{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/ch1026.htm","path":"bib/vul/ch1026.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/ch1026.htm","text":"1 Divisiones autem janitorum: de Coritis Meselemia, filius Core, de filiis Asaph.\n2 Filii Meselemi\u00e6: Zacharias primogenitus, Jadihel secundus, Zabadias tertius, Jathana\u00ebl quartus,\n3 \u00c6lam quintus, Johanan sextus, Elio\u00ebnai septimus.\n4 Filii autem Obededom: Semeias primogenitus, Jozabad secundus, Joaha tertius, Sachar quartus, Nathana\u00ebl quintus,\n5 Ammiel sextus, Issachar septimus, Phollathi octavus: quia benedixit illi Dominus.\n6 Semei autem filio ejus nati sunt filii, pr\u00e6fecti familiarum suarum: erant enim viri fortissimi.\n7 Filii ergo Semei\u00e6: Othni, et Rapha\u00ebl, et Obed, Elzabad, fratres ejus viri fortissimi: Eliu quoque et Samachias.\n8 Omnes hi, de filiis Obededom: ipsi, et filii et fratres eorum, fortissimi ad ministrandum, sexaginta duo de Obededom.\n9 Porro Meselemi\u00e6 filii, et fratres eorum robustissimi, decem et octo.\n10 De Hosa autem, id est, de filiis Merari: Semri princeps (non enim habuerat primogenitum, et idcirco posuerat eum pater ejus in principem),\n11 Helcias secundus, Tabelias tertius, Zacharias quartus: omnes hi filii et fratres Hosa, tredecim.\n12 Hi divisi sunt in janitores, ut semper principes custodiarum, sicut et fratres eorum ministrarent in domo Domini.\n13 Miss\u00e6 sunt ergo sortes ex \u00e6quo, et parvis et magnis, per familias suas in unamquamque portarum.\n14 Cecidit ergo sors orientalis, Selemi\u00e6. Porro Zachari\u00e6 filio ejus, viro prudentissimo et erudito, sortito obtigit plaga septentrionalis.\n15 Obededom vero et filiis ejus ad austrum: in qua parte domus erat seniorum concilium.\n16 Sephim et Hosa ad occidentem, juxta portam, qu\u00e6 ducit ad viam ascensionis: custodia contra custodiam.\n17 Ad orientem vero Levit\u00e6 sex: et ad aquilonem, quatuor per diem: atque ad meridiem similiter in die quatuor: et ubi erat concilium bini et bini.\n18 In cellulis quoque janitorum ad occidentem quatuor in via, binique per cellulas.\n19\u00a0H\u00e6 sunt divisiones janitorum filiorum Core et Merari.\n \n20 Porro Achias erat super thesauros domus Dei, et vasa sanctorum.\n21 Filii Ledan, filii Gersonni: de Ledan principes familiarum Ledan, et Gersonni, Jehieli.\n22 Filii Jehieli: Zathan, et Jo\u00ebl fratres ejus super thesauros domus Domini.\n23 Amramitis, et Isaaritis, et Hebronitis, et Ozihelitis.\n24 Suba\u00ebl autem filius Gersom filii Moysi, pr\u00e6positus thesauris.\n25 Fratres quoque ejus Eliezer, cujus filius Rahabia, et hujus filius Isaias, et hujus filius Joram, hujus quoque filius Zechri, et hujus filius Selemith.\n26 Ipse Selemith, et fratres ejus, super thesauros sanctorum qu\u00e6 sanctificavit David rex, et principes familiarum, et tribuni, et centuriones, et duces exercitus,\n27 de bellis et manubiis pr\u00e6liorum, qu\u00e6 consecraverant ad instaurationem et supellectilem templi Domini.\n28 H\u00e6c autem universa sanctificavit Samuel videns, et Saul filius Cis, et Abner filius Ner, et Joab filius Sarvi\u00e6: omnes qui sanctificaverant ea per manum Selemith et fratrum ejus.\n29 Isaaritis vero pr\u00e6erat Chonenias, et filii ejus ad opera forinsecus super Isra\u00ebl ad docendum et judicandum eos.\n30 Porro de Hebronitis Hasabias, et fratres ejus viri fortissimi, mille septingenti pr\u00e6erant Isra\u00ebli trans Jordanem contra occidentem, in cunctis operibus Domini, et in ministerium regis.\n31 Hebronitarum autem princeps fuit Jeria secundum familias et cognationes eorum. Quadragesimo anno regni David recensiti sunt, et inventi sunt viri fortissimi in Jazer Galaad,\n32 fratresque ejus robustioris \u00e6tatis, duo millia septingenti principes familiarum. Pr\u00e6posuit autem eos David rex Rubenitis, et Gadditis, et dimidi\u00e6 tribui Manasse, in omne ministerium Dei et regis.","title":"Vulgate: 1 Chronicles: 1 Chronicles Chapter 26","type":"page"}
