{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/ch1016.htm","path":"bib/vul/ch1016.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/ch1016.htm","text":"1 Attulerunt igitur arcam Dei, et constituerunt eam in medio tabernaculi quod tetenderat ei David: et obtulerunt holocausta et pacifica coram Deo.\n2 Cumque complesset David offerens holocausta et pacifica, benedixit populo in nomine Domini.\n3\u00a0Et divisit universis per singulos, a viro usque ad mulierem, tortam panis, et partem ass\u00e6 carnis bubal\u00e6, et frixam oleo similam.\n \n4 Constituitque coram arca Domini de Levitis, qui ministrarent, et recordarentur operum ejus, et glorificarent atque laudarent Dominum Deum Isra\u00ebl:\n5 Asaph principem, et secundum ejus Zachariam: porro Jahiel, et Semiramoth, et Jehiel, et Mathathiam, et Eliab, et Banaiam, et Obededom: Jehiel super organa psalterii et lyras: Asaph autem ut cymbalis personaret:\n6\u00a0Banaiam vero et Jaziel sacerdotes canere tuba jugiter coram arca f\u0153deris Domini.\n \n7 In illo die fecit David principem ad confitendum Domino Asaph et fratres ejus:\n8\u00a0[Confitemini Domino, et invocate nomen ejus:\n notas facite in populis adinventiones ejus.\n9\u00a0Cantate ei, et psallite ei,\n et narrate omnia mirabilia ejus.\n10\u00a0Laudate nomen sanctum ejus:\n l\u00e6tetur cor qu\u00e6rentium Dominum.\n11\u00a0Qu\u00e6rite Dominum, et virtutem ejus:\n qu\u00e6rite faciem ejus semper.\n12\u00a0Recordamini mirabilium ejus qu\u00e6 fecit;\n signorum illius, et judiciorum oris ejus,\n13\u00a0semen Isra\u00ebl servi ejus,\n filii Jacob electi ejus.\n14\u00a0Ipse Dominus Deus noster:\n in universa terra judicia ejus.\n15\u00a0Recordamini in sempiternum pacti ejus:\n sermonis quem pr\u00e6cepit in mille generationes,\n16\u00a0quem pepigit cum Abraham,\n et juramenti illius cum Isaac.\n17\u00a0Et constituit illud Jacob in pr\u00e6ceptum,\n et Isra\u00ebl in pactum sempiternum,\n18\u00a0dicens: Tibi dabo terram Chanaan,\n funiculum h\u00e6reditatis vestr\u00e6:\n19\u00a0cum essent pauci numero,\n parvi et coloni ejus.\n20\u00a0Et transierunt de gente in gentem,\n et de regno ad populum alterum.\n21\u00a0Non dimisit quemquam calumniari eos,\n sed increpavit pro eis reges.\n22\u00a0Nolite tangere christos meos,\n et in prophetis meis nolite malignari.\n23\u00a0Cantate Domino omnis terra;\n annuntiate ex die in diem salutare ejus:\n24\u00a0narrate in gentibus gloriam ejus;\n in cunctis populis mirabilia ejus.\n25\u00a0Quia magnus Dominus, et laudabilis nimis,\n et horribilis super omnes deos.\n26\u00a0Omnes enim dii populorum idola:\n Dominus autem c\u00e6los fecit.\n27\u00a0Confessio et magnificentia coram eo:\n fortitudo et gaudium in loco ejus.\n28\u00a0Afferte Domino, famili\u00e6 populorum:\n afferte Domino gloriam et imperium.\n29\u00a0Date Domino gloriam;\n nomini ejus levate sacrificium,\n et venite in conspectu ejus:\n et adorate Dominum in decore sancto.\n30\u00a0Commoveatur a facie ejus omnis terra:\n ipse enim fundavit orbem immobilem.\n31\u00a0L\u00e6tentur c\u00e6li, et exultet terra,\n et dicant in nationibus: Dominus regnavit.\n32\u00a0Tonet mare et plenitudo ejus;\n exultent agri, et omnia qu\u00e6 in eis sunt.\n33\u00a0Tunc laudabunt ligna saltus coram Domino:\n quia venit judicare terram.\n34\u00a0Confitemini Domino, quoniam bonus:\n quoniam in \u00e6ternum misericordia ejus.\n35\u00a0Et dicite: Salva nos, Deus salvator noster,\n et congrega nos, et erue de gentibus:\n ut confiteamur nomini sancto tuo,\n et exultemus in carminibus tuis.\n36\u00a0Benedictus Dominus Deus Isra\u00ebl,\n ab \u00e6terno usque in \u00e6ternum.] Et dicat omnis populo: Amen, et hymnum Domino.\n37 Reliquit itaque ibi coram arca f\u0153deris Domini Asaph et fratres ejus, ut ministrarent in conspectu arc\u00e6 jugiter per singulos dies, et vices suas.\n38 Porro Obededom, et fratres ejus sexaginta octo: et Obededom filium Idithun, et Hosa, constituit janitores;\n39 Sadoc autem sacerdotem, et fratres ejus sacerdotes, coram tabernaculo Domini in excelso quod erat in Gabaon,\n40 ut offerrent holocausta Domino super altare holocautomatis jugiter, mane et vespere, juxta omnia qu\u00e6 scripta sunt in lege Domini, quam pr\u00e6cepit Isra\u00ebli.\n41 Et post eum Heman, et Idithun, et reliquos electos, unumquemque vocabulo suo ad confitendum Domino, quoniam in \u00e6ternum misericordia ejus.\n42 Heman quoque et Idithun canentes tuba, et quatientes cymbala et omnia musicorum organa ad canendum Deo: filios autem Idithun fecit esse portarios.\n43 Reversusque est omnis populus in domum suam: et David, ut benediceret etiam domui su\u00e6.","title":"Vulgate: 1 Chronicles: 1 Chronicles Chapter 16","type":"page"}
