{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/ch1010.htm","path":"bib/vul/ch1010.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/ch1010.htm","text":"1 Philisthiim autem pugnabant contra Isra\u00ebl, fugeruntque viri Isra\u00ebl Pal\u00e6sthinos, et ceciderunt vulnerati in monte Gelbo\u00eb.\n2 Cumque appropinquassent Philisth\u00e6i, persequentes Saul et filios ejus, percusserunt Jonathan, et Abinadab, et Melchisua filios Saul.\n3 Et aggravatum est pr\u00e6lium contra Saul, inveneruntque eum sagittarii, et vulneraverunt jaculis.\n4 Et dixit Saul ad armigerum suum: Evagina gladium tuum, et interfice me, ne forte veniant incircumcisi isti, et illudant mihi. Noluit autem armiger ejus hoc facere, timore perterritus: arripuit ergo Saul ensem, et irruit in eum.\n5 Quod cum vidisset armiger ejus, videlicet mortuum esse Saul, irruit etiam ipse in gladium suum, et mortuus est.\n6 Interiit ergo Saul: et tres filii ejus, et omnis domus illius pariter concidit.\n7 Quod cum vidissent viri Isra\u00ebl qui habitabant in campestribus, fugerunt: et Saul ac filiis ejus mortuis, dereliquerunt urbes suas, et huc illucque dispersi sunt: veneruntque Philisthiim, et habitaverunt in eis.\n8 Die igitur altero detrahentes Philisthiim spolia c\u00e6sorum, invenerunt Saul et filios ejus jacentes in monte Gelbo\u00eb.\n9 Cumque spoliassent eum, et amputassent caput, armisque nudassent, miserunt in terram suam, ut circumferretur, et ostenderetur idolorum templis, et populis:\n10 arma autem ejus consecraverunt in fano dei sui, et caput affixerunt in templo Dagon.\n11 Hoc cum audissent viri Jabes Galaad, omnia scilicet qu\u00e6 Philisthiim fecerant super Saul,\n12 consurrexerunt singuli virorum fortium, et tulerunt cadavera Saul et filiorum ejus: attuleruntque ea in Jabes, et sepelierunt ossa eorum subter quercum, qu\u00e6 erat in Jabes, et jejunaverunt septem diebus.\n13 Mortuus est ergo Saul propter iniquitates suas, eo quod pr\u00e6varicatus sit mandatum Domini quod pr\u00e6ceperat, et non custodierit illud: sed insuper etiam pythonissam consuluerit,\n14 nec speraverit in Domino: propter quod interfecit eum, et transtulit regnum ejus ad David filium Isai.","title":"Vulgate: 1 Chronicles: 1 Chronicles Chapter 10","type":"page"}
