{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/ch1002.htm","path":"bib/vul/ch1002.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/ch1002.htm","text":"1 Filii autem Isra\u00ebl: Ruben, Simeon, Levi, Juda, Issachar, et Zabulon,\n2\u00a0Dan, Joseph, Benjamin, Nephthali, Gad, et Aser.\n \n3 Filii Juda: Her, Onan, et Sela: hi tres nati sunt ei de filia Sue Chananitide. Fuit autem Her primogenitus Juda malus coram Domino, et occidit eum.\n4 Thamar autem nurus ejus peperit ei Phares et Zara: omnes ergo filii Juda, quinque.\n5 Filii autem Phares: Hesron et Hamul.\n6 Filii quoque Zar\u00e6: Zamri, et Ethan, et Eman, Chalchal quoque, et Dara, simul quinque.\n7 Filii Charmi: Achar, qui turbavit Isra\u00ebl, et peccavit in furto anathematis.\n8 Filii Ethan: Azarias.\n9 Filii autem Hesron qui nati sunt ei: Jerameel, et Ram, et Calubi.\n10 Porro Ram genuit Aminadab. Aminadab autem genuit Nahasson, principem filiorum Juda.\n11 Nahasson quoque genuit Salma, de quo ortus est Booz.\n12 Booz vero genuit Obed, qui et ipse genuit Isai.\n13 Isai autem genuit primogenitum Eliab, secundum Abinadab, tertium Simmaa,\n14 quartum Nathana\u00ebl, quintum Raddai,\n15 sextum Asom, septimum David.\n16 Quorum sorores fuerunt Sarvia et Abigail. Filii Sarvi\u00e6: Abisai, Joab, et Asa\u00ebl, tres.\n17 Abigail autem genuit Amasa, cujus pater fuit Jether Ismahelites.\n18 Caleb vero filius Hesron accepit uxorem nomine Azuba, de qua genuit Jerioth: fueruntque filii ejus Jaser, et Sobab, et Ardon.\n19 Cumque mortua fuisset Azuba, accepit uxorem Caleb Ephratha, qu\u00e6 peperit ei Hur.\n20 Porro Hur genuit Uri, et Uri genuit Bezeleel.\n21 Post h\u00e6c ingressus est Hesron ad filiam Machir patris Galaad, et accepit eam cum esset annorum sexaginta: qu\u00e6 peperit ei Segub.\n22 Sed et Segub genuit Jair, et possedit viginti tres civitates in terra Galaad.\n23 Cepitque Gessur et Aram oppida Jair, et Canath, et viculos ejus sexaginta civitatum: omnes isti filii Machir patris Galaad.\n24\u00a0Cum autem mortuus esset Hesron, ingressus est Caleb ad Ephratha. Habuit quoque Hesron uxorem Abia, qu\u00e6 peperit ei Assur patrem Thecu\u00e6.\n \n25 Nati sunt autem filii Jerameel primogeniti Hesron, Ram primogenitus ejus, et Buna, et Aram, et Asom, et Achia.\n26 Duxit quoque uxorem alteram Jerameel, nomine Atara, qu\u00e6 fuit mater Onam.\n27 Sed et filii Ram primogeniti Jerameel fuerunt Moos, Jamin, et Achar.\n28 Onam autem habuit filios Semei et Jada. Filii autem Semei: Nadab et Abisur.\n29 Nomen vero uxoris Abisur, Abihail, qu\u00e6 peperit ei Ahobban et Molid.\n30 Filii autem Nadab fuerunt Saled et Apphaim. Mortuus est autem Saled absque liberis.\n31 Filius vero Apphaim, Jesi: qui Jesi genuit Sesan. Porro Sesan genuit Oholai.\n32 Filii autem Jada fratris Semei: Jether, et Jonathan. Sed et Jether mortuus est absque liberis.\n33 Porro Jonathan genuit Phaleth, et Ziza. Isti fuerunt filii Jerameel.\n34 Sesan autem non habuit filios, sed filias: et servum \u00e6gyptium nomine Jeraa.\n35 Deditque ei filiam suam uxorem: qu\u00e6 peperit ei Ethei.\n36 Ethei autem genuit Nathan, et Nathan genuit Zabad.\n37 Zabad quoque genuit Ophlal, et Ophlal genuit Obed.\n38 Obed genuit Jehu, Jehu genuit Azariam,\n39 Azarias genuit Helles, et Helles genuit Elasa.\n40 Elasa genuit Sisamoi, Sisamoi genuit Sellum,\n41\u00a0Sellum genuit Icamiam, Icamia autem genuit Elisama.\n \n42 Filii autem Caleb fratris Jerameel: Mesa primogenitus ejus; ipse est pater Ziph: et filii Maresa patris Hebron.\n43 Porro filii Hebron, Core, et Taphua, et Recem, et Samma.\n44 Samma autem genuit Raham, patrem Jercaam, et Recem genuit Sammai.\n45 Filius Sammai, Maon: et Maon pater Bethsur.\n46 Epha autem concubina Caleb peperit Haran, et Mosa, et Gezez. Porro Haran genuit Gezez.\n47 Filii autem Jahaddai, Regom, et Joathan, et Gesan, et Phalet, et Epha, et Saaph.\n48 Concubina Caleb Maacha, peperit Saber, et Tharana.\n49 Genuit autem Saaph pater Madmena Sue, patrem Machbena et patrem Gabaa. Filia vero Caleb fuit Achsa.\n50 Hi erant filii Caleb, filii Hur primogeniti Ephratha, Sobal pater Cariathiarim.\n51 Salma pater Bethlehem, Hariph pater Bethgader.\n52 Fuerunt autem filii Sobal patris Cariathiarim, qui videbat dimidium requietionum.\n53 Et de cognatione Cariathiarim, Jethrei, et Aphuthei, et Semathei, et Maserei. Ex his egressi sunt Sarait\u00e6, et Esthaolit\u00e6.\n54 Filii Salma, Bethlehem, et Netophathi, coron\u00e6 domus Joab, et dimidium requietionis Sarai:\n55 cognationes quoque scribarum habitantium in Jabes, canentes atque resonantes, et in tabernaculis commorantes. Hi sunt Cin\u00e6i, qui venerunt de Calore patris domus Rechab.","title":"Vulgate: 1 Chronicles: 1 Chronicles Chapter 2","type":"page"}
