{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/ch1021.htm","path":"bib/vul/ch1021.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/ch1021.htm","text":"1 Consurrexit autem Satan contra Isra\u00ebl, et concitavit David ut numeraret Isra\u00ebl.\n2 Dixitque David ad Joab et ad principes populi: Ite, et numerate Isra\u00ebl a Bersabee usque Dan: et afferte mihi numerum ut sciam.\n3 Responditque Joab: Augeat Dominus populum suum centuplum quam sunt: nonne, domine mi rex, omnes servi tui sunt? quare hoc qu\u00e6rit dominus meus, quod in peccatum reputetur Isra\u00ebli?\n4 Sed sermo regis magis pr\u00e6valuit: egressusque est Joab, et circuivit universum Isra\u00ebl: et reversus est Jerusalem,\n5 deditque David numerum eorum quos circuierat: et inventus est omnis numerus Isra\u00ebl, mille millia et centum millia virorum educentium gladium: de Juda autem quadringenta septuaginta millia bellatorum.\n6 Nam Levi et Benjamin non numeravit: eo quod Joab invitus exsequeretur regis imperium.\n7 Displicuit autem Deo quod jussum erat: et percussit Isra\u00ebl.\n8 Dixitque David ad Deum: Peccavi nimis ut hoc facerem: obsecro, aufer iniquitatem servi tui, quia insipienter egi.\n9 Et locutus est Dominus ad Gad videntem David, dicens:\n10 Vade, et loquere ad David, et dic ei: H\u00e6c dicit Dominus: Trium tibi optionem do: unum, quod volueris, elige, et faciam tibi.\n11 Cumque venisset Gad ad David, dixit ei: H\u00e6c dicit Doinus: Elige, quod volueris:\n12 aut tribus annis famem; aut tribus mensibus te fugere hostes tuos, et gladium eorum non posse evadere; aut tribus diebus gladium Domini, et pestilentiam versari in terra, et angelum Domini interficere in universis finibus Isra\u00ebl: nunc igitur vide quid respondeam ei qui misit me.\n13\u00a0Et dixit David ad Gad: Ex omni parte me angusti\u00e6 premunt: sed melius mihi est ut incidam in manus Domini, quia mult\u00e6 sunt miserationes ejus, quam in manus hominum.\n \n14 Misit ergo Dominus pestilentiam in Isra\u00ebl: et ceciderunt de Isra\u00ebl septuaginta millia virorum.\n15 Misit quoque angelum in Jerusalem ut percuteret eam: cumque percuteretur, vidit Dominus, et misertus est super magnitudine mali: et imperavit angelo qui percutiebat: Sufficit, jam cesset manus tua. Porro angelus Domini stabat juxta aream Ornan Jebus\u00e6i.\n16 Levansque David oculos suos, vidit angelum Domini stantem inter c\u00e6lum et terram, et evaginatum gladium in manu ejus, et versum contra Jerusalem: et ceciderunt tam ipse quam majores natu, vestiti ciliciis, proni in terram.\n17 Dixitque David ad Deum: Nonne ego sum, qui jussi ut numeraretur populus? ego, qui peccavi? ego, qui malum feci? iste grex, quid commeruit? Domine Deus meus, vertatur, obsecro, manus tua in me, et in domum patris mei: populus autem tuus non percutiatur.\n18 Angelus autem Domini pr\u00e6cepit Gad ut diceret Davidi ut ascenderet, exstrueretque altare Domino Deo in area Ornan Jebus\u00e6i.\n19 Ascendit ergo David juxta sermonem Gad, quem locutus ei fuerat ex nomine Domini.\n20 Porro Ornan cum suspexisset et vidisset angelum, quatuorque filii ejus cum eo, absconderunt se: nam eo tempore terebat in area triticum.\n21 Igitur cum veniret David ad Ornan, conspexit eum Ornan, et processit ei obviam de area, et adoravit eum pronus in terram.\n22 Dixitque ei David: Da mihi locum are\u00e6 tu\u00e6, ut \u00e6dificem in ea altare Domino: ita ut quantum valet argenti accipias, et cesset plaga a populo.\n23 Dixit autem Ornan ad David: Tolle, et faciat dominus meus rex quodcumque ei placet: sed et boves do in holocaustum, et tribulas in ligna, et triticum in sacrificium: omnia libens pr\u00e6bebo.\n24 Dixitque ei rex David: Nequaquam ita fiet, sed argentum dabo quantum valet: neque enim tibi auferre debeo, et sic offerre Domino holocausta gratuita.\n25 Dedit ergo David Ornan pro loco siclos auri justissimi ponderis sexcentos.\n26 Et \u00e6dificavit ibi altare Domino, obtulitque holocausta et pacifica, et invocavit Dominum; et exaudivit eum in igne de c\u00e6lo super altare holocausti.\n27 Pr\u00e6cepitque Dominus angelo, et convertit gladium suum in vaginam.\n28 Protinus ergo David, videns quod exaudisset eum Dominus in area Ornan Jebus\u00e6i, immolavit ibi victimas.\n29 Tabernaculum autem Domini, quod fecerat Moyses in deserto, et altare holocaustorum, ea tempestate erat in excelso Gabaon.\n30 Et non pr\u00e6valuit David ire ad altare ut ibi obsecraret Deum: nimio enim fuerat in timore perterritus, videns gladium angeli Domini.","title":"Vulgate: 1 Chronicles: 1 Chronicles Chapter 21","type":"page"}
