{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/ch1022.htm","path":"bib/vul/ch1022.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/ch1022.htm","text":"1 Dixitque David: H\u00e6c est domus Dei, et hoc altare in holocaustum Isra\u00ebli.\n2 Et pr\u00e6cepit ut congregarentur omnes proselyti de terra Isra\u00ebl, et constituit ex eis latomos ad c\u00e6dendos lapides et poliendos, ut \u00e6dificaretur domus Dei.\n3 Ferrum quoque plurimum ad clavos januarum, et ad commissuras atque juncturas, pr\u00e6paravit David: et \u00e6ris pondus innumerabile.\n4 Ligna quoque cedrina non poterant \u00e6stimari, qu\u00e6 Sidonii et Tyrii deportaverant ad David.\n5\u00a0Et dixit David: Solomon filius meus puer parvulus est et delicatus: domus autem, quam \u00e6dificari volo Domino, talis esse debet ut in cunctis regionibus nominetur: pr\u00e6parabo ergo ei necessaria. Et ob hanc causam ante mortem suam omnes pr\u00e6paravit impensas.\n \n6 Vocavitque Salomonem filium suum, et pr\u00e6cepit ei ut \u00e6dificaret domum Domino Deo Isra\u00ebl.\n7 Dixitque David ad Salomonem: Fili mi, voluntatis me\u00e6 fuit ut \u00e6dificarem domum nomini Domini Dei mei:\n8 sed factus est sermo Domini ad me, dicens: Multum sanguinem effudisti, et plurima bella bellasti: non poteris \u00e6dificare domum nomini meo, tanto effuso sanguine coram me:\n9 filius qui nascetur tibi, erit vir quietissimus: faciam enim eum requiescere ab omnibus inimicis suis per circuitum: et ob hanc causam Pacificus vocabitur: et pacem et otium dabo in Isra\u00ebl cunctis diebus ejus.\n10 Ipse \u00e6dificabit domum nomini meo, et ipse erit mihi in filium, et ego ero illi in patrem: firmaboque solium regni ejus super Isra\u00ebl in \u00e6ternum.\n11 Nunc ergo fili mi, sit Dominus tecum, et prosperare, et \u00e6difica domum Domino Deo tuo sicut locutus est de te.\n12 Det quoque Dominus prudentiam et sensum ut regere possis Isra\u00ebl, et custodire legem Domini Dei tui.\n13 Tunc enim proficere poteris, si custodieris mandata et judicia qu\u00e6 pr\u00e6cepit Dominus Moysi ut doceret Isra\u00ebl. Confortare, et viriliter age: ne timeas, neque paveas.\n14 Ecce ego in paupertate mea pr\u00e6paravi impensas domus Domini, auri talenta centum millia, et argenti mille millia talentorum: \u00e6ris vero et ferri non est pondus, vincitur enim numerus magnitudine; ligna et lapides pr\u00e6paravi ad universa impendia.\n15 Habes quoque plurimos artifices, latomos, et c\u00e6mentarios, artificesque lignorum, et omnium artium ad faciendum opus prudentissimos,\n16\u00a0in auro et argento et \u00e6re et ferro, cujus non est numerus. Surge igitur et fac, et erit Dominus tecum.\n \n17 Pr\u00e6cepit quoque David cunctis principibus Isra\u00ebl ut adjuvarent Salomonem filium suum:\n18 Cernitis, inquiens, quod Dominus Deus vester vobiscum sit, et dederit vobis requiem per circuitum, et tradiderit omnes inimicos vestros in manus vestras, et subjecta sit terra coram Domino, et coram populo ejus.\n19 Pr\u00e6bete igitur corda vestra et animas vestras, ut qu\u00e6ratis Dominum Deum vestrum: et consurgite, et \u00e6dificate sanctuarium Domino Deo, ut introducatur arca f\u0153deris Domini, et vasa Domino consecrata, in domum qu\u00e6 \u00e6dificatur nomini Domini.","title":"Vulgate: 1 Chronicles: 1 Chronicles Chapter 22","type":"page"}
