{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/ch1007.htm","path":"bib/vul/ch1007.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/ch1007.htm","text":"1 Porro filii Issachar: Thola, et Phua, Jasub, et Simeron, quatuor.\n2 Filii Thola: Ozi, et Raphaia, et Jeriel, et Jemai, et Jebsem, et Samuel, principes per domos cognationum suarum. De stirpe Thola viri fortissimi numerati sunt in diebus David, viginti duo millia sexcenti.\n3 Filii Ozi: Izrahia, de quo nati sunt Micha\u00ebl, et Obadia, et Jo\u00ebl, et Jesia, quinque omnes principes.\n4 Cumque eis per familias et populos suos, accincti ad pr\u00e6lium, viri fortissimi, triginta sex millia: multas enim habuerunt uxores, et filios.\n5\u00a0Fratres quoque eorum per omnem cognationem Issachar robustissimi ad pugnandum, octoginta septem millia numerati sunt.\n \n6 Filii Benjamin: Bela, et Bechor, et Jadihel, tres.\n7 Filii Bela: Esbon, et Ozi, et Oziel, et Jerimoth, et Urai, quinque principes familiarum, et ad pugnandum robustissimi: numerus autem eorum, viginti duo millia et triginta quatuor.\n8 Porro filii Bechor: Zamira, et Joas, et Eliezer, et Elio\u00ebnai, et Amri, et Jerimoth, et Abia, et Anathoth, et Almath: omnes hi filii Bechor.\n9 Numerati sunt autem per familias suas principes cognationum suarum ad bella fortissimi, viginti millia et ducenti.\n10 Porro filii Jadihel: Balan. Filii autem Balan: Jehus, et Benjamin, et Aod, et Chanana, et Zethan, et Tharsis, et Ahisahar:\n11 omnes hi filii Jadihel, principes cognationum suarum viri fortissimi, decem et septem millia et ducenti ad pr\u00e6lium procedentes.\n12\u00a0Sepham quoque et Hapham filii Hir: et Hasim filii Aher.\n \n13\u00a0Filii autem Nephthali: Jaziel, et Guni, et Jeser, et Sellum, filii Bala.\n \n14 Porro filius Manasse, Esriel: concubinaque ejus Syra peperit Machir patrem Galaad.\n15 Machir autem accepit uxores filiis suis Happhim, et Saphan: et habuit sororem nomine Maacha: nomen autem secundi, Salphaad, nat\u00e6que sunt Salphaad fili\u00e6.\n16 Et peperit Maacha uxor Machir filium, vocavitque nomen ejus Phares: porro nomen fratris ejus, Sares: et filii ejus, Ulam, et Recen.\n17 Filius autem Ulam, Badan: hi sunt filii Galaad, filii Machir, filii Manasse.\n18 Soror autem ejus Regina peperit Virum decorum, et Abiezer, et Mohola.\n19\u00a0Erant autem filii Semida, Ahin, et Sechem, et Leci, et Aniam.\n \n20 Filii autem Ephraim: Suthala, Bared filius ejus, Thahath filius ejus, Elada filius ejus, Thahath filius ejus, hujus filius Zabad,\n21 et hujus filius Suthula, et hujus filius Ezer et Elad: occiderunt autem eos viri Geth indigen\u00e6, quia descenderant ut invaderent possessiones eorum.\n22 Luxit igitur Ephraim pater eorum multis diebus, et venerunt fratres ejus ut consolarentur eum.\n23 Ingressusque est ad uxorem suam: qu\u00e6 concepit, et peperit filium, et vocavit nomen ejus Beria, eo quod in malis domus ejus ortus esset:\n24 filia autem ejus fuit Sara, qu\u00e6 \u00e6dificavit Bethoron inferiorem et superiorem, et Ozensara.\n25 Porro filius ejus Rapha, et Reseph, et Thale, de quo natus est Thaan,\n26 qui genuit Laadan: hujus quoque filius Ammiud, qui genuit Elisama,\n27 de quo ortus est Nun, qui habuit filium Josue.\n28 Possessio autem eorum et habitatio, Bethel cum filiabus suis, et contra orientem Noran, ad occidentalem plagam Gazer et fili\u00e6 ejus, Sichem quoque cum filiabus suis, usque ad Aza cum filiabus ejus.\n29\u00a0Juxta filios quoque Manasse, Bethsan et filias ejus, Thanach et filias ejus, Mageddo et filias ejus, Dor et filias ejus: in his habitaverunt filii Joseph, filii Isra\u00ebl.\n \n30 Filii Aser: Jemna, et Jesua, et Jessui, et Baria, et Sara soror eorum.\n31 Filii autem Baria: Heber, et Melchiel: ipse est pater Barsaith.\n32 Heber autem genuit Jephlat, et Somer, et Hotham, et Suaa sororem eorum.\n33 Filii Jephlat: Phosech, et Chamaal, et Asoth: hi filii Jephlat.\n34 Porro filii Somer: Ahi, et Roaga, et Haba, et Aram.\n35 Filii autem Helem fratris ejus: Supha, et Jemna, et Selles, et Amal.\n36 Filii Supha: Sue, Harnapher, et Sual, et Beri, et Jamra,\n37 Bosor, et Hod, et Samma, et Salusa, et Jethran, et Bera.\n38 Filii Jether: Jephone, et Phaspha, et Ara.\n39 Filii autem Olla: Aree, et Haniel, et Resia.\n40 Omnes hi filii Aser, principes cognationum, electi atque fortissimi duces ducum: numerus autem eorum \u00e6tatis qu\u00e6 apta esset ad bellum, viginti sex millia.","title":"Vulgate: 1 Chronicles: 1 Chronicles Chapter 7","type":"page"}
