{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/ch1024.htm","path":"bib/vul/ch1024.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/ch1024.htm","text":"1 Porro filiis Aaron h\u00e6 partitiones erant. Filii Aaron: Nadab, et Abiu, et Eleazar, et Ithamar.\n2 Mortui sunt autem Nadab et Abiu ante patrem suum absque liberis: sacerdotioque functus est Eleazar, et Ithamar.\n3 Et divisit eos David, id est, Sadoc de filiis Eleazari, et Ahimelech de filiis Ithamar, secundum vices suas et ministerium.\n4 Inventique sunt multo plures filii Eleazar in principibus viris, quam filii Ithamar. Divisit autem eis, hoc est, filiis Eleazar, principes per familias sedecim: et filiis Ithamar per familias et domos suas octo.\n5 Porro divisit utrasque inter se familias sortibus: erant enim principes sanctuarii, et principes Dei, tam de filiis Eleazar quam de filiis Ithamar.\n6 Descripsitque eos Semeias filius Nathana\u00ebl scriba Levites, coram rege et principibus, et Sadoc sacerdote, et Ahimelech filio Abiathar, principibus quoque familiarum sacerdotalium, et Leviticarum: unam domum, qu\u00e6 ceteris pr\u00e6erat, Eleazar: et alteram domum, qu\u00e6 sub se habebat ceteros, Ithamar.\n7 Exivit autem sors prima Jojarib, secunda Jedei,\n8 tertia Harim, quarta Seorim,\n9 quinta Melchia, sexta Maiman,\n10 septima Accos, octava Abia,\n11 nona Jesua, decima Sechenia,\n12 undecima Eliasib, duodecima Jacim,\n13 tertiadecima Hoppha, decimaquarta Isbaab,\n14 decimaquinta Belga, decimasexta Emmer,\n15 decimaseptima Hezir, decimaoctava Aphses,\n16 decimanona Pheteia, vigesima Hezechiel,\n17 vigesima prima Jachin, vigesima secunda Gamul,\n18 vigesima tertia Dalaiau, vigesima quarta Maaziau.\n19 H\u00e6 vices eorum secundum ministeria sua, ut ingrediantur domum Domini, et juxta ritum suum sub manu Aaron patris eorum, sicut pr\u00e6ceperat Dominus Deus Isra\u00ebl.\n20 Porro filiorum Levi qui reliqui fuerant, de filiis Amram erat Suba\u00ebl, et de filiis Suba\u00ebl, Jehedeia.\n21 De filiis quoque Rohobi\u00e6, princeps Jesias.\n22 Isaari vero filius Salemoth, filiusque Salemoth Jahath:\n23 filiusque ejus Jeriau primus, Amarias secundus, Jahaziel tertius, Jecmaan quartus.\n24 Filius Oziel, Micha: filius Micha, Samir.\n25 Frater Micha, Jesia: filiusque Jesi\u00e6, Zacharias.\n26 Filii Merari: Moholi, et Musi. Filius Oziau: Benno.\n27 Filius quoque Merari: Oziau, et Soam, et Zachur, et Hebri.\n28 Porro Moholi filius, Eleazar, qui non habebat liberos.\n29 Filius vero Cis, Jerameel.\n30 Filii Musi: Moholi, Eder et Jerimoth: isti filii Levi secundum domos familiarum suarum.\n31 Miseruntque et ipsi sortes contra fratres suos filios Aaron coram David rege, et Sadoc, et Ahimelech, et principibus familiarum sacerdotalium et Leviticarum, tam majores quam minores: omnes sors \u00e6qualiter dividebat.","title":"Vulgate: 1 Chronicles: 1 Chronicles Chapter 24","type":"page"}
