{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/ch1005.htm","path":"bib/vul/ch1005.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/ch1005.htm","text":"1 Filii quoque Ruben primogeniti Isra\u00ebl. (Ipse quippe fuit primogenitus ejus: sed cum violasset thorum patris sui, data sunt primogenita ejus filiis Joseph filii Isra\u00ebl, et non est ille reputatus in primogenitum.\n2 Porro Judas, qui erat fortissimus inter fratres suos, de stirpe ejus principes germinati sunt: primogenita autem reputata sunt Joseph.)\n3 Filii ergo Ruben primogeniti Isra\u00ebl: Enoch, et Phallu, Esron, et Carmi.\n4 Filii Jo\u00ebl: Samia filius ejus, Gog filius ejus, Semei filius ejus,\n5 Micha filius ejus, Reia filius ejus, Baal filius ejus,\n6 Beera filius ejus, quem captivum duxit Thelgathphalnasar rex Assyriorum, et fuit princeps in tribu Ruben.\n7 Fratres autem ejus, et universa cognatio ejus, quando numerabantur per familias suas, habuerunt principes Jehiel, et Zachariam.\n8 Porro Bala filius Azaz filii Samma filii Jo\u00ebl, ipse habitavit in Aro\u00ebr usque ad Nebo, et Beelmeon.\n9 Contra orientalem quoque plagam habitavit usque ad introitum eremi, et flumen Euphraten. Multum quippe jumentorum numerum possidebant in terra Galaad.\n10\u00a0In diebus autem Saul pr\u00e6liati sunt contra Agareos, et interfecerunt illos, habitaveruntque pro eis in tabernaculis eorum, in omni plaga qu\u00e6 respicit ad orientem Galaad.\n \n11 Filii vero Gad e regione eorum habitaverunt in terra Basan usque Selcha:\n12 Jo\u00ebl in capite, et Saphan secundus: Janai autem et Saphat in Basan.\n13 Fratres vero eorum secundum domos cognationum suarum, Micha\u00ebl, et Mosollam, et Sebe, et Jorai, et Jachan, et Zie, et Heber, septem.\n14 Hi filii Abihail, filii Huri, filii Jara, filii Galaad, filii Micha\u00ebl, filii Jesesi, filii Jeddo, filii Buz.\n15 Fratres quoque, filii Abdiel filii Guni, princeps domus in familiis suis.\n16 Et habitaverunt in Galaad, et in Basan, et in viculis ejus, et in cunctis suburbanis Saron, usque ad terminos.\n17 Omnes hi numerati sunt in diebus Joathan regis Juda, et in diebus Jeroboam regis Isra\u00ebl.\n18 Filii Ruben, et Gad, et dimidi\u00e6 tribus Manasse, viri bellatores, scuta portantes et gladios, et tendentes arcum, eruditique ad pr\u00e6lia, quadraginta quatuor millia et septingenti sexaginta, procedentes ad pugnam.\n19 Dimicaverunt contra Agareos: Itur\u00e6i vero, et Naphis, et Nodab\n20 pr\u00e6buerunt eis auxilium. Traditique sunt in manus eorum Agarei, et universi qui fuerant cum eis, quia Deum invocaverunt cum pr\u00e6liarentur: et exaudivit eos, eo quod credidissent in eum.\n21 Ceperuntque omnia qu\u00e6 possederant, camelorum quinquaginta millia, et ovium ducenta quinquaginta millia, et asinos duo millia, et animas hominum centum millia.\n22\u00a0Vulnerati autem multi corruerunt: fuit enim bellum Domini. Habitaveruntque pro eis usque ad transmigrationem.\n \n23 Filii quoque dimidi\u00e6 tribus Manasse possederunt terram a finibus Basan usque Baal, Hermon, et Sanir, et montem Hermon: ingens quippe numerus erat.\n24 Et hi fuerunt principes domus cognationis eorum: Epher, et Jesi, et Eliel, et Ezriel, et Jeremia, et Odoia, et Jediel, viri fortissimi et potentes, et nominati duces in familiis suis.\n25 Reliquerunt autem Deum patrum suorum, et fornicati sunt post deos populorum terr\u00e6, quos abstulit Deus coram eis.\n26 Et suscitavit Deus Isra\u00ebl spiritum Phul regis Assyriorum, et spiritum Thelgathphalnasar regis Assur: et transtulit Ruben, et Gad, et dimidiam tribum Manasse, et adduxit eos in Lahela, et in Habor, et Ara, et fluvium Gozan, usque ad diem hanc.","title":"Vulgate: 1 Chronicles: 1 Chronicles Chapter 5","type":"page"}
