{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/ch1019.htm","path":"bib/vul/ch1019.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/ch1019.htm","text":"1 Accidit autem ut moreretur Naas rex filiorum Ammon, et regnaret filius ejus pro eo.\n2 Dixitque David: Faciam misericordiam cum Hanon filio Naas: pr\u00e6stitit enim mihi pater ejus gratiam. Misitque David nuntios ad consolandum eum super morte patris sui. Qui cum pervenissent in terram filiorum Ammon ut consolarentur Hanon,\n3 dixerunt principes filiorum Ammon ad Hanon: Tu forsitan putas, quod David honoris causa in patrem tuum miserit qui consolentur te: nec animadvertis quod ut explorent, et investigent, et scrutentur terram tuam, venerint ad te servi ejus.\n4 Igitur Hanon pueros David decalvavit, et rasit, et pr\u00e6cidit tunicas eorum a natibus usque ad pedes, et dimisit eos.\n5 Qui cum abiissent, et hoc mandassent David, misit in occursum eorum (grandem enim contumeliam sustinuerant) et pr\u00e6cepit ut manerent in Jericho, donec cresceret barba eorum, et tunc reverterentur.\n6 Videntes autem filii Ammon quod injuriam fecissent David, tam Hanon quam reliquus populus, miserunt mille talenta argenti, ut conducerent sibi de Mesopotamia, et de Syria Maacha, et de Soba currus et equites.\n7 Conduxeruntque triginta duo millia curruum, et regem Maacha cum populo ejus. Qui cum venissent, castrametati sunt e regione Medaba. Filii quoque Ammon congregati de urbibus suis venerunt ad bellum.\n8 Quod cum audisset David, misit Joab, et omnem exercitum virorum fortium:\n9\u00a0egressique filii Ammon, direxerunt aciem juxta portam civitatis; reges autem, qui ad auxilium ejus venerant, separatim in agro steterunt.\n \n10 Igitur Joab, intelligens bellum ex adverso et post tergum contra se fieri, elegit viros fortissimos de universo Isra\u00ebl, et perrexit contra Syrum.\n11 Reliquam autem partem populi dedit sub manu Abisai fratris sui: et perrexerunt contra filios Ammon.\n12 Dixitque: Si vicerit me Syrus, auxilio eris mihi: si autem superaverint te filii Ammon, ero tibi in pr\u00e6sidium.\n13 Confortare, et agamus viriliter pro populo nostro, et pro urbibus Dei nostri: Dominus autem, quod in conspectu suo bonum est, faciet.\n14 Perrexit ergo Joab et populus qui cum eo erat, contra Syrum ad pr\u00e6lium: et fugavit eos.\n15 Porro filii Ammon videntes quod fugisset Syrus, ipsi quoque fugerunt Abisai fratrem ejus, et ingressi sunt civitatem: reversusque est etiam Joab in Jerusalem.\n16 Videns autem Syrus quod cecidisset coram Isra\u00ebl, misit nuntios, et adduxit Syrum, qui erat trans fluvium: Sophach autem princeps militi\u00e6 Adarezer erat dux eorum.\n17 Quod cum nuntiatum esset David, congregavit universum Isra\u00ebl, et transivit Jordanem, irruitque in eos et direxit ex adverso aciem, illis contra pugnantibus.\n18 Fugit autem Syrus Isra\u00ebl, et interfecit David de Syris septem millia curruum, et quadraginta millia peditum, et Sophach exercitus principem.\n19 Videntes autem servi Adarezer se ab Isra\u00ebl esse superatos, transfugerunt ad David, et servierunt ei: noluitque ultra Syria auxilium pr\u00e6bere filiis Ammon.","title":"Vulgate: 1 Chronicles: 1 Chronicles Chapter 19","type":"page"}
