{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/ch1017.htm","path":"bib/vul/ch1017.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/ch1017.htm","text":"1 Cum autem habitaret David in domo sua, dixit ad Nathan prophetam: Ecce ego habito in domo cedrina: arca autem f\u0153deris Domini sub pellibus est.\n2 Et ait Nathan ad David: Omnia qu\u00e6 in corde tuo sunt, fac: Deus enim tecum est.\n3 Igitur nocte illa factus est sermo Dei ad Nathan, dicens:\n4 Vade, et loquere David servo meo: H\u00e6c dicit Dominus: Non \u00e6dificabis tu mihi domum ad habitandum.\n5 Neque enim mansi in domo ex eo tempore quo eduxi Isra\u00ebl usque ad diem hanc: sed fui semper mutans loca tabernaculi, et in tentorio\n6 manens cum omni Isra\u00ebl. Numquid locutus sum saltem uni judicum Isra\u00ebl, quibus pr\u00e6ceperam ut pascerent populum meum, et dixi: Quare non \u00e6dificastis mihi domum cedrinam?\n7 Nunc itaque sic loqueris ad servum meum David: H\u00e6c dicit Dominus exercituum: Ego tuli te, cum in pascuis sequereris gregem, ut esses dux populi mei Isra\u00ebl:\n8 et fui tecum quocumque perrexisti, et interfeci omnes inimicos tuos coram te, fecique tibi nomen quasi unius magnorum qui celebrantur in terra.\n9 Et dedi locum populo meo Isra\u00ebl: plantabitur, et habitabit in eo, et ultra non commovebitur: nec filii iniquitatis atterent eos, sicut a principio,\n10 ex diebus quibus dedi judices populo meo Isra\u00ebl, et humiliavi universos inimicos tuos. Annuntio ergo tibi, quod \u00e6dificaturus sit tibi Dominus domum.\n11 Cumque impleveris dies tuos ut vadas ad patres tuos, suscitabo semen tuum post te, quod erit de filiis tuis: et stabiliam regnum ejus.\n12 Ipse \u00e6dificabit mihi domum, et firmabo solium ejus usque in \u00e6ternum.\n13 Ego ero ei in patrem, et ipse erit mihi in filium: et misericordiam meam non auferam ab eo, sicut abstuli ab eo qui ante te fuit.\n14 Et statuam eum in domo mea, et in regno meo usque in sempiternum: et thronus ejus erit firmissimus in perpetuum.\n15\u00a0Juxta omnia verba h\u00e6c, et juxta universam visionem istam, sic locutus est Nathan ad David.\n \n16 Cumque venisset rex David, et sedisset coram Domino, dixit: Quis ego sum, Domine Deus, et qu\u00e6 domus mea, ut pr\u00e6stares mihi talia?\n17 sed et hoc parum visum est in conspectu tuo, ideoque locutus es super domum servi tui etiam in futurum: et fecisti me spectabilem super omnes homines, Domine Deus.\n18 Quid ultra addere potest David, cum ita glorificaveris servum tuum, et cognoveris eum?\n19 Domine, propter famulum tuum juxta cor tuum fecisti omnem magnificentiam hanc, et nota esse voluisti universa magnalia.\n20 Domine, non est similis tui, et non est alius deus absque te, ex omnibus quos audivimus auribus nostris.\n21 Quis enim est alius, ut populus tuus Isra\u00ebl, gens una in terra, ad quam perrexit Deus ut liberaret et faceret populum sibi, et magnitudine sua atque terroribus ejiceret nationes a facie ejus, quem de \u00c6gypto liberarat?\n22 Et posuisti populum tuum Isra\u00ebl tibi in populum usque in \u00e6ternum, et tu, Domine, factus es Deus ejus.\n23 Nunc igitur Domine, sermo quem locutus es famulo tuo et super domum ejus confirmetur in perpetuum, et fac sicut locutus es.\n24 Permaneatque et magnificetur nomen tuum usque in sempiternum, et dicatur: Dominus exercituum Deus Isra\u00ebl, et domus David servi ejus permanens coram eo.\n25 Tu enim, Domine Deus meus, revelasti auriculam servi tui, ut \u00e6dificares ei domum: et idcirco invenit servus tuus fiduciam, ut oret coram te.\n26 Nunc ergo Domine, tu es Deus, et locutus es ad servum tuum tanta beneficia.\n27 Et c\u0153pisti benedicere domui servi tui, ut sit semper coram te: te enim, Domine, benedicente, benedicta erit in perpetuum.","title":"Vulgate: 1 Chronicles: 1 Chronicles Chapter 17","type":"page"}
