{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/ch1029.htm","path":"bib/vul/ch1029.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/ch1029.htm","text":"1 Locutusque est David rex ad omnem ecclesiam: Salomonem filium meum unum elegit Deus, adhuc puerum et tenellum: opus namque grande est, neque enim homini pr\u00e6paratur habitatio, sed Deo.\n2 Ego autem totis viribus meis pr\u00e6paravi impensas domus Dei mei. Aurum ad vasa aurea, et argentum in argentea, \u00e6s in \u00e6nea, ferrum in ferrea, ligna ad lignea: et lapides onychinos, et quasi stibinos, et diversorum colorum, omnemque pretiosum lapidem, et marmor Parium abundantissime:\n3 et super h\u00e6c qu\u00e6 obtuli in domum Dei mei de peculio meo aurum et argentum, do in templum Dei mei, exceptis his qu\u00e6 pr\u00e6paravi in \u00e6dem sanctam.\n4 Tria millia talenta auri de auro Ophir, et septem millia talentorum argenti probatissimi ad deaurandos parietes templi.\n5 Et ubicumque opus est aurum de auro, et ubicumque opus est argentum de argento, opera fiant per manus artificum: et si quis sponte offert, impleat manum suam hodie, et offerat quod voluerit Domino.\n6 Polliciti sunt itaque principes familiarum, et proceres tribuum Isra\u00ebl, tribuni quoque, et centuriones, et principes possessionum regis.\n7 Dederuntque in opera domus Dei auri talenta quinque millia, et solidos decem millia: argenti talenta decem millia, et \u00e6ris talenta decem et octo millia: ferri quoque centum millia talentorum.\n8\u00a0Et apud quemcumque inventi sunt lapides, dederunt in thesauros domus Domini per manum Jahiel Gersonitis.\n \n9 L\u00e6tatusque est populus cum vota sponte promitterent, quia corde toto offerebant ea Domino: sed et David rex l\u00e6tatus est gaudio magno.\n10 Et benedixit Domino coram universa multitudine, et ait: Benedictus es, Domine Deus Isra\u00ebl patris nostri, ab \u00e6terno in \u00e6ternum.\n11 Tua est, Domine, magnificentia, et potentia, et gloria, atque victoria: et tibi laus: cuncta enim qu\u00e6 in c\u00e6lo sunt et in terra, tua sunt: tuum, Domine, regnum, et tu es super omnes principes.\n12 Tu\u00e6 diviti\u00e6, et tua est gloria: tu dominaris omnium. In manu tua virtus et potentia: in manu tua magnitudo, et imperium omnium.\n13 Nunc igitur Deus noster, confitemur tibi, et laudamus nomen tuum inclytum.\n14 Quis ego, et quis populus meus, ut possimus h\u00e6c tibi universa promittere? Tua sunt omnia: et qu\u00e6 de manu tua accepimus, dedimus tibi.\n15 Peregrini enim sumus coram te, et adven\u00e6, sicut omnes patres nostri. Dies nostri quasi umbra super terram, et nulla est mora.\n16 Domine Deus noster, omnis h\u00e6c copia quam paravimus ut \u00e6dificaretur domus nomini sancto tuo, de manu tua est, et tua sunt omnia.\n17 Scio, Deus meus, quod probes corda, et simplicitatem diligas, unde et ego in simplicitate cordis mei l\u00e6tus obtuli universa h\u00e6c: et populum tuum qui hic repertus est, vidi cum ingenti gaudio tibi offerre donaria.\n18 Domine Deus Abraham, et Isaac, et Isra\u00ebl patrum nostrorum, custodi in \u00e6ternum hanc voluntatem cordis eorum, et semper in venerationem tui mens ista permaneat.\n19 Salomoni quoque filio meo da cor perfectum, ut custodiat mandata tua, testimonia tua, et c\u00e6remonias tuas, et faciat universa: et \u00e6dificet \u00e6dem, cujus impensas paravi.\n20 Pr\u00e6cepit autem David univers\u00e6 ecclesi\u00e6: Benedicite Domino Deo nostro. Et benedixit omnis ecclesia Domino Deo patrum suorum: et inclinaverunt se, et adoraverunt Deum, et deinde regem.\n21 Immolaveruntque victimas Domino: et obtulerunt holocausta die sequenti, tauros mille, arietes mille, agnos mille cum libaminibus suis, et universo ritu abundantissime in omnem Isra\u00ebl.\n22 Et comederunt, et biberunt coram Domino in die illo cum grandi l\u00e6titia. Et unxerunt secundo Salomonem filium David. Unxerunt autem eum Domino in principem, et Sadoc in pontificem.\n23 Seditque Salomon super solium Domini in regem pro David patre suo, et cunctis placuit: et paruit illi omnis Isra\u00ebl.\n24 Sed et universi principes, et potentes, et cuncti filii regis David dederunt manum, et subjecti fuerunt Salomoni regi.\n25 Magnificavit ergo Dominus Salomonem super omnem Isra\u00ebl: et dedit illi gloriam regni, qualem nullus habuit ante eum rex Isra\u00ebl.\n26 Igitur David filius Isai regnavit super universum Isra\u00ebl.\n27 Et dies quibus regnavit super Isra\u00ebl, fuerunt quadraginta anni: in Hebron regnavit septem annis, et in Jerusalem annis triginta tribus.\n28\u00a0Et mortuus est in senectute bona, plenus dierum, et divitiis, et gloria: et regnavit Salomon filius ejus pro eo.\n \n29 Gesta autem David regis priora et novissima scripta sunt in libro Samuelis videntis, et in libro Nathan prophet\u00e6, atque in volumine Gad videntis:\n30 universique regni ejus, et fortitudinis, et temporum qu\u00e6 transierunt sub eo, sive in Isra\u00ebl, sive in cunctis regnis terrarum.","title":"Vulgate: 1 Chronicles: 1 Chronicles Chapter 29","type":"page"}
