{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/ch1011.htm","path":"bib/vul/ch1011.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/ch1011.htm","text":"1 Congregatus est igitur omnis Isra\u00ebl ad David in Hebron, dicens: Os tuum sumus, et caro tua.\n2 Heri quoque et nudiustertius cum adhuc regnaret Saul, tu eras qui educebas et introducebas Isra\u00ebl: tibi enim dixit Dominus Deus tuus: Tu pasces populum meum Isra\u00ebl, et tu eris princeps super eum.\n3\u00a0Venerunt ergo omnes majores natu Isra\u00ebl ad regem in Hebron, et iniit David cum eis f\u0153dus coram Domino: unxeruntque eum regem super Isra\u00ebl, juxta sermonem Domini quem locutus est in manu Samuel.\n \n4 Abiit quoque David et omnis Isra\u00ebl in Jerusalem: h\u00e6c est Jebus, ubi erant Jebus\u00e6i habitatores terr\u00e6.\n5 Dixeruntque qui habitabant in Jebus ad David: Non ingredieris huc. Porro David cepit arcem Sion, qu\u00e6 est civitas David,\n6 dixitque: Omnis qui percusserit Jebus\u00e6um in primis, erit princeps et dux. Ascendit igitur primus Joab filius Sarvi\u00e6, et factus est princeps.\n7 Habitavit autem David in arce, et idcirco appellata est civitas David.\n8 \u00c6dificavitque urbem in circuitu a Mello usque ad gyrum; Joab autem reliqua urbis exstruxit.\n9\u00a0Proficiebatque David vadens et crescens, et Dominus exercituum erat cum eo.\n \n10 Hi principes virorum fortium David, qui adjuverunt eum ut rex fieret super omnem Isra\u00ebl, juxta verbum Domini quod locutus est ad Isra\u00ebl.\n11 Et iste numerus robustorum David: Jesbaam filius Hachamoni princeps inter triginta: iste levavit hastam suam super trecentos vulneratos una vice.\n12 Et post eum Eleazar filius patrui ejus Ahohites, qui erat inter tres potentes.\n13 Iste fuit cum David in Phesdomim, quando Philisthiim congregati sunt ad locum illum in pr\u00e6lium: et erat ager regionis illius plenus hordeo, fugeratque populus a facie Philisthinorum.\n14 Hi steterunt in medio agri, et defenderunt eum: cumque percussissent Philisth\u00e6os, dedit Dominus salutem magnam populo suo.\n15 Descenderunt autem tres de triginta principibus ad petram, in qua erat David, ad speluncam Odollam, quando Philisthiim fuerant castrametati in valle Raphaim.\n16 Porro David erat in pr\u00e6sidio, et statio Philisthinorum in Bethlehem.\n17 Desideravit igitur David, et dixit: O si quis daret mihi aquam de cisterna Bethlehem, qu\u00e6 est in porta!\n18 Tres ergo isti per media castra Philisthinorum perrexerunt, et hauserunt aquam de cisterna Bethlehem qu\u00e6 erat in porta, et attulerunt ad David ut biberet. Qui noluit, sed magis libavit illam Domino,\n19 dicens: Absit ut in conspectu Dei mei hoc faciam, et sanguinem istorum virorum bibam: quia in periculo animarum suarum attulerunt mihi aquam. Et ob hanc causam noluit bibere: h\u00e6c fecerunt tres robustissimi.\n20 Abisai quoque frater Joab ipse erat princeps trium, et ipse levavit hastam suam contra trecentos vulneratos, et ipse erat inter tres nominatissimus,\n21 et inter tres secundos inclytus, et princeps eorum: verumtamen usque ad tres primos non pervenerat.\n22 Banaias filius Jojad\u00e6 viri robustissimi, qui multa opera perpetrarat, de Cabseel: ipse percussit duos ariel Moab, et ipse descendit et interfecit leonem in media cisterna tempore nivis.\n23 Et ipse percussit virum \u00e6gyptium, cujus statura erat quinque cubitorum, et habebat lanceam ut liciatorium texentium: descendit igitur ad eum cum virga, et rapuit hastam quam tenebat manu, et interfecit eum hasta sua.\n24 H\u00e6c fecit Banaias filius Jojad\u00e6, qui erat inter tres robustos nominatissimus,\n25\u00a0inter triginta primus, verumtamen ad tres usque non pervenerat: posuit autem eum David ad auriculam suam.\n \n26 Porro fortissimi viri in exercitu, Asahel frater Joab, et Elchanan filius patrui ejus de Bethlehem,\n27 Sammoth Arorites, Helles Pharonites,\n28 Ira filius Acces Thecuites, Abiezer Anathothites,\n29 Sobbochai Husathites, Ilai Ahohites,\n30 Maharai Netophathites, Heled filius Baana Netophathites,\n31 Ethai filius Ribai de Gabaath filiorum Benjamin, Banaia Pharatonites,\n32 Hurai de torrente Gaas, Abiel Arbathites, Azmoth Bauramites, Eliaba Salabonites.\n33 Filii Assem Gezonites, Jonathan filius Sage Ararites,\n34 Ahiam filius Sachar Ararites,\n35 Eliphal filius Ur,\n36 Hepher Mecherathites, Ahia Phelonites,\n37 Hesro Carmelites, Naarai filius Asbai,\n38 Jo\u00ebl frater Nathan, Mibahar filius Agarai,\n39 Selec Ammonites, Naharai Berothites armiger Joab filii Sarvi\u00e6,\n40 Ira Jethr\u00e6us, Gareb Jethr\u00e6us,\n41 Urias Heth\u00e6us, Zabad filius Oholi,\n42 Adina filius Siza Rubenites princeps Rubenitarum, et cum eo triginta:\n43 Hanan filius Maacha, et Josaphat Mathanites,\n44 Ozia Astarothites, Samma, et Jehiel filii Hotham Arorites,\n45 Jedihel filius Samri, et Joha frater ejus Thosaites,\n46 Eliel Mahumites, et Jeribai, et Josaia filii Elna\u00ebm, et Jethma Moabites, Eliel, et Obed, et Jasiel de Masobia.","title":"Vulgate: 1 Chronicles: 1 Chronicles Chapter 11","type":"page"}
