{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/ch1003.htm","path":"bib/vul/ch1003.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/ch1003.htm","text":"1 David vero hos habuit filios, qui ei nati sunt in Hebron: primogenitum Amnon ex Achinoam Jezrahelitide, secundum Daniel de Abigail Carmelitide,\n2 tertium Absalom filium Maacha fili\u00e6 Tholmai regis Gessur, quartum Adoniam filium Aggith,\n3 quintum Saphathiam ex Abital, sextum Jethraham de Egla uxore sua.\n4 Sex ergo nati sunt ei in Hebron, ubi regnavit septem annis et sex mensibus. Triginta autem et tribus annis regnavit in Jerusalem.\n5 Porro in Jerusalem nati sunt ei filii, Simmaa, et Sobab, et Nathan, et Salomon, quatuor de Bethsabee filia Ammiel:\n6 Jebaar quoque et Elisama,\n7 et Eliphaleth, et Noge, et Nepheg, et Japhia,\n8 necnon Elisama, et Eliada, et Elipheleth, novem:\n9 omnes hi, filii David absque filiis concubinarum: habueruntque sororem Thamar.\n10 Filius autem Salomonis, Roboam: cujus Abia filius genuit Asa. De hoc quoque natus est Josaphat,\n11 pater Joram: qui Joram genuit Ochoziam, ex quo ortus est Joas:\n12 et hujus Amasias filius genuit Azariam. Porro Azari\u00e6 filius Joatham\n13 procreavit Achaz patrem Ezechi\u00e6, de quo natus est Manasses.\n14 Sed et Manasses genuit Amon patrem Josi\u00e6.\n15 Filii autem Josi\u00e6 fuerunt: primogenitus Johanan, secundus Joakim, tertius Sedecias, quartus Sellum.\n16 De Joakim natus est Jechonias, et Sedecias.\n17 Filii Jechoni\u00e6 fuerunt: Asir, Salathiel,\n18 Melchiram, Phadaia, Senneser, et Jecemia, Sama, et Nadabia.\n19 De Phadaia orti sunt Zorobabel et Semei. Zorobabel genuit Mosollam, Hananiam, et Salomith sororem eorum:\n20 Hasaban quoque, et Ohol, et Barachian, et Hasadian, Josabhesed, quinque.\n21 Filius autem Hanani\u00e6, Phaltias pater Jesei\u00e6, cujus filius Raphaia: hujus quoque filius, Arnan, de quo natus est Obdia, cujus filius fuit Sechenias.\n22 Filius Secheni\u00e6, Semeia: cujus filii Hattus, et Jegaal, et Baria, et Naaria, et Saphat, sex numero.\n23 Filius Naari\u00e6, Elio\u00ebnai, et Ezechias, et Ezricam, tres.\n24 Filii Elio\u00ebnai, Oduia, et Eliasub, et Pheleia, et Accub, et Johanan, et Dalaia, et Anani, septem.","title":"Vulgate: 1 Chronicles: 1 Chronicles Chapter 3","type":"page"}
