{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/ch1004.htm","path":"bib/vul/ch1004.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/ch1004.htm","text":"1 Filii Juda: Phares, Hesron, et Charmi, et Hur, et Sobal.\n2 Raia vero filius Sobal genuit Jahath, de quo nati sunt Ahumai, et Laad: h\u00e6 cognationes Sarathi.\n3 Ista quoque stirps Etam: Jezrahel, et Jesema, et Jedebos. Nomen quoque sororis eorum, Asalelphuni.\n4 Phanuel autem pater Gedor, et Ezer pater Hosa: isti sunt filii Hur primogeniti Ephratha patris Bethlehem.\n5 Assur vero patri Thecu\u00e6 erant du\u00e6 uxores, Halaa et Naara.\n6 Peperit autem ei Naara, Oozam, et Hepher, et Themani, et Ahasthari: isti sunt filii Naara.\n7 Porro filii Halaa, Sereth, Isaar et Ethnan.\n8 Cos autem genuit Anob, et Soboba, et cognationem Aharehel filii Arum.\n9 Fuit autem Jabes inclytus pr\u00e6 fratribus suis, et mater ejus vocavit nomen illius Jabes, dicens: Quia peperi eum in dolore.\n10\u00a0Invocavit vero Jabes Deum Isra\u00ebl, dicens: Si benedicens benedixeris mihi, et dilataveris terminos meos, et fuerit manus tua mecum, et feceris me a malitia non opprimi. Et pr\u00e6stitit Deus qu\u00e6 precatus est.\n \n11 Caleb autem frater Sua genuit Mahir, qui fuit pater Esthon.\n12 Porro Esthon genuit Bethrapha, et Phesse, et Tehinna patrem urbis Naas: hi sunt viri Recha.\n13 Filii autem Cenez, Othoniel, et Saraia. Porro filii Othoniel, Hathath, et Maonathi.\n14 Maonathi genuit Ophra, Saraia autem genuit Joab patrem Vallis artificum: ibi quippe artifices erant.\n15 Filii vero Caleb filii Jephone, Hir, et Ela, et Naham. Filii quoque Ela: Cenez.\n16 Filii quoque Jaleleel: Ziph, et Zipha, Thiria, et Asra\u00ebl.\n17 Et filii Ezra, Jether, et Mered, et Epher, et Jalon, genuitque Mariam, et Sammai, et Jesba patrem Esthamo.\n18 Uxor quoque ejus Judaia, peperit Jared patrem Gedor, et Heber patrem Socho, et Icuthiel patrem Zano\u00eb: hi autem filii Bethi\u00e6 fili\u00e6 Pharaonis, quam accepit Mered.\n19 Et filii uxoris Odai\u00e6 sororis Naham patris Ceila, Garmi, et Esthamo, qui fuit de Machathi.\n20 Filii quoque Simon, Amnon, et Rinna filius Hanan, et Thilon. Et filii Jesi, Zoheth, et Benzoheth.\n21 Filii Sela, filii Juda: Her pater Lecha, et Laada pater Maresa, et cognationes domus operantium byssum in domo juramenti.\n22 Et qui stare fecit solem, virique Mendacii, et Securus, et Incendens, qui principes fuerunt in Moab, et qui reversi sunt in Lahem: h\u00e6c autem verba vetera.\n23\u00a0Hi sunt figuli habitantes in plantationibus et in sepibus, apud regem in operibus ejus: commoratique sunt ibi.\n \n24 Filii Simeon: Namuel et Jamin, Jarib, Zara, Saul.\n25 Sellum filius ejus, Mapsam filius ejus, Masma filius ejus.\n26 Filii Masma: Hamuel filius ejus, Zachur filius ejus, Semei filius ejus.\n27 Filii Semei sedecim, et fili\u00e6 sex: fratres autem ejus non habuerunt filios multos, et universa cognatio non potuit ad\u00e6quare summam filiorum Juda.\n28 Habitaverunt autem in Bersabee, et Molada, et Hasarsuhal,\n29 et in Bala, et in Asom, et in Tholad,\n30 et in Bathuel, et in Horma, et in Siceleg,\n31 et in Bethmarchaboth, et in Hasarsusim, et in Bethberai, et in Saarim: h\u00e6 civitates eorum usque ad regem David.\n32 Vill\u00e6 quoque eorum: Etam, et A\u00ebn, Remmon, et Thochen, et Asan, civitates quinque.\n33 Et universi viculi eorum per circuitum civitatum istarum usque ad Baal: h\u00e6c est habitatio eorum, et sedium distributio.\n34 Mosobab quoque et Jemlech, et Josa filius Amasi\u00e6,\n35 et Jo\u00ebl, et Jehu filius Josabi\u00e6 filii Sarai\u00e6 filii Asiel,\n36 et Elio\u00ebnai, et Jacoba, et Isuhaia, et Asaia, et Adiel, et Ismiel, et Banaia,\n37 Ziza quoque filius Sephei filii Allon filii Idaia filii Semri filii Samaia.\n38 Isti sunt nominati principes in cognationibus suis, et in domo affinitatum suarum multiplicati sunt vehementer.\n39 Et profecti sunt ut ingrederentur in Gador usque ad orientem vallis, et ut qu\u00e6rerent pascua gregibus suis.\n40 Inveneruntque pascuas uberes, et valde bonas, et terram latissimam et quietam et fertilem, in qua ante habitaverant de stirpe Cham.\n41 Hi ergo venerunt, quos supra descripsimus nominatim, in diebus Ezechi\u00e6 regis Juda: et percusserunt tabernacula eorum, et habitatores qui inventi fuerant ibi, et deleverunt eos usque in pr\u00e6sentem diem: habitaveruntque pro eis, quoniam uberrimas pascuas ibidem repererunt.\n42 De filiis quoque Simeon abierunt in montem Seir viri quingenti, habentes principes Phalthiam et Naariam et Raphaiam et Oziel filios Jesi:\n43 et percusserunt reliquias, qu\u00e6 evadere potuerant, Amalecitarum, et habitaverunt ibi pro eis usque ad diem hanc.","title":"Vulgate: 1 Chronicles: 1 Chronicles Chapter 4","type":"page"}
