{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/bar005.htm","path":"bib/vul/bar005.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/bar005.htm","text":"1\u00a0[Exue te, Jerusalem, stola luctus et vexationis tu\u00e6,\n et indue te decore, et honore ejus,\n qu\u00e6 a Deo tibi est, sempitern\u00e6 glori\u00e6.\n2\u00a0Circumdabit te Deus diploide justiti\u00e6,\n et imponet mitram capiti honoris \u00e6terni.\n3\u00a0Deus enim ostendet splendorem suum in te,\n omni qui sub c\u00e6lo est.\n4\u00a0Nominabitur enim tibi nomen tuum a Deo in sempiternum:\n pax justiti\u00e6, et honor pietatis.\n5\u00a0Exsurge, Jerusalem, et sta in excelso:\n et circumspice ad orientem,\n et vide collectos filios tuos ab oriente sole usque ad occidentem,\n in verbo Sancti,\n gaudentes Dei memoria.\n6\u00a0Exierunt enim abs te pedibus ducti ab inimicis:\n adducet autem illos Dominus ad te portatos in honore\n sicut filios regni:\n7\u00a0constituit enim Deus\n humiliare omnem montem excelsum et rupes perennes,\n et convalles replere in \u00e6qualitatem terr\u00e6,\n ut ambulet Isra\u00ebl diligenter in honorem Dei.\n8\u00a0Obumbraverunt autem et silv\u00e6,\n et omne lignum suavitatis Isra\u00ebl\n ex mandato Dei.\n9\u00a0Adducet enim Deus Isra\u00ebl cum jucunditate in lumine majestatis su\u00e6,\n cum misericordia et justitia qu\u00e6 est ex ipso.]","title":"Vulgate: Baruch: Baruch Chapter 5","type":"page"}
