{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/ch1006.htm","path":"bib/vul/ch1006.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/ch1006.htm","text":"1 Filii Levi: Gerson, Caath, et Merari.\n2 Filii Caath: Amram, Isaar, Hebron, et Oziel.\n3 Filii Amram: Aaron, Moyses, et Maria. Filii Aaron: Nadab et Abiu, Eleazar, et Ithamar.\n4 Eleazar genuit Phinees, et Phinees genuit Abisue.\n5 Abisue vero genuit Bocci, et Bocci genuit Ozi.\n6 Ozi genuit Zaraiam, et Zaraias genuit Meraioth.\n7 Porro Meraioth genuit Amariam, et Amarias genuit Achitob.\n8 Achitob genuit Sadoc, et Sadoc genuit Achimaas,\n9 Achimaas genuit Azariam, Azarias genuit Johanan,\n10 Johanan genuit Azariam: ipse est qui sacerdotio functus est in domo quam \u00e6dificavit Salomon in Jerusalem.\n11 Genuit autem Azarias Amariam, et Amarias genuit Achitob,\n12 Achitob genuit Sadoc, et Sadoc genuit Sellum,\n13 Sellum genuit Helciam, et Helcias genuit Azariam,\n14 Azarias genuit Saraiam, et Saraias genuit Josedec.\n15 Porro Josedec egressus est, quando transtulit Dominus Judam et Jerusalem per manus Nabuchodonosor.\n16 Filii ergo Levi: Gersom, Caath, et Merari.\n17 Et h\u00e6c nomina filiorum Gersom: Lobni, et Semei.\n18 Filii Caath: Amram, et Isaar, et Hebron, et Oziel.\n19 Filii Merari: Moholi et Musi. H\u00e6 autem cognationes Levi secundum familias eorum.\n20 Gersom: Lobni filius ejus, Jahath filius ejus, Zamma filius ejus,\n21 Joah filius ejus, Addo filius ejus, Zara filius ejus, Jethrai filius ejus.\n22 Filii Caath: Aminadab filius ejus, Core filius ejus, Asir filius ejus,\n23 Elcana filius ejus, Abiasaph filius ejus, Asir filius ejus,\n24 Thahath filius ejus, Uriel filius ejus, Ozias filius ejus, Saul filius ejus.\n25 Filii Elcana, Amasai et Achimoth\n26 et Elcana. Filii Elcana: Sophai filius ejus, Nahath filius ejus,\n27 Eliab filius ejus, Jeroham filius ejus, Elcana filius ejus.\n28 Filii Samuel: primogenitus Vasseni, et Abia.\n29 Filii autem Merari, Moholi: Lobni filius ejus, Semei filius ejus, Oza filius ejus,\n30 Sammaa filius ejus, Haggia filius ejus, Asaia filius ejus.\n31 Isti sunt quos constituit David super cantores domus Domini, ex quo collocata est arca:\n32 et ministrabant coram tabernaculo testimonii, canentes donec \u00e6dificaret Salomon domum Domini in Jerusalem: stabant autem juxta ordinem suum in ministerio.\n33 Hi vero sunt qui assistebant cum filiis suis, de filiis Caath, Hemam cantor filius Johel, filii Samuel,\n34 filii Elcana, filii Jeroham, filii Eliel, filii Thohu,\n35 filii Suph, filii Elcana, filii Mahath, filii Amasai,\n36 filii Elcana, filii Johel, filii Azari\u00e6, filii Sophoni\u00e6,\n37 filii Thahath, filii Asir, filii Abiasaph, filii Core,\n38 filii Isaar, filii Caath, filii Levi, filii Isra\u00ebl.\n39 Et frater ejus Asaph, qui stabat a dextris ejus, Asaph filius Barachi\u00e6, filii Samaa,\n40 filii Micha\u00ebl, filii Basai\u00e6, filii Melchi\u00e6,\n41 filii Athanai, filii Zara, filii Adaia,\n42 filii Ethan, filii Zamma, filii Semei,\n43 filii Jeth, filii Gersom, filii Levi.\n44 Filii autem Merari fratres eorum, ad sinistram, Ethan filius Cusi, filii Abdi, filii Maloch,\n45 filii Hasabi\u00e6, filii Amasi\u00e6, filii Helci\u00e6,\n46 filii Amasai, filii Boni, filii Somer,\n47 filii Moholi, filii Musi, filii Merari, filii Levi.\n48 Fratres quoque eorum Levit\u00e6, qui ordinati sunt in cunctum ministerium tabernaculi domus Domini.\n49 Aaron vero et filii ejus adolebant incensum super altare holocausti, et super altare thymiamatis, in omne opus Sancti sanctorum: et ut precarentur pro Isra\u00ebl juxta omnia qu\u00e6 pr\u00e6ceperat Moyses servus Dei.\n50 Hi sunt autem filii Aaron: Eleazar filius ejus, Phinees filius ejus, Abisue filius ejus,\n51 Bocci filius ejus, Ozi filius ejus, Zarahia filius ejus,\n52 Meraioth filius ejus, Amarias filius ejus, Achitob filius ejus,\n53\u00a0Sadoc filius ejus, Achimaas filius ejus.\n \n54 Et h\u00e6c habitacula eorum per vicos atque confinia, filiorum scilicet Aaron, juxta cognationes Caathitarum: ipsis enim sorte contigerant.\n55 Dederunt igitur eis Hebron in terra Juda, et suburbana ejus per circuitum:\n56 agros autem civitatis, et villas, Caleb filio Jephone.\n57 Porro filiis Aaron dederunt civitates ad confugiendum Hebron, et Lobna, et suburbana ejus,\n58 Jether quoque, et Esthemo cum suburbanis suis, sed et Helon, et Dabir cum suburbanis suis,\n59 Asan quoque, et Bethsemes, et suburbana earum.\n60 De tribu autem Benjamin, Gabee et suburbana ejus, et Almath cum suburbanis suis, Anathoth quoque cum suburbanis suis: omnes civitates, tredecim, per cognationes suas.\n61 Filiis autem Caath residuis de cognatione sua dederunt ex dimidia tribu Manasse in possessionem urbes decem.\n62 Porro filiis Gersom per cognationes suas de tribu Issachar, et de tribu Aser, et de tribu Nephthali, et de tribu Manasse in Basan, urbes tredecim.\n63 Filiis autem Merari per cognationes suas de tribu Ruben, et de tribu Gad, et de tribu Zabulon, dederunt sorte civitates duodecim.\n64 Dederunt quoque filii Isra\u00ebl Levitis civitates, et suburbana earum:\n65 dederuntque per sortem, ex tribu filiorum Juda, et ex tribu filiorum Simeon, et ex tribu filiorum Benjamin urbes has, quas vocaverunt nominibus suis,\n66 et his, qui erant de cognatione filiorum Caath, fueruntque civitates in terminis eorum de tribu Ephraim.\n67 Dederunt ergo eis urbes ad confugiendum, Sichem cum suburbanis suis in monte Ephraim, et Gazer cum suburbanis suis,\n68 Jecmaam quoque cum suburbanis suis, et Bethoron similiter,\n69 necnon et Helon cum suburbanis suis, et Gethremmon in eumdem modum.\n70 Porro ex dimidia tribu Manasse, Aner et suburbana ejus, Balaam et suburbana ejus: his videlicet, qui de cognatione filiorum Caath reliqui erant.\n71 Filiis autem Gersom de cognatione dimidi\u00e6 tribus Manasse, Gaulon in Basan, et suburbana ejus, et Astaroth cum suburbanis suis.\n72 De tribu Issachar, Cedes et suburbanis suis, et Dabereth cum suburbanis suis,\n73 Ramoth quoque et suburbana ejus, et Anem cum suburbanis suis.\n74 De tribu vero Aser: Masal cum suburbanis suis, et Abdon similiter,\n75 Hucac quoque et suburbana ejus, et Rohob cum suburbanis suis.\n76 Porro de tribu Nephthali, Cedes in Galil\u00e6a et suburbana ejus, Hamon cum suburbanis suis, et Cariathaim et suburbana ejus.\n77 Filiis autem Merari residuis: de tribu Zabulon, Remmono et suburbana ejus, et Thabor cum suburbanis sus:\n78 trans Jordanem quoque ex adverso Jericho contra orientem Jordanis, de tribu Ruben, Bosor in solitudine cum suburbanis suis, et Jassa cum suburbanis suis,\n79 Cademoth quoque et suburbana ejus, et Mephaat cum suburbanis suis.\n80 Necnon et de tribu Gad, Ramoth in Galaad et suburbana ejus, et Manaim cum suburbanis suis,\n81 sed et Hesebon cum suburbanis suis, et Jezer cum suburbanis suis.","title":"Vulgate: 1 Chronicles: 1 Chronicles Chapter 6","type":"page"}
