{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/ch1001.htm","path":"bib/vul/ch1001.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/ch1001.htm","text":"1 Adam, Seth, Enos,\n2 Cainan, Malaleel, Jared,\n3 Henoch, Mathusale, Lamech,\n4 No\u00eb, Sem, Cham, et Japtheth.\n5 Filii Japheth: Gomer, et Magog, et Madai, et Javan, Thubal, Mosoch, Thiras.\n6 Porro filii Gomer: Ascenez, et Riphath, et Thogorma.\n7 Filii autem Javan: Elisa et Tharsis, Cethim et Dodanim.\n8 Filii Cham: Chus, et Mesraim, et Phut, et Chanaan.\n9 Filii autem Chus: Saba, et Hevila, Sabatha, et Regma, et Sabathacha. Porro filii Regma: Saba, et Dadan.\n10 Chus autem genuit Nemrod: iste c\u0153pit esse potens in terra.\n11 Mesraim vero genuit Ludim, et Anamim, et Laabim, et Nephtuim,\n12 Phetrusim quoque, et Casluim: de quibus egressi sunt Philisthiim, et Caphtorim.\n13 Chanaan vero genuit Sidonem primogenitum suum, Heth\u00e6um quoque,\n14 et Jebus\u00e6um, et Amorrh\u00e6um, et Gerges\u00e6um,\n15 Hev\u00e6umque et Arac\u00e6um, et Sin\u00e6um.\n16 Aradium quoque, et Samar\u00e6um, et Hamath\u00e6um.\n17 Filii Sem: \u00c6lam, et Assur, et Arphaxad, et Lud, et Aram, et Hus, et Hul, et Gether, et Mosoch.\n18 Arphaxad autem genuit Sale, qui et ipse genuit Heber.\n19 Porro Heber nati sunt duo filii: nomen uni Phaleg, quia in diebus ejus divisa est terra; et nomen fratris ejus Jectan.\n20 Jectan autem genuit Elmodad, et Saleph, et Asarmoth, et Jare,\n21 Adoram quoque, et Huzal, et Decla,\n22 Hebal etiam, et Abima\u00ebl, et Saba, necnon\n23 et Ophir, et Hevila, et Jobab: omnes isti filii Jectan.\n24 Sem, Arphaxad, Sale,\n25 Heber, Phaleg, Ragau,\n26 Serug, Nachor, Thare,\n27\u00a0Abram: iste est Abraham.\n \n28 Filii autem Abraham, Isaac et Ismahel.\n29 Et h\u00e6 generationes eorum. Primogenitus Ismahelis, Nabaioth, et Cedar, et Adbeel, et Mabsam,\n30 et Masma, et Duma, Massa, Hadad, et Thema,\n31 Jetur, Naphis, Cedma: hi sunt filii Ismahelis.\n32 Filii autem Cetur\u00e6 concubin\u00e6 Abraham, quos genuit: Zamran, Jecsan, Madan, Madian, Jesboc, et Sue. Porro filii Jecsan: Saba, et Dadan. Filii autem Dadan: Assurim, et Latussim, et Laomim.\n33 Filii autem Madian: Epha, et Epher, et Henoch, et Abida, et Eldaa: omnes hi filii Cetur\u00e6.\n34 Genuit autem Abraham Isaac: cujus fuerunt filii Esau, et Isra\u00ebl.\n35 Filii Esau: Eliphaz, Rahuel, Jehus, Ihelom, et Core.\n36 Filii Eliphaz: Theman, Omar, Sephi, Gathan, Cenez, Thamna, Amalec.\n37 Filii Rahuel: Nahath, Zara, Samma, Meza.\n38 Filii Seir: Lotan, Sobal, Sebeon, Ana, Dison, Eser, Disan.\n39 Filii Lotan: Hori, Homam. Soror autem Lotan fuit Thamna.\n40 Filii Sobal: Alian, et Manahath, et Ebal, Sephi et Onam. Filii Sebeon: Aja et Ana. Filii Ana: Dison.\n41 Filii Dison: Hamram, et Heseban, et Jethran, et Charan.\n42\u00a0Filii Eser: Balaan, et Zavan, et Jacan. Filii Disan: Hus et Aran.\n \n43 Isti sunt reges qui imperaverunt in terra Edom, antequam esset rex super filios Isra\u00ebl. Bale filius Beor: et nomen civitatis ejus, Denaba.\n44 Mortuus est autem Bale, et regnavit pro eo Jobab filius Zare de Bosra.\n45 Cumque et Jobab fuisset mortuus, regnavit pro eo Husam de terra Themanorum.\n46 Obiit quoque et Husam, et regnavit pro eo Adad filius Badad, qui percussit Madian in terra Moab: et nomen civitatis ejus Avith.\n47 Cumque et Adad fuisset mortuus, regnavit pro eo Semla de Masreca.\n48 Sed et Semla mortuus est, et regnavit pro eo Saul de Rohoboth, qu\u00e6 juxta amnem sita est.\n49 Mortuo quoque Saul, regnavit pro eo Balanan filius Achobor.\n50\u00a0Sed et hic mortuus est, et regnavit pro eo Adad: cujus urbis nomen fuit Phau, et appellata est uxor ejus Meetabel filia Matred fili\u00e6 Mezaab.\n \n51 Adad autem mortuo, duces pro regibus in Edom esse c\u0153perunt: dux Thamna, dux Alva, dux Jetheth,\n52 dux Oolibama, dux Ela, dux Phinon,\n53 dux Cenez, dux Theman, dux Mabsar,\n54 dux Magdiel, dux Hiram: hi duces Edom.","title":"Vulgate: 1 Chronicles: 1 Chronicles Chapter 1","type":"page"}
