{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/ch1028.htm","path":"bib/vul/ch1028.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/ch1028.htm","text":"1 Convocavit igitur David omnes principes Isra\u00ebl, duces tribuum, et pr\u00e6positos turmarum, qui ministrabant regi: tribunos quoque et centuriones, et qui pr\u00e6erant substanti\u00e6 et possessionibus regis, filiosque suos cum eunuchis, et potentes et robustissimos quosque in exercitu Jerusalem.\n2 Cumque surrexisset rex, et stetisset, ait: Audite me, fratres mei et populus meus: cogitavi ut \u00e6dificarem domum, in qua requiesceret arca f\u0153deris Domini, et scabellum pedum Dei nostri: et ad \u00e6dificandum, omnia pr\u00e6paravi.\n3 Deus autem dixit mihi: Non \u00e6dificabis domum nomini meo, eo quod sis vir bellator, et sanguinem fuderis.\n4 Sed elegit Dominus Deus Isra\u00ebl me de universa domo patris mei, ut essem rex super Isra\u00ebl in sempiternum: de Juda enim elegit principes: porro de domo Juda, domum patris mei, et de filiis patris mei placuit ei ut me eligeret regem super cunctum Isra\u00ebl.\n5 Sed et de filiis meis (filios enim mihi multos dedit Dominus) elegit Salomonem filium meum ut sederet in throno regni Domini super Isra\u00ebl,\n6 dixitque mihi: Salomon filius tuus \u00e6dificabit domum meam, et atria mea: ipsum enim elegi mihi in filium, et ego ero ei in patrem.\n7 Et firmabo regnum ejus usque in \u00e6ternum, si perseveraverit facere pr\u00e6cepta mea et judicia, sicut et hodie.\n8 Nunc ergo coram universo c\u0153tu Isra\u00ebl audiente Deo nostro, custodite, et perquirite cuncta mandata Domini Dei nostri: ut possideatis terram bonam, et relinquatis eam filiis vestris post vos usque in sempiternum.\n9 Tu autem, Salomon fili mi, scito Deum patris tui, et servito ei corde perfecto, animo voluntario: omnia enim corda scrutatur Dominus, et universas mentium cogitationes intelligit. Si qu\u00e6sieris eum, invenies: si autem dereliqueris eum, projiciet te in \u00e6ternum.\n10\u00a0Nunc ergo quia elegit te Dominus ut \u00e6dificares domum sanctuarii, confortare, et perfice.\n \n11 Dedit autem David Salomoni filio suo descriptionem porticus, et templi, et cellariorum, et c\u0153naculi, et cubiculorum in adytis, et domus propitiationis,\n12 necnon et omnium qu\u00e6 cogitaverat atriorum et exedrarum per circuitum in thesauros domus Domini, et in thesauros sanctorum,\n13 divisionumque sacerdotalium et Leviticarum, in omnia opera domus Domini, et in universa vasa ministerii templi Domini.\n14 Aurum in pondere per singula vasa ministerii. Argenti quoque pondus pro vasorum et operum diversitate.\n15 Sed et in candelabra aurea, et ad lucernas eorum, aurum pro mensura uniuscujusque candelabri et lucernarum. Similiter et in candelabra argentea, et in lucernas eorum, pro diversitate mensur\u00e6, pondus argenti tradidit.\n16 Aurum quoque dedit in mensas propositionis pro diversitate mensarum: similiter et argentum in alias mensas argenteas.\n17 Ad fuscinulas quoque, et phialas, et thuribula ex auro purissimo, et leunculos aureos pro qualitate mensur\u00e6 pondus distribuit in leunculum et leunculum. Similiter et in leones argenteos diversum argenti pondus separavit.\n18 Altari autem, in quo adoletur incensum, aurum purissimum dedit: ut ex ipso fieret similitudo quadrig\u00e6 cherubim extendentium alas, et velantium arcam f\u0153deris Domini.\n19\u00a0Omnia, inquit, venerunt scripta manu Domini ad me, ut intelligerem universa opera exemplaris.\n \n20 Dixit quoque David Salomoni filio suo: Viriliter age, et confortare, et fac: ne timeas, et ne paveas: Dominus enim Deus meus tecum erit, et non dimittet te nec derelinquet, donec perficias omne opus ministerii domus Domini.\n21 Ecce divisiones sacerdotum et Levitarum: in omne ministerium domus Domini assistunt tibi, et parati sunt, et noverunt tam principes quam populus facere omnia pr\u00e6cepta tua.","title":"Vulgate: 1 Chronicles: 1 Chronicles Chapter 28","type":"page"}
