{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/ch1023.htm","path":"bib/vul/ch1023.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/ch1023.htm","text":"1 Igitur David, senex et plenus dierum, regem constituit Salomonem filium suum super Isra\u00ebl.\n2 Et congregavit omnes principes Isra\u00ebl, et sacerdotes atque Levitas.\n3 Numeratique sunt Levit\u00e6 a triginta annis et supra: et inventa sunt triginta octo millia virorum.\n4 Ex his electi sunt, et distributi in ministerium domus Domini, viginti quatuor millia: pr\u00e6positorum autem et judicum, sex millia.\n5 Porro quatuor millia janitores, et totidem psalt\u00e6, canentes Domino in organis qu\u00e6 fecerat ad canendum.\n6 Et distribuit eos David per vices filiorum Levi, Gerson videlicet, et Caath, et Merari.\n7 Filii Gerson: Leedan, et Semei.\n8 Filii Leedan: princeps Jahiel, et Zethan, et Jo\u00ebl, tres.\n9 Filii Semei: Salomith, et Hosiel, et Aran, tres: isti principes familiarum Leedan.\n10 Porro filii Semei: Leheth, et Ziza, et Jaus, et Baria: isti filii Semei, quatuor.\n11 Erat autem Leheth prior, Ziza secundus: porro Jaus et Baria non habuerunt plurimos filios, et idcirco in una familia, unaque domo computati sunt.\n12 Filii Caath: Amram, et Isaar, Hebron, et Oziel, quatuor.\n13 Filii Amram: Aaron et Moyses. Separatusque est Aaron ut ministraret in Sancto sanctorum, ipse et filii ejus in sempiternum, et adoleret incensum Domino secundum ritum suum, ac benediceret nomini ejus in perpetuum.\n14 Moysi quoque hominis Dei filii annumerati sunt in tribu Levi.\n15 Filii Moysi: Gersom et Eliezer.\n16 Filii Gersom: Subuel primus.\n17 Fuerunt autem filii Eliezer: Rohobia primus: et non erant Eliezer filii alii. Porro filii Rohobia multiplicati sunt nimis.\n18 Filii Isaar: Salomith primus.\n19 Filii Hebron: Jeriau primus, Amarias secundus, Jahaziel tertius, Jecmaam quartus.\n20 Filii Oziel: Micha primus, Jesia secundus.\n21 Filii Merari: Moholi, et Musi. Filii Moholi: Eleazar et Cis.\n22 Mortuus est autem Eleazar, et non habuit filios, sed filias: acceperuntque eas filii Cis fratres earum.\n23 Filii Musi: Moholi, et Eder, et Jerimoth, tres.\n24 Hi filii Levi in cognationibus et familiis suis, principes per vices, et numerum capitum singulorum qui faciebant opera ministerii domus Domini, a viginti annis et supra.\n25 Dixit enim David: Requiem dedit Dominus Deus Isra\u00ebl populo suo, et habitationem Jerusalem usque in \u00e6ternum.\n26 Nec erit officii Levitarum ut ultra portent tabernaculum et omnia vasa ejus ad ministrandum.\n27 Juxta pr\u00e6cepta quoque David novissima, supputabitur numerus filiorum Levi a viginti annis et supra.\n28 Et erunt sub manu filiorum Aaron in cultum domus Domini, in vestibulis, et in exedris, et in loco purificationis, et in sanctuario, et in universis operibus ministerii templi Domini.\n29 Sacerdotes autem, super panes propositionis, et ad simil\u00e6 sacrificium, et ad lagana azyma, et sartaginem, et ad torrendum, et super omne pondus atque mensuram.\n30 Levit\u00e6 vero ut stent mane ad confitendum et canendum Domino: similiterque ad vesperam,\n31 tam in oblatione holocaustorum Domini, quam in sabbatis et calendis et solemnitatibus reliquis juxta numerum et c\u00e6remonias uniuscujusque rei, jugiter coram Domino.\n32 Et custodiant observationes tabernaculi f\u0153deris, et ritum sanctuarii, et observationem filiorum Aaron fratrum suorum, ut ministrent in domo Domini.","title":"Vulgate: 1 Chronicles: 1 Chronicles Chapter 23","type":"page"}
