anim\u00e6quior esto, Jerusalem:\n exhortatur enim te, qui te nominavit.\n31\u00a0Nocentes peribunt, qui te vexaverunt:\n et qui gratulati sunt in tua ruina, punientur.\n32\u00a0Civitates quibus servierunt filii tui, punientur,\n et qu\u00e6 accepit filios tuos.\n33\u00a0Sicut enim gavisa est in tua ruina, et l\u00e6tata est in casu tuo,\n sic contristabitur in sua desolatione,\n34\u00a0et amputabitur exsultatio multitudinis ejus,\n et gaudimonium ejus erit in luctum.\n35\u00a0Ignis enim superveniet ei ab \u00c6terno in longiturnis diebus,\n et habitabitur a d\u00e6moniis in multitudine temporis.\n36\u00a0Circumspice, Jerusalem, ad orientem,\n et vide jucunditatem a Deo tibi venientem.\n37\u00a0Ecce enim veniunt filii tui, quos dimisisti dispersos:\n veniunt collecti ab oriente usque ad occidentem, in verbo Sancti,\n gaudentes in honorem Dei.]","title":"Vulgate: Baruch: Baruch Chapter 4","type":"page"}
