{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/ch1009.htm","path":"bib/vul/ch1009.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/ch1009.htm","text":"1 Universus ergo Isra\u00ebl dinumeratus est, et summa eorum scripta est in libro regum Isra\u00ebl et Juda: translatique sunt in Babylonem propter delictum suum.\n2 Qui autem habitaverunt primi in possessionibus et in urbibus suis: Isra\u00ebl, et sacerdotes, et Levit\u00e6, et Nathin\u00e6i.\n3 Commorati sunt in Jerusalem de filiis Juda, et de filiis Benjamin, de filiis quoque Ephraim, et Manasse.\n4 Othei filius Ammiud, filii Amri, filii Omrai, filii Bonni, de filiis Phares filii Juda.\n5 Et de Siloni: Asaia primogenitus, et filii ejus.\n6 De filiis autem Zara, Jehuel, et fratres eorum, sexcenti nonaginta.\n7 Porro de filiis Benjamin: Salo filius Mosollam, filii Oduia, filii Asana,\n8 et Jobania filius Jeroham, et Ela filius Ozi, filii Mochori, et Mosollam filius Saphati\u00e6, filii Rahuel, filii Jebani\u00e6,\n9\u00a0et fratres eorum per familias suas, nongenti quinquaginta sex. Omnes hi principes cognationum per domos patrum suorum.\n \n10 De sacerdotibus autem: Jedaia, Jojarib, et Jachin:\n11 Azarias quoque filius Helci\u00e6, filii Mosollam, filii Sadoc, filii Maraioth, filii Achitob, pontifex domus Dei.\n12 Porro Adaias filius Jeroham, filii Phassur, filii Melchi\u00e6, et Maasai filius Adiel filii Jezra, filii Mosollam, filii Mosollamith, filii Emmer.\n13\u00a0Fratres quoque eorum principes per familias suas, mille septingenti sexaginta, fortissimi robore ad faciendum opus ministerii in domo Dei.\n \n14 De Levitis autem: Semeia filius Hassub filii Ezricam, filii Hasebia de filiis Merari.\n15 Bacbacar quoque carpentarius, et Galal, et Mathania filius Micha, filii Zechri, filii Asaph:\n16 et Obdia filius Semei\u00e6, filii Galal, filii Idithun: et Barachia filius Asa, filii Elcana, qui habitavit in atriis Netophati.\n17 Janitores autem: Sellum, et Accub, et Telmon, et Ahimam: et frater eorum Sellum princeps,\n18 usque ad illud tempus, in porta regis ad orientem, observabant per vices suas de filiis Levi.\n19 Sellum vero filius Core filii Abiasaph, filii Core, cum fratribus suis, et domo patris sui, hi sunt Corit\u00e6 super opera ministerii, custodes vestibulorum tabernaculi: et famili\u00e6 eorum per vices castrorum Domini custodientes introitum.\n20 Phinees autem filius Eleazari erat dux eorum coram Domino.\n21 Porro Zacharias filius Mosollamia, janitor port\u00e6 tabernaculi testimonii.\n22 Omnes hi electi in ostiarios per portas, ducenti duodecim: et descripti in villis propriis, quos constituerunt David, et Samuel videns, in fide sua,\n23 tam ipsos quam filios eorum, in ostiis domus Domini et in tabernaculo vicibus suis.\n24 Per quatuor ventos erant ostiarii: id est, ad orientem, et ad occidentem, et ad aquilonem, et ad austrum.\n25 Fratres autem eorum in viculis morabantur, et veniebant in sabbatis suis de tempore usque ad tempus.\n26 His quatuor Levitis creditus erat omnis numerus janitorum, et erant super exedras et thesauros domus Domini.\n27\u00a0Per gyrum quoque templi Domini morabantur in custodiis suis: ut cum tempus fuisset, ipsi mane aperirent fores.\n \n28 De horum genere erant et super vasa ministerii: ad numerum enim et inferebantur vasa, et efferebantur.\n29 De ipsis et qui credita habebant utensilia sanctuarii, pr\u00e6erant simil\u00e6, et vino, et oleo, et thuri, et aromatibus.\n30 Filii autem sacerdotum unguenta ex aromatibus conficiebant.\n31 Et Mathathias Levites primogenitus Sellum Corit\u00e6, pr\u00e6fectus erat eorum qu\u00e6 in sartagine frigebantur.\n32 Porro de filiis Caath fratribus eorum, super panes erant propositionis, ut semper novos per singula sabbata pr\u00e6pararent.\n33 Hi sunt principes cantorum per familias Levitarum, qui in exedris morabantur, ut die ac nocte jugiter suo ministerio deservirent.\n34 Capita Levitarum, per familias suas principes, manserunt in Jerusalem.\n35 In Gabaon autem commorati sunt pater Gabaon Jehiel, et nomen uxoris ejus Maacha.\n36 Filius primogenitus ejus Abdon, et Sur, et Cis, et Baal, et Ner, et Nadab,\n37 Gedor quoque, et Ahio, et Zacharias, et Macelloth.\n38\u00a0Porro Macelloth genuit Samaan: isti habitaverunt e regione fratrum suorum in Jerusalem cum fratribus suis.\n \n39 Ner autem genuit Cis, et Cis genuit Saul, et Saul genuit Jonathan, et Melchisua, et Abinadab, et Esbaal.\n40 Filius autem Jonathan, Meribbaal: et Meribbaal genuit Micha.\n41 Porro filii Micha, Phithon, et Melech, et Tharaa, et Ahaz.\n42 Ahaz autem genuit Jara, et Jara genuit Alamath, et Azmoth, et Zamri. Zamri autem genuit Mosa.\n43 Mosa vero genuit Banaa, cujus filius Raphaia, genuit Elasa, de quo ortus est Asel.\n44 Porro Asel sex filios habuit, his nominibus: Ezricam, Bocru, Ismahel, Saria, Obdia, Hanan: hi sunt filii Asel.","title":"Vulgate: 1 Chronicles: 1 Chronicles Chapter 9","type":"page"}
