{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/ch1014.htm","path":"bib/vul/ch1014.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/ch1014.htm","text":"1 Misit quoque Hiram rex Tyri nuntios ad David, et ligna cedrina, et artifices parietum, lignorumque, ut \u00e6dificarent ei domum.\n2 Cognovitque David quod confirmasset eum Dominus in regem super Isra\u00ebl, et sublevatum esset regnum suum super populum ejus Isra\u00ebl.\n3 Accepit quoque David alias uxores in Jerusalem, genuitque filios et filias.\n4 Et h\u00e6c nomina eorum, qui nati sunt ei in Jerusalem: Samua, et Sobab, Nathan, et Salomon,\n5 Jebahar, et Elisua, et Eliphalet,\n6 Noga quoque, et Napheg, et Japhia,\n7\u00a0Elisama, et Baaliada, et Eliphalet.\n \n8 Audientes autem Philisthiim eo quod unctus esset David regem super universum Isra\u00ebl, ascenderunt omnes ut qu\u00e6rerent eum: quod cum audisset David, egressus est obviam eis.\n9 Porro Philisthiim venientes, diffusi sunt in valle Raphaim.\n10 Consuluitque David Dominum, dicens: Si ascendam ad Philisth\u00e6os, et si trades eos in manu mea? Et dixit ei Dominus: Ascende, et tradam eos in manu tua.\n11 Cumque illi ascendissent in Baalpharasim, percussit eos ibi David, et dixit: Divisit Deus inimicos meos per manum meam, sicut dividuntur aqu\u00e6: et idcirco vocatum est nomen illius loci Baalpharasim.\n12 Dereliqueruntque ibi deos suos, quos David jussit exuri.\n13 Alia etiam vice Philisthiim irruerunt, et diffusi sunt in valle.\n14 Consuluitque rursum David Deum, et dixit ei Deus: Non ascendas post eos: recede ab eis, et venies contra illos ex adverso pyrorum.\n15 Cumque audieris sonitum gradientis in cacumine pyrorum, tunc egredieris ad bellum: egressus est enim Deus ante te, ut percutiat castra Philisthiim.\n16 Fecit ergo David sicut pr\u00e6ceperat ei Deus, et percussit castra Philisthinorum, de Gabaon usque Gazera.\n17 Divulgatumque est nomen David in universis regionibus, et Dominus dedit pavorem ejus super omnes gentes.","title":"Vulgate: 1 Chronicles: 1 Chronicles Chapter 14","type":"page"}
