{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/ch1018.htm","path":"bib/vul/ch1018.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/ch1018.htm","text":"1 Factum est autem post h\u00e6c, ut percuteret David Philisthiim, et humiliaret eos, et tolleret Geth et filias ejus de manu Philisthiim,\n2 percuteretque Moab, et fierent Moabit\u00e6 servi David, offerentes ei munera.\n3 Eo tempore percussit David etiam Adarezer regem Soba regionis Hemath, quando perrexit ut dilataret imperium suum usque ad flumen Euphraten.\n4 Cepit ergo David mille quadrigas ejus, et septem millia equitum, ac viginti millia virorum peditum, subnervavitque omnes equos curruum, exceptis centum quadrigis, quas reservavit sibi.\n5 Supervenit autem et Syrus Damascenus, ut auxilium pr\u00e6beret Adarezer regi Soba: sed et hujus percussit David viginti duo millia virorum.\n6 Et posuit milites in Damasco, ut Syria quoque serviret sibi, et offerret munera. Adjuvitque eum Dominus in cunctis ad qu\u00e6 perrexerat.\n7 Tulit quoque David pharetras aureas, quas habuerant servi Adarezer, et attulit eas in Jerusalem.\n8\u00a0Necnon de Thebath et Chun urbibus Adarezer \u00e6ris plurimum, de quo fecit Salomon mare \u00e6neum, et columnas, et vasa \u00e6nea.\n \n9 Quod cum audisset Thou rex Hemath, percussisse videlicet David omnem exercitum Adarezer regis Soba,\n10 misit Adoram filium suum ad regem David, ut postularet ab eo pacem, et congratularetur ei quod percussisset et expugnasset Adarezer: adversarius quippe erat Thou Adarezer.\n11 Sed et omnia vasa aurea, et argentea, et \u00e6nea consecravit David rex Domino, cum argento et auro quod tulerat ex universis gentibus, tam de Idum\u00e6a, et Moab, et filiis Ammon, quam de Philisthiim et Amalec.\n12 Abisai vero filius Sarvi\u00e6 percussit Edom in valle Salinarum, decem et octo millia:\n13 et constituit in Edom pr\u00e6sidium, ut serviret Idum\u00e6a David: salvavitque Dominus David in cunctis ad qu\u00e6 perrexerat.\n14 Regnavit ergo David super universum Isra\u00ebl, et faciebat judicium atque justitiam cuncto populo suo.\n15 Porro Joab filius Sarvi\u00e6 erat super exercitum, et Josaphat filius Ahilud a commentariis:\n16 Sadoc autem filius Achitob, et Ahimelech filius Abiathar, sacerdotes: et Susa, scriba:\n17 Banaias quoque filius Jojad\u00e6 super legiones Cerethi et Phelethi: porro filii David, primi ad manum regis.","title":"Vulgate: 1 Chronicles: 1 Chronicles Chapter 18","type":"page"}
