{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/bar006.htm","path":"bib/vul/bar006.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/bar006.htm","text":"1 Propter peccata qu\u00e6 peccastis ante Deum, abducemini in Babyloniam captivi a Nabuchodonosor rege Babylonis.\n2 Ingressi itaque in Babylonem, eritis ibi annis plurimis, et temporibus longis, usque ad generationes septem: post hoc autem educam vos inde cum pace.\n3 Nunc autem videbitis in Babylonia deos aureos et argenteos, et lapideos et ligneos, in humeris portari, ostentantes metum gentibus.\n4 Videte ergo ne et vos similes efficiamini factis alienis, et metuatis, et metus vos capiat in ipsis.\n5 Visa itaque turba de retro et ab ante, adorantes dicite in cordibus vestris: Te oportet adorari, Domine.\n6 Angelus enim meus vobiscum est: ipse autem exquiram animas vestras.\n7 Nam lingua ipsorum polita a fabro; ipsa etiam inaurata et inargentata: falsa sunt, et non possunt loqui.\n8 Et sicut virgini amanti ornamenta, ita accepto auro fabricati sunt.\n9 Coronas certe aureas habent super capita sua dii illorum: unde subtrahunt sacerdotes ab eis aurum et argentum, et erogant illud in semetipsos.\n10 Dant autem et ex ipso prostitutis, et meretrices ornant: et iterum cum receperint illud a meretricibus, ornant deos suos.\n11 Hi autem non liberantur ab \u00e6rugine et tinea.\n12 Opertis autem illis veste purpurea, extergunt faciem ipsorum propter pulverem domus qui est plurimus inter eos.\n13 Sceptrum autem habet ut homo, sicut judex regionis, qui in se peccantem non interficit.\n14 Habet etiam in manu gladium et securim, se autem de bello et a latronibus non liberat. Unde vobis notum sit quia non sunt dii:\n15 non ergo timueritis eos. Sicut enim vas hominis confractum inutile efficitur, tales sunt et dii illorum.\n16 Constitutis illis in domo, oculi eorum pleni sunt pulvere a pedibus intro\u00ebuntium.\n17 Et sicut alicui qui regem offendit circumsept\u00e6 sunt janu\u00e6, aut sicut ad sepulchrum adductum mortuum: ita tutantur sacerdotes ostia clausuris et seris, ne a latronibus expolientur.\n18 Lucernas accendunt illis, et quidem multas, ex quibus nullam videre possunt: sunt autem sicut trabes in domo.\n19 Corda vero eorum dicunt elingere serpentes qui de terra sunt, dum comedunt eos, et vestimentum ipsorum, et non sentiunt.\n20 Nigr\u00e6 fiunt facies eorum a fumo qui in domo fit.\n21 Supra corpus eorum et supra caput eorum volant noctu\u00e6, et hirundines, et aves etiam, similiter et catt\u00e6.\n22\u00a0Unde sciatis quia non sunt dii: ne ergo timueritis eos.\n \n23 Aurum etiam quod habent ad speciem est: nisi aliquis exterserit \u00e6ruginem, non fulgebunt: neque enim dum conflarentur, sentiebant.\n24 Ex omni pretio empta sunt, in quibus spiritus non inest ipsis.\n25 Sine pedibus, in humeris portantur, ostentantes ignobilitatem suam hominibus: confundantur etiam qui colunt ea.\n26 Propterea si ceciderint in terram, a semetipsis non consurgunt: neque si quis eum statuerit rectum, per semetipsum stabit: sed sicut mortuis munera eorum illis apponentur.\n27 Hostias illorum vendunt sacerdotes ipsorum, et abutuntur: similiter et mulieres eorum decerpentes, neque infirmo, neque mendicanti, aliquid impertiunt.\n28 De sacrificiis eorum f\u0153t\u00e6 et menstruat\u00e6 contingunt. Sciens itaque ex his quia non sunt dii, ne timeatis eos.\n29 Unde enim vocantur dii? quia mulieres apponunt diis argenteis, et aureis, et ligneis:\n30 et in domibus eorum sacerdotes sedent habentes tunicas scissas, et capita et barbam rasam, quorum capita nuda sunt.\n31 Rugiunt autem clamantes contra deos suos sicut in c\u0153na mortui.\n32 Vestimenta eorum auferunt sacerdotes, et vestiunt uxores suas et filios suos.\n33 Neque si quid mali patiuntur ab aliquo, neque si quid boni, poterunt retribuere: neque regem constituere possunt, neque auferre.\n34 Similiter neque dare divitias possunt, neque malum retribuere. Si quis illis votum voverit et non reddiderit, neque hoc requirunt.\n35 Hominem a morte non liberant, neque infirmum a potentiori eripiunt.\n36 Hominem c\u00e6cum ad visum non restituunt; de necessitate hominem non liberabunt.\n37 Vidu\u00e6 non miserebuntur, neque orphanis benefacient.\n38 Lapidibus de monte similes sunt dii illorum, lignei, et lapidei, et aurei, et argentei: qui autem colunt ea, confundentur.\n39 Quomodo ergo \u00e6stimandum est aut dicendum illos esse deos?\n40 Adhuc enim ipsis Chald\u00e6is non honorantibus ea: qui cum audierint mutum non posse loqui, offerunt illud ad Bel, postulantes ab eo loqui:\n41 quasi possint sentire qui non habent motum! Et ipsi, cum intellexerint, relinquent ea: sensum enim non habent ipsi dii illorum.\n42 Mulieres autem circumdat\u00e6 funibus in viis sedent, succendentes ossa olivarum:\n43 cum autem aliqua ex ipsis, attracta ab aliquo transeunte, dormierit cum eo, proxim\u00e6 su\u00e6 exprobrat quod ea non sit digna habita, sicut ipsa, neque funis ejus diruptus sit.\n44\u00a0Omnia autem qu\u00e6 illi fiunt, falsa sunt: quomodo \u00e6stimandum aut dicendum est illos esse deos?\n \n45 A fabris autem et ab aurificibus facta sunt: nihil aliud erunt, nisi id quod volunt esse sacerdotes.\n46 Artifices etiam ipsi, qui ea faciunt, non sunt multi temporis: numquid ergo possunt ea, qu\u00e6 fabricata sunt ab ipsis, esse dii?\n47 Reliquerunt autem falsa et opprobrium postea futuris.\n48 Nam cum supervenerit illis pr\u00e6lium et mala, cogitant sacerdotes apud se ubi se abscondant cum illis.\n49 Quomodo ergo sentiri debeant quoniam dii sunt, qui nec de bello se liberant, neque de malis se eripiunt?\n50 Nam cum sint lignea, inaurata et inargentata, scietur postea quia falsa sunt ab universis gentibus et regibus: qu\u00e6 manifesta sunt quia non sunt dii, sed opera manuum hominum, et nullum Dei opus cum illis.\n51 Unde ergo notum est quia non sunt dii, sed opera manuum hominum, et nullum Dei opus in ipsis est.\n52 Regem regioni non suscitant, neque pluviam hominibus dabunt.\n53 Judicium quoque non discernent, neque regiones liberabunt ab injuria, quia nihil possunt, sicut cornicul\u00e6 inter medium c\u00e6li et terr\u00e6.\n54 Etenim cum inciderit ignis in domum deorum ligneorum, argenteorum et aureorum, sacerdotes quidem ipsorum fugient, et liberabuntur: ipsi vero sicut trabes in medio comburentur.\n55 Regi autem et bello non resistent. Quomodo ergo \u00e6stimandum est aut recipiendum quia dii sunt?\n56 Non a furibus, neque a latronibus se liberabunt dii lignei, et lapidei, et inaurati, et inargentati: quibus hi qui fortiores sunt,\n57\u00a0aurum et argentum, et vestimentum quo operti sunt, auferent illis, et abibunt, nec sibi auxilium ferent.\n \n58 Itaque melius est esse regem ostentantem virtutem suam, aut vas in domo utile, in quo gloriabitur qui possidet illud, vel ostium in domo, quod custodit qu\u00e6 in ipsa sunt, quam falsi dii.\n59 Sol quidem et luna ac sidera, cum sint splendida et emissa ad utilitates, obaudiunt:\n60 similiter et fulgur cum apparuerit, perspicuum est: idipsum autem et spiritus in omni regione spirat:\n61 et nubes, quibus cum imperatum fuerit a Deo perambulare universum orbem, perficiunt quod imperatum est eis:\n62 ignis etiam missus desuper, ut consumat montes et silvas, facit quod pr\u00e6ceptum est ei: h\u00e6c autem neque speciebus, neque virtutibus, uni eorum similia sunt.\n63 Unde neque existimandum est, neque dicendum illos esse deos, quando non possunt neque judicium judicare, neque quidquam facere hominibus.\n64 Scientes itaque quia non sunt dii, ne ergo timueritis eos.\n65 Neque enim regibus maledicent, neque benedicent.\n66 Signa etiam in c\u00e6lo gentibus non ostendunt: neque ut sol lucebunt, neque illuminabunt ut luna.\n67 Besti\u00e6 meliores sunt illis, qu\u00e6 possunt fugere sub tectum ac prodesse sibi.\n68\u00a0Nullo itaque modo nobis est manifestum quia sunt dii: propter quod ne timeatis eos.\n \n69 Nam sicut in cucumerario formido nihil custodit, ita sunt dii illorum lignei, et argentei, et inaurati.\n70 Eodem modo et in horto spina alba, supra quam omnis avis sedet, similiter et mortuo projecto in tenebris, similes sunt dii illorum lignei, et inaurati, et inargentati.\n71 A purpura quoque et murice, qu\u00e6 supra illos tineant, scietis itaque quia non sunt dii: ipsi etiam postremo comeduntur, et erunt opprobrium in regione.\n72 Melior est homo justus qui non habet simulacra, nam erit longe ab opprobriis.","title":"Vulgate: Baruch: Baruch Chapter 6","type":"page"}
